Caput 6
Caput 6
Vllius vero negotij erit obiectiones contra a prinA cipio positas repellere. Primum enim facile intelli¬
vitur, non eos qui missi sunt, sed illos qui venerunt vel Pseudoprophetas vel Pscudophilosophos a pomino seprobari. Non mittebam, inquit, & ipsi currebant. Veros autem Philosophos diuinitus fuisse procuratos satis supra, ni fallor, argumentati sumus. Deinde Graeciae Philosophos alia ratione fures esse dictos contendit Clemens, quod vltra quam a Moyse, & Prophetis sapientiam subripuerint, gloriolae aucupandae gratia quasi suam iactare sunt soliti. Pythagoras quidem discipulus fuit Iudaei cuiusdam Nazareti, vt Alexander in libro de symbolis Pythagoricis scribit. Quin D. Ambrosius Pythagoram genere fuisse Hebraeum non obscure tradidit. Certe fuisse circuncisum Clemens Alexandrinus auctor est.
Clearchus autem Peripateticus in primo libro de som no, dicit se nosse Iudaeum quendam, grauissimum non solum eloquio, sed etiam animo, cum quo versatus est Aristoteles. Nam Platonem non solum a Pythagora, sed a nostris etiam doctrinam accepisse, & Augustinus & Clemens testati sunt, & Ambrosius multis argumentis suadet. Id quod Plato ipse in Timaeo ingenue fatetur. Cum itaquo ea, quae philosophis recte & sapienter dicta sunt, nostris nos disputationibus inseruerimus, repetemus nostra tunc, non aliena mutuabimur. Ac de primo quidem argumento hactenus. Nam caetera sunt huiusmodi, vt negotium lectori facturi simus, si ea modo refutemus.
On this page