Text List

Caput 7

Caput 7

Caput septimum.

QVoniam vero pertinet quidem ad hunc locum iuris ciuilis auctoritas, & ita pertinet, vt non recondita quadam ratione cernatur, sed sit in promptu: necesse est vt de illa quoque pauca dicantur. Est. n. sine dubio iu ris legumque peritia, recta morum & vitae disciplina: philoso phia autem lex vitae est ac ratio. Quo sit, vt legum ciuilium periti philosophi censendi sint, scilicet qui veram, vt ille ait, philosophia, profitentur. Ius vero ciuile nulla in parte Theologis prodesse posse, ex eo primum suadetur, quod huiusmodi iura discere presbyteris atque adeo monachis est interdictum. Repugnat ergo Theologiae illa facultas, a qua vt clerici abhorreant, lege canonica praescribitur. Cumque Theologia rursum de rebus diuinis sit, ius vero ciuile in rerum humanarum earumque temporalium administratione versetur, vix intelligi potest, quem vsum Theologo de rebus aeternis disserenti, scientia, quae res temporarias administrat, praestare queat. Ac Cyprianus, fatetur quidem pontifices legibus imperatorum vti, sed pro cursu rerum tantummodo temporalium. Non igitur viri ecclesiastici, cum res Theologicas, hoc est, diuinas sempiternasque tractare volunt, leges imperiales vsurpare debent. Imperatorum quoque edicta, quae ius ciuile continet, Dei quandoque legibus aduersantur.

Non ergo Theologus, ex illis argumentum aliquod idoneum accipiet ad conclusiones theologiae conprobandas.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 7