Caput 2
Caput 2
Visse olim in Ecclesia nonnullos, qui Philofophorum auctoritatem ab schola Christiana reiecerint, Clemens Alexand. perhibet, grauis in primis auctor. Tradit etiam hanc illos persuasionem induisse, quo nominus apud Ioannem dixerit, omnes quotquot ante se: venissent, fures fuisse & latrones: nec audijsse eos ques. Fures autem vocatos aiunt, quod fuerint sophistae fallaces. Nam sophisticen, quandam furandi artem ipse quoque Aristoteles dixit. Et Iustinus, cum docuisset Philosophos similes esse latronibus, & tanquam deceptores redarguisset, per infidias Crescentis philosophi interemptus est, vt Euse. scribit li. 4. Eccl. hist. c. 16. Non sunt igitur philosophi au diendi, presertim cum nostrae semper doctrinae repugnarint. Nam vt Ruffinus li. 1. Eccl. hist. c. 2. refert, Ario fauebant viri in quaestionibus callidi, & ob id simplicitati fidei aduersb Atque Epiphanius lib. 2. aduersum haereses. ca. 69. eo nomine taxat Arianos, quod fuerint noui Aristotelici, & ab hoc Philosopho veneni iaculationes sibi ipsis affricue rint, relictaque domini mansuetudine Aristotelem induerint, Ita nec spiritus donum in se habere digni facti sunt. Et Hiero. aduersum Lucise. Arianam dicit haeresim argumentationum riuos de Aristotelis fonte mutuari.
Paulus denique ait philosophos, dicentes se esse sapientes, stultos factos esse, traditosque in reprobum sensum. Eorum igitur auctoritas nullius apud nos momenti esse debebit. His & similibus argumentis vetustus error ille nitebatur. Quem tamen iam diu sepultum sine vllo etiam argumento Lutherus suscitare conatus est, damnareque subinde cum scholasticos caeteros, tum magis. D. Tho. quasi auctor fuerit regnantis Aristotelis vastatoris piae doctrinae, sic enim loquitur contra Latomum. Videlicet Domitiani exemplo, philosophos non vrbe solum, sed orbe pellendos esse credit. Nos autem quid fides Catholica ratioque sana teneat, breuiter & sine disceptatione docobimus.
On this page