Text List

Caput 8

Caput 8

Caput octauum.

SEd illud verius est, iuris humani facultatem, in multis theologo commodam esse posse. Si enim illi canonica scientia est necessaria, huic autem peritia legum adeo coniuncta, & colligata est, vt vix altera possit ab altera separari, theologus sane vt ius canonicum, ita quoque & ciuile cum illo connexum vendicare debet. Quod antem sacrorum statuta canonum principum constitutionibus adiuuentur, vicissimque, illas iuuent, testatur Lucius 3. de noui ope. nun. c. 1. Vnde illud apud Italos, il legista senza capitulo vale poco, ma il Canonista senza lege, vale niente, factum est iam tritum sermone prouerbium. Rursum, Pontifi¬ cum iura plerumque ciuili auctoritate rationeque vtuntur. A theologo igitur, cui ius pontificium familiare esse oporui, non erit iuris ciuilis cognitio aliena. Augustinus praeea non improbat, si terreni imperii leges in suum adiuto haeretici assumant, id enim fecit apostolus. Probanest igitur, ac multo etiam magis theologus, si aduernaereticos, cum vel de rerum temporalium dispositione lisserit, vel de moribus in rep. aut constituendis aut tutis, legum ciuilium auctoritatem asciscit. Id quod stinus idem contra Donatistas saepe facit. Nec enim larem aliquem locum referre libet, cum tam multis lit a D. Augustino vsurpatum. Ad haec, in disputatiolinAitia, & iure, incidat theologus aliquando necesse eDilfictaunsine ineptus erit, si ea, quae grauiter a viris ia epipiera rginae dicta sunt, negligere voluerit. Preterea in pactis, stipulationibus, caeterisque contractibus: in rerum dominio, praescriptione, testamentis, donationibus, testibus, iudicibus: aliisque sexcentis huius generis, quoties Theologo opus est, album a nigro aequumque ab iniquo secernere? Saepe nimirum, si eius munus esse creditur, animarum cauere periculis, earumque saluti consulere. Iniustitia quippe mortale peccatum est, quare nihil est mirandum, si qui & multorum confessiones audire debet, & de iniustitia plurimis respondere, ab eo legum qualem qualem cognitionem ipse requiram. Quid cu ad restitutionis materiam apte exacteque tractandam de rebus huiusmodi theologus disputaturus est? Num iustitiae & aequitatis, in foro etiam conscientiae, rectus arbiter esse poterit, nisi multa a iureconsultis, & ciuili prudentia mutuetur? Minime id quidem. Nam licet iustum iniustumque internoscere philosophorum, Diuique. Thomae libris theologus adiutus possit: at id solum faciet in genere, in specie autem sine iuris aliqua peritia non faciet. Sed haec viderspossunt obscuriora, cum sine appositione exemplorum lentius disputamtur. Exemplis illustranda sunt haec, quae rationibus subtilius quam satis est, disputari videntur. Proferam autem aliqua e multis exempla, nam omnia erit operis infiniti. Sit igitur primum, si poenitens dicat se habere scrupulum super his aut illis bonisquae, videlicet ex praescriptione longi temporis possidet quae, ex donatione vxoris alienae habet, quae ex testamento minus solenni, quaeve ab intestato obuenerunt. Sit secundum exemplum, si ait poenitens se habere litem super hac illaye causa, nesciteque se an cederedebeat liti, an potius illam valeat iuste prosequi. Sit fertium, Si quis primogenitus a Theologo quaerat, an peccet mortaliter, nisi sorores iusto matrimonio collocet, nisi aes alienum soluat, quod pares contraxerit, nisi proto genium curet & tueatur. Quid in donatario? An teneatur ad debita? Quid in domino? An a subditis possit solita quaedam munera exigere, eosque ad consueta onera siue realia, siue personalia obligare? Placent enim nobis hoc loco quidem iurisperitorum illae voces. Nec semper nos oportet accurata dictione disserere. Quin satius est de nominibus parum esse solicitos esseque interdum faciles, & negligentes: quemadmodum Plato nos & in Theaeteto & in Politico admonuit. Verum haec obiter. Iam ad illa redeamus. Sed quid opus est plura: An ne speciatim definire, quando in iudiciis, in contractibus, in vltimis voluntatibus, ac nonnunquam etiam in delictis committatur iniustitia, vires theologi non excedit? Cum casus occurrant innumeri, qui naturae lege definiri non queunt. Id si ita est, vt est certe, insolentiae erit maximae in eiusmodi quaestionibus iuris peritiam contemnere. Iuris autem peritia non aut consultius inuestigari, aut inueniri certius potest, quam in iuris voluminibus. Quae non alia quaecunqe philosophorum volumina, nec eloquentia, nec prudentia superant. De quinquaginta loquor pandectarum libris. Na posteriores leges multum omnino vtraque in re ab illis ideclinarunt. Quod si hibliothecas omnium philosophorum vnus Ciceroni visus est duodecim tabularum libellus, & auctoritatis pondere, & vtilitatis vbertate superare, quid nos credere oportet de illis quinquaginta libris, quibus non leges modo duodecim tabularum, verum multae etiam aliae continentur de hominum conuentionibus, deque iure & aequo prudenter sancteque praescriptae? Sanctum, inquam, volumen est, & iustitiae templum merito illud Iustinianus appellauit. Atque cum e sacra morum philosophia ius esse ortum ciuile constet, vt fontem, sic certe & riuulos Theologus colet, ne parum sit in Philosophiam ipsam religiosus. Sane qui ius ciuile theologo negligendum putat, is bonam partem moralis philosophiae reuellit: cuius subsidium, si quis illi neget de moribus disserenti, stultus esse videatur. Quia ergo saepe vtitur theologus subsidio iuris in disputatione theologica, idcirco istam iuris scientiam theologiae tanquam ancillulam pedisequamque, adiunxi.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 8