Text List

Caput 1

Caput 1

DE PHILOS0. PHORVI NLTVRAM DVC EM S EGVEVTIVu AVCTo¬

RITTTE QAE NONO L0.

cO Pos ITAESTLIBBR

DRCIMVS

caput primum.

QVemadmodum argumenta Theologo ducerentur a Philosophia atque ib omni omnino ratione uaturae, satis explicatum arbitror loco superiore. Sequitur, vt caetera persequar, quae pertinent ad Philosophorum & historiae humanae auctoritatem. Hi namque soli duo restant ex locis, qui sunt inanitio propositi: de quibus dicere aggrediar, si pauca prius de instituto ac iudicio meo dixero. Quamuis enim libri nostri non modo in scholastica pugna & concertatione versentur, sed multa etiam alia contineant ijs vtilissima, qui interiores serutantur & reconditas literas, tamen interdum vereor, ne quibusdam bonis viris scholae nomen sit inuisum, mirenturque in ea illustranda tantum me operae & temporis ponere. Ego autem quandiu res scholastica per eos gerebatur, qui iuuentutem ad scholae Theologiam incitare sunt soliti, meas curas cogi tationesque omneis in id conferebam, vt me quauis via & ratione ab scholasticis conflictationibus liberarem. Non enim existimabam, meam operam scholae Theologis quo quo modo necessariam. Cum autem Academia viros illos summos amiserit, & quidam ex reliquis, qui huius rei tuendae socij esse deberent, studia haec vel tanquam arida contentiosaque dimiserint, vel certe vt laboriosa & molesta declinauerint, Lutherani vero quasi noxia quoque reprehenderint: indignum iudicaui illi me otio dare, quod multis ante mihi magnisque, desiderijs optaram. Itaque in his studijs ab initio versatus aetatis, existimaui hon stissime me Christianae reipub. inseruire posse, si animu in schola meum, vel repugnantem continerem. Cui cum multum adolescens discendi causa, temporis tribuissem, posteaquam Theologiam publice profiteri coepi, meque ipsum discipulis tradidi, tempus fere totum consumebatur in docendo, scribendi otium non erat. Sustinebam enim magnum onus, non discipulos modo quotidianis & lectionibus & disputationibus instituendi, verumetiam de multis & verbo & scripto respondendi. Accedebant etiam non infrequentes ad populum conciones, quibus me, vel necessitas adiudicabat vel volutas. Plures autem res praesertim magnas, eodem simul tempore non modo agare, sed ne cogitare quidem possumus. Quamobre de hoc opere absoluendo, in quo tantam difficultatem inesse videbamus, vt viro indigeret, non solum egregie docto, sed nullis alijs negotijs praepedito, omnem omnino spem saepius abiecimus. Sed partim discipulorum precibus efflagitati, partim amicorum conuicijs euicti, tuo vero iussu potius Pater optime, cuius studijs, praesertim in re tam iu sta, cum difficile est, tum ne aequum quidem obsistere, subcisiuis, vt aiunt, horis opus hoc informare decreuimus, vt si quo forte casu nequeamus absoluere, certe instituisse videamur. Eo vero me minus instituti mei poenitet, quod facile sentio, vt nihil aliud agam, excitare me homines non socordes ad rei magnae inuestigandae cupiditatem. Nos enim si non assecuti, at id secuti profecto sumus, vt ea his libris explicaremus, quae nec satis erant nota nostris, & erant cognitione dignissima. Sed iam ad instituta perga mus. Danda enim opera est, vt etiam si ad alia aberrare ali quando coeperit, ad haec reuocetur oratio.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 1