Text List

Caput 5

Caput 5

Caput quintum.

CVm vero de vnius aut alterius Philosophi fsecta disse ritur, longe diuersa quaestio est. Atque quo quisque doctior & grauior est, eo est illius quidem, & probabi lior auctoritas, & fide dignius testimonium. Sed nulli Theologu ita sese adiudicare debet, vt ab eo ne latum quidem vnguem putet discedendum. Non enim aequum est, vt apud Christi discipulos tantum Ethnici vnius auctoritas possit, vt etiam sine ratione vincat. Refert certe in quacunque arte plurimum, vnum in illa excellentem auctorem legere, cui potissimum te addicas. Nullus tamen quamlibet eruditus sentiendi tibi ac dissentiendi auctor futurus est. Nemo enim fuit omnium, qui non, vt homo, interdum halluci naretur. Enimuero quis primas inter Philosopos habeat, quis ve proinde ille sit, cui praecipuam dare operam operaepretium sit, variae sunt doctissimorum hominum discrepantesque sententiae. Nam, vt alios praeterea, in huiusmodi cau sa aliud D. Augu. videri solet, cui caue quenqua anteponas, nec enim doctior vir fuit Augustino quisquam nec clarior. Aliud autem videtur D. Thomae, maximo grauissimoque theologo atque philosopho. D. Augustino Plato summus est, D. Thomae summus est Aristoteles, sic fere res ha bet, vt id doctrinae genus quisque, maxime probet, cui a teneris annis maxime assuetus est. Exoritur Augustini ratio ex altera parte, nullos esse omnium Christianae magis doctrines concordes quam Platonicos. Plato siquidem fuit ex Hebraeis philosophus, vt Clemens Alexandrinus auctor est. Imo vero, inquit Thomas, Peripateticorum doctrina Christiano dogmati consentit plurimum. Clemens enim Alexandrinus li. 5. Stro. etiam refert, Aristobolum multis libris probasse philosophiam peripateticam, ex lege Mosaica & alijs dependisse Prophetis. Ac D. Thomae senten tia quidem, & omnium pene getium & multorum seculorum vsu probata est. Platonem enim iam inde a multis annis vix in angulis homines otiosi legunt. Aristotelem vero magno consensu orbis academiae resonant. In Aristotelem quoque illud elogium vnicum vniuersae consentiunt gentes, per Antonomasiam philosophum, hoc est, philosophorum primarium fuisse. Iure ergo illum amplectimur, cuius de laude omnium sit fama consentiens. Diuo etiam Thomae ita sunt Theologi scholastici assensi, vt in schola theo logiae, Plato ne locum habeat quidem, it. eam Aristoteles occupauit. Illud constat nemine in rebus naturalibus ple ne eruditum esse posse, si solum Platonem legat. Solus autem Aristoteles abunde sat est, vt sit homo in Philosophiae tribus omnino partibus eruditus. Sane, ne quis causetur, misero seculo Aristotelem Theologis, Platonem autem meliore ecclesiae statu placuisse, sciat is, quicunqe est tandem, scholam Aristotelicam Alexandiiae tum etia vigere solitam, cum ibi doctores Apostolici vigerent plurimum. Sec enim, vt mihi quidem videtur, nec Augustini nec Thomae contemnenda est sententia. Nam & ijs concedendum est, qui Aristotelem amant, & ijs forsitan qui Platonis amici sunt. Quorum iudicium, in eo quod de animi immortalitate, de Dei prouidentia, de rerum creatione, de finibus bonorum & malorum, deque alterius vitae vel praemio vel poenis, Platonem apertius constantiusque locutum asserant, difficile factu est non probare. Probanda vero ma gis est Diui Thomae opinio, sed ita tamen, vt adhibeatur moderatio quaedam, sine qua probari illa non potest. Placet enim quoque nobis Aristoteles, & recte placet, modo ne repugnantem etiam illum ad Christi velimus semper, dogma conuertere. Id quod interpretes fere solent. Qui vim contextui saepe afferunt, atque Aristotelem cogunt, vt velit nolit pro fide catholica pronunciet. Peri clitemur autem, si placet, & in ijs quidem exemplis, in quibus errasse Aristotelem, vulgus Theologorum fortasse non putat. Nec enim hoc loco de aeternitate mundi mentiumque praefinito numero disserendum est. Sed ne de animi immor talitate quidem. Nam illa priora obuia sunt omnibus, haec autem quaestio in his commentarijs, quos de anima scrisit, accuratissime est a Caietano disputata. Verum haec consideremus, quae difficiliora sunt, & que Aristoteles vafre verbisque de industria ad imponendum compositis obscure videtur enunciasse: vt si a doctis fortasse viris ure quandoque & vere reprehenderetur, haberet quo posset elabi, atque ab amicis excusari. Nec ego hic tamenaduersus Aristotelem accusationem instituo virum doctissimum, deque humanis literis omnibus bene meritum. Sed cum plerique ab illo nunc non aliter atque ab oraculo pendere videantur, secureque omnia illius opera lege re, minuenda est haec opinio, ne ab huius Philosophi placi tis dissentire, piaculi loco sit. Audiuimus enim Italos esse quosdam, qui suis & Aristoteli & Auerroi tantum temporis dant, quantum sacris literis ij, qui maxime sacra doctrina delectantur, tantum vero fidei, quantum apostolis, & Euangelistis ij, qui maxime sunt in Christi doctrinam religiosi. Ex quo nata sunt in Italia pestifera illa dogmata de mortalitate animi, & diuina circa res hamanas improuidentia, si verum est, quod dicitur, nihil enim praeter auditum habeo. Cum homines Aristotelis inflati opinionibugiturpiter sibi blandiuntur, & inde in maximo versantur errore. Sed haec hactenus. Nunc ad propositum reuertamur.

