Caput 3
Caput 3
PHilosophorum auctoritas eorum, qui falsa senserunt, nostram non potest adiuuare doctrinam, & latentia cognita facere, vt Augustinus ad Dioscorum vere & sapienter scripsit. Quid enim nobis est, ait, propter defensionem Christianae religionis, quaerere quid senserit Anaximenes, Democritus, Epicurus, Parmenides & Melissus, alijque similes huius farinae philosophi, quorum doctrina erroribus naturae rationi contrarijs plena fuit? Non itaque omnas philosophi, scholae nostrae probati sunt, sed illi, de quibus apud Platonem Socrates, sunt inquit, in mysterijs multi quidem, qui gestant ferulam, pauci vero Bacchi. Magnifica vero vox & magno viro ac sapiente digna, qua docemur, multos vtique barba & pal lio tenus, sed paucos re vera fuisse philosophos. Paucos igitur hos, qui scilicet naturae vim & effecta, morum ac vi tae normam, via & ratione inuestigarunt, magnaque ex parte consecuti sunt. Theologis esse vtiles, hac nos oratione contendimus. Nec video equidem cur huiusmodi philosophos tanto Lutherani odio prosequantur, nisi quod auctores obscuros intellectuque difficiles perdisce re nec volunt, nec vero possunt. Etenim optimi cuiusque philosophi commentaria, praesertimque Aristotelis, discipulum non modo ingeniosum, sed amantem etiam labotis exigunt. Isti vero cum parum ingenio valent, tum in laboribus e vita etiam Christiana pellendis occupati & sunt & fuerunt. Quamobrem quod in philosophorum libris difficile atque arduum esse vident, id & horrent ipsi, & ab eo iuuenum animos alienant. Quid autem sibi Theophilus Alexandrinus velit, penitus non intelligo, cum in secundo paschali libro Orgenem carpit, quod philosophorum argutias tractatibus suis miscuerit, atque ita ex malo exordio in fabulas & deliramenta processerit, ac Theologicum dogma ludum & iocum fecerit. Quanto il lud apud Porphyrium, quanquam ab impio philosopho dictum est, verius tamen & luculentius dictum est, Origene Graecorum diuitias omnes ad Christianum dogma locupletandum conuertisse. Sed haec forte obscura sunt, cum lente argumentis nullis appositis explicantur. Factis primum illustranda sunt summorum virorum haec. Deinde patrum nostrorum testimonijs. Tum rationibus, apertissi mis illis quidem, sed quam paucissimis. Cum enim in huiusmodi causis, quae scholae propriae sunt, verear equidem, ne cui ex scholasticorum disputationibus, non ex ecclesiae sensu deprompta nostra videatur oratio interdum argumenta ducta a ratione praestringimus, & veritatem, quam sequimur, maiorum potissimum auctoritate suademus. Intelligendum est autem, cum proposita sint genera¬ decem, e quibus argumenta rationesque manarent, splendidissimum videri, quod veterum traditione exemplisque, consistit. Atque si bono loco res essent: quae more aguntur & institutis ecclesiae, de his nihil erat argumentandum, illa enim ipsa certissima argumenta sunt. Lutheranorum vero oratio tota mox erat eijcienda. Est enim inimica ecclesiasticae regulae, sine qua nihil rectum esse potest, nihil constans, nihil verum, sed haec alias. Nunc quod instat agamus. Porro olim ecclesiae doctores summi fuere, qui ijdem fuere philosophi, Didymus, Iustinus, Origenes, Gre gorius Nazanzenus, Basilius, Gregorius Nissenus. Dama scenus, Augustinus. Tales enim, cum habebantur, ecclesiasticae scholae praefici solere, Eusebius lib. 5. eccle. hist. c. 1O. scribit his verbis. Consuetudo antiquitus tradita seruabatur, vt diuinarum scripturarum doctores in schola ecclesiastica habeantur, viri duntaxat scientia, & eruditione probatissimi. Huius officij auctor, & dux tunc satis illustris habebatur Panthaenus, qui in Philosophis Stoicis prius nobiliter floruisset. Tradit quoque Origenes apud Euseb. lib. 6. c. 15. non solum a Panthaeno, sed ab Haeraclaalijsque plerisque doctoribus Apostolicis Thilesophorum libros legi solitos. Quod si sanctorum loca referre volueri mus, quibus illi philosophorum testimonijs vtuntur, non eorum modo, qui de moribus, sed eorum etiam, qui de 1.a tura scripserunt, verendum nobis est, ne in causa parum dubia testibus vtamur minime necessarijs. Legant isti omnia eorum commentaria, quibus, de opere sex dieru disputatio instituta est, atque in his vel solis videre poterunt, & quanta fuerit maiorum nostrorum perlegendis philosophis diligentia, & quantus sit philosophorum explicandis sacris literis vsus. Vide aut etiam Hier. in 17. cap. Hiere. Et li. 2. aduersus Iouinia, vbi etiam cum haeretico disserens, varijs philosophorum testimonijs vtitur: multisque e philosophorum con mentarijs, rerum naturalium exemplis editis, plane docet quantum horum auctoritas theologo ad argumentandum conferat. Sed de hac re paulo post. Nunc id quod erat institutum persequamur. Sane vt reliquos praeteream, quos stare a nobis aduersarij nostri non dubitant, Epiphanius cer te ipse, quem nobis, obijciunt, Philofophorum auctoritatem haud semel vsurpat. Docturus em haeresi. 