Primus igitur locus, vbi contra scripturarum fidem errasse Aristotelem existimo, habetur de somno & vigilia. quo loco negat Deum immittere somnia redditque eius rei causam, quod si Deus eorum esset auctor, sapientibus vel maxime, & his quidem vigilantibus ea immitterentur.

Alterum exemplum est in tractatu de bona fortuna, vbi res fortuitas diuinae gubernationi ac directioni subtrahit, duobus argumentis persuasus: Vno quod res secum dae prauis obueniant, quorum Deum habere curam nem sit vero simile. Altero quod peus potius dirigeret in effecta fortunaes homines sapientes, cum contra fere videamus, im prudentissimos quosque esse fortunatissimos. Tertius locus est libro primo de coeso, vbi quicquid genitum esset, id corruptibile asseruit: nec incorruptibi le quicquam, quod non esset ingenitum. Posuerat vero ante omnia varias harum vocum significationes, ne res verbi ignorantia clauderetur. Ratus itaque se aduersus Platonem bonam habere causam, certamque proinde sibi victoriam pollicitus, contra morem suum non obscure, sed quam fieri potuit aperte docuit, quicquid incorruptibile esset, id ingenitum esse ac perpetuum oportere, hoc est nullo vnquam modo incepisse. Sic enim vocem illam interpretatur. Qua ex re fieret, vt anima rationalis aut corruptioni esset obnoxia, aut esset certe ingenita ac sempiterna.

Quartus locus est libro quinto, rursumque duo decimo Metaphy, quibus locis definit. Deum animal esse perpetuum & optimum. Vocat autem Deum communi nomine substantiam quamcunqe coelestem, & diuina. Nam post hec incipit inquirere, an illa substatia sempiterna vna an plures sint. Atque eodem lib. 12. consentit bene antiquos res illas prae stantissimas deos appellasse. Ludit autem per amphiboliam, nunc. n mentem ipsam deum Vocat, nunc coelum, cuius anima meus est, id quod libro etiam 2. de coelo videre licet, Sed ne quis admiratus, quod coelestes substantias ani malia hic Aristoteles nuncupet, nam veterum more substantiam animatam siue anima sensitiua, seu intellectiua vocat animal. Itaque arbitratur deum illum vnum principencaeterorum, extremo coelo affixum, per se mouere ipsum, quomodo caeterae mentes suos orbes mouent, suntque Aristoteli ipsorum orbium animae: vt & D. Tho. 2. con. gen. c. 7O. admittit. Nec Aristot. aut 8. Physi. aut 12. Metaphy. hominis intelligentiam ad aliud principium reuocat, que ad illam primam mentem, quae vi sempiterna primum mobile ciet.

Quintus locus est eodem quoque libro, vbi substantijs intessectualibus coelorum motricibus virtutem tribuit infinitam, quod infinito tempore moueant.