51. quamnam ratione essent haeretici fugandi, aiunt, inquit, hi, qui haec in consuetudine habuerunt, odore Dictamni, Styracis, Libanotidis, Abrotoni, Bituminis. Thymiamatis, Lapidis Gagatae, aut cornucerui fugari reptilia, & venenum iaculantia. Item haeresi. 78. cum multis argumentis suassisset, Beatam virginem post partum virginitatem conseruasse, subdit. Si vero etiam ab alia quadam speculatione ipsas res accipere conuenit, attingemus quoque rationum naturae cognationes. Aiunt leaenam non parere praeterquam semel & vnum. Cumque subiecisset causam, quam eius rei Philosophi naturales redderent, colligit, Beatam virginem, quae Leonem peperit de tribu Iuda, non ni semel atque vnicum peperisse. En Epiphanius, & Christianos instruens, & cum naereticis de fide certans, Philosophorum testimonia refert. Quin etiam Paulus non solum cum ethnicis persuadet, sed etiam cum fideles instituit, Poentarum & Philosophorum testimonia referre solet, exque ijs argumenta sumere. Nam ad Athenienses loquens ex Arati Astronomi, Phaenomenis vsurpat illud, ipsius enim, & genus sumus, ad Corinthios vero ex Euripidis Poetae Tragoedijs illud, corrumpunt bonos mores colloquia praua, ad Titum autem ex oraculis, Epimenidis philosophi illud, Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri. Ac subijcit hic protinus. Testimonium hoc verum est. Si igitur quae dicit Apostolus, ea Philosophorum testimonijs confirmat, Pauli etiam non modo aliorum sanctorum exemplo facere nos idem, & possumus & debemus.
Alter erat locus, a patrum testimonijs ostendere Theolo gis Philosophos esse vtiles, vbi nihil laboris esse video, cum testentur hoc plerique quidem non obscure, sed aper tissime, Augustinus, lib. de doctriua Christiana. 2. ca. 40. Socrates, libr. 3. histo. eccles: cap. 16. Num locupletiores quaeris auctores? Citarem alios, nisi alio nostra festinaret oratio. Certe Hieronymus in episto. ad oratorem Magnum non testatur hoc modo, sed magnis etiam argumentis confirmat. Tertium est propositum, rationibus illud ipsum demonstrare. Id quod faciam plane, & faciam breuius quam res tanta fieri possit. Multa a Philosophis prudenter fuisse & grauiter Sispetata, multa etiam breuiter, & commode dicta, multa denique ingeniose & luculenter exposita, qui negauerint, ij non sunt verbis & ratione, sed vinculis & carcere fatigandi. Atque si etiam hoc naturae ratiopraescribit, vt quae viri gra ues, ingeniosi, eruditi, acute diligenterque tradiderint, ca iuuenes memoriae mandent, fierique studeant illorum, & scientia, & prudentia docti, necesse est, Philosophorum doctrinam non iuuenibus solum, sed his etiam omnibus esse vtilem, quibus vllum aliquando commercium cum huma na sapientia & prudentia futurum est. Quod si ita est, idque nos superiore loco satis ostendimus, Theologos ad res multas huiusmodi commercium habituros, nimirum, quoad poterunt & licebit, ab eorum latere non discedent, qui recte de moribus & natura sentiunt. Idque ipsum si ita est, Philosophorum certe libris theologi dare operam debent: non enim alios hodic reperient, qui de rebus huiusmodi aptius & sapientius philosophentur. Verum autem primum verum igitur & extremum. Nam illud quidem absurdum est, quo quidam dicunt, omnia esse sacris literis prodita, quae ad rationem hominis instituendam videntur esse oportuna & necessaria. Quorum error, quoniam abundem ex ijs, quae supra diximus, exploditur: non est hic pluribus refclledus. Quid enim stultius esse potest, quam aut in scrixtura sacra liberales omnes disciplinas traditas credere, aut huiusmodi disciplinis existimare, hominis rationem non bene & vtiliter institui? Quod si philosophia Theologo vtilis & bona est, eam aute nisi philosophorum libris adiutus consequi non potest, non vtique sunt ei philosophi negligendi. Cum autem herbarum, lapidum, animantium, arborum, clementorum, aliarumque, rerum terrestrium coelestiumque cognitio, sacris li teris intelligendis sit magnopere necessaria, quemadmodum August. 2. de doctrina Christiana li. docet, nosque etiam sumus idem in. 13. huius operis libro fusius demonstraturi, insanus profecto erit, qui in harum rerum cognitione paranda eos auctores neglexerit, qui & summo ingenio, & magna peruestigatione, & multi temporis experimentis, in his cognoscendis elaborarunt. Cum igitur hic locus nihil habeat dubitationis, quin Philosophi plurimum Theologis prosint, illud de quo dubitari a doctis etiam potest, iam statuendum est, argumenta e Philosophorum auctoritate petita, certa nem, an potius incerta sint.
On this page