Sextus locus est eodem etiam libro, vbi, vt mihi quidem videtur. Dei prouidentiam praemiaque & supplicia, quae probos & improbes in futura vita manent, fabulas esse significauit, gratia vulgi continendi in officio confictas. Reliqua, ait, fabulose iam sunt allata ad persuasionem vulgi, atque ad vsum legum vitaeque humanae vtilitatem. Ecquae enim rogo illa sunt veteribus tradita, in quibus haec ambo conueniant, vt sint ad vsum legum, & ad vitae humanae vtilitatem tradita, nisi ea, quae nos explicare voluimus, Aristoteles noluit, ne proborum hominum, eorum vel maxime, qui Reip. curam gererent, inuidiam sibi odiumque confsaret? Nam, quod Aristoteles Deo rerum huma narum prouidentiam adimat, maxima auctoritate Theologi affirmant. Clemens Alexand. lib. 5. Strom. & Epiph. 3. lib. aduersum haereses c. vltimo. Quos autem locupletiores auctores quaerimus, quam sanctos eruditos, in Grae corumque, doctrinis apprime versatos? Anne ipsius etiam Aristotelis de se testimonium expectamus? Nimirum 12. Metaphy. lib. verbis artificiose excogitatis, ne in hoc etiam a more suo discederet, absurdum esse docuit, Deum de quibusdam intelligere, quo praestet videre aliqua quam non videre. Vbi non dixit absurdum esse Deum quedam intelligere, sed de quibusdam intelligere, aut meditari, vt vetus interpres reddidit. Vt non tam simplex rerum vilium intelligentia, quam prouidentia earum, & cura significaretur. Sentit itaque Deum magna curare, parua negligere. Atque in libello de mundo, si modo eius est hoc opus, Deum facit similem magno Persarum regi Rerxi, vel Cambysi, vel Dario, qui ipse per se maxima, & pulcherrima regni obeat munia, minora, & sordida mandet alijs. Ac 1O. Ethic. libro, Quod si dij, inquit, curam habent aliquam humanarum rerum, quemadmodum existimatur & creditur, rationabile est, eos amantibus mentem honoramtibusque fauere, tanqe rerum sibi charissimarum curatoribus ac bene agentibus. Nota, vt existimatur, & creditur, &c. Iam Diogenes Laertius aperte tradit Aristotelem, Dei prouidentiam ad coelestia vsque perstringere. Iam, quod libertatem Deo in naturae rebus Aristoteles neget, viri docti & graues ita magnis argumentis suadent, vt superuacaneum sit eas hic a me rationes repeti, quas in promptu est, ex illorum libris cognoscere. Certe vbi de mundi aeternitate velis equisque, vt aiunt, cum Platone tertat, si naturae auctorem liberum faciat, ridiculus esse videatur. Quid de indignatione ob prospera impiorum euenta, quam ad bonos mores pertinere secundo Rheto ritorum libro affirmat? Quid quod 7. Polyti. libro praescribit, nihil mutilum, & imminutum orbatumque naturaeducendum: scilicet, ne nimia filiorum multitudine res sua illa publica formam speciemque, congruentem amitteret? Propter quam etiam causam praeuertendos foetus existimat, aborsumque ante animationem faciendum. Nam postquevitam acceperint, nephas putat attingere. Quid de animaru infi nita multitudine? Quam admittat necesse est, ne in Pythagorae uaere Aduxoyip, incidat? Illa vero admissa, cum infinita corpora esse non posse existimet, demonstratum resurrectionis articulum non admittet. Quid quo duo prin cipia Aristoteles posuit, Deum & materiam, nec enim rerum creationem ex nihilo agnouit. Cuius quidem rei testes non mediocres, sed haud scio an grauissimos, Clementem Alexandrinum Epiphaniumque, lector noli contemnere. Atque haec quidem Aristotelis sensa fuisse, verecundius assero propter D. Thomam, qui huius Philosophi solet fere esse patronus, sed Doctores doctissimi probant illum ita sensisse, quos ego in hac parte secutus sum. Si quis vero pro Aristoteiis sensu Apologiam ador net, cum hoc ego non magnopere contenderim. Tatum a Lectore postulo, vt mihi concedat, si potest, Aristotelem in his locis errasse, sin hoc non licet per D. Thomam, vt illud certe dabit, vel caute eum vt varium & lubricum esse legendum, vel certe esse in nonnullis placitis reprobandum. Mihi vtrumuis satis est, & tum hoc tum illud probabilius videtur, nec praeterea quicquam probabile. Quantum ergo Philosophi vel simul omnes, vel separatim singuli, ad faciendam fidem habeant virium, satis, vt arbitror diligenter, explicatum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 5