AVERROIS TEXTVS. Voniam de rebus honorabilibus & delectabilibus est scire aliquid de rebus, quae differunt ab inuicem, aut in subtilitate, aut quia sunt cognitae per res digniores, & nobiliores, rectum est propter haec duo ponere narrationem de anima positione praecedenti.
Et nos videmus etiam quod cognoscere eam adiuuat magno iuuamento in omni veritate: & maxime in natura: est enim quasi principium animalium.
Et quaesitum est scire naturam, & substantiam eius: postea autem omnia, quae accident ei. & existimatum est quod horum acci dentium quaedam sunt passiones propriae animae, & quaedam accidunt corpori propter animam.
Et valde est difficile, & graue inuenire aliquid firmum in esse eius ex hac perscrutatione. Quoniam haec perserutatio, quia est com munis aliis multis modis, scilicet perscrutatio de substantia eius, & de ea quid sit, necesse est existimari quod via in omnibus rebus, qua rum substantiam volumus cognoscere sit eademtquemadmodum via demonstrationis in passionibus contingentibus substantiae est i eadem. quapropter necesse est hanc viam declarare.
Si autem ista via non fuerit eadem, & communis tunc erit magis difficile illud, quod quaesitum est. necessariam enim erit inuenire aliquam viam in vnaquaque rerum, & scire illam viam, quae sit. Et, si fuerit declaratum vtrum sit demonstratio, aut diuisio, aut alia via, post remanebunt plures dubitationes in eis, ex quibus debemus quaerere. principia enim rerum diuersarum sunt diuersa, verbi gratia principia numerorum, & superficierum.
Et dignum est & rectum vt primo determinemus in quo genere existit, & quid est, scilicet vtrum sit hoc & substantia, aut quale, aut quantum, aut aliud praedicamentorum, quae sunt determina ta a nobis. Et amplius, vtrum sitens in potentia, aut est dignior vt sit aliqua endelechia: quoniam haec duo non parum differunt.
Amplius autem consyderandum est vtrum sit diuisibilis, aut non: & vtrum omnes animae vniuocentur in specie, aut non. Et, si non conueniunt, vtrum differant in specie, aut in genere. nos autem inuenimus omnes loquentes, & perscrutantes de anima quod non vi dentur consyderare nisi tantum de anima hominis.
Et oportet nos praeseruare ne ignoremus vtrum definitio eius sit eadem, vt definitio viui: aut sit alia in quolibet, verbi gratia definitio equi, & canis, & homis, & dei. Viuum autem vniversalit, aut nihil est, aut est postremum. similiter etiam & si est hic aliud, de quo praedicatur vniversalit.
Et etiam, si animae non fuerint multae, sed secundum partes, vtrum est quaerendum primo de anima secundum totum, aut de partibus suis. Et quod est vaIde difficile ad distinguendum, est, quae earum differunt ab inuicem secundum naturam.
Et vtrum perscrutandum est prius de partibus aut de suis actionibus: v. g. vtrum prius de intelligere aut de intellectu, aut de sentire aut de sen su. et sic de similibus. Et, si prius perscrutandum est de actionibus, pont homo dubi tare vtrum est perscrutandum de sensato anu sensum, & de intellecto anintelsecundum.
Et videtur quod hoc non solummodo est vtile, scilicet scire quid sit aliquid, in sciendo causas accidentium substantiarum, verbi gratia in Mathematicis, quoniam scire quid est rectum, & curuum, & quid est linea. & quid est superficies, est vtile in cognoscendo angulos trianguli quot angulis rectis sunt aequales: sed etiam econuerso, scilicet quod accidentia adiuuant maxime in sciendo quid est aliquid. Quoniam, cum declarauerimus aliquid secundum viam imaginationis in omnibus accidentibus, aut in prluribus eorum, tunc dicemus etiam de substantia meliorem sermonem. nam quid est aliquid est principium omnis demonstrationis, Et quod fuerit ex definitionibus, per quod non praeparatur cognitio accidentium, neque intelligitur aliquid ex eis facile, manifestum quod non sunt, nisi verba sine certitudine.
Et est dubium de passionibus animae, vtrum omnes sint communes, & sint cum hoc ei, in quo sunt, aut quaedam etiam approprientur animae. hoc enim necessarium est scire, sed non est facile. Et nos videmus quod plures earum impossibile est vt sint neque actio neque passio extra corpus: verbi gratia iracundia, & desyderium, & audacia, & vniuersaliter sentire. Quod autem videtur proprium ei est intelligere. Sed, si hoc etiam est imaginatio, aut non potest esse sine imaginatione, impossibile est vt sit neque etiam hoc extra corpus.
Dicamus igitur quod, si aliqua actionum, aut passionum animae sit propria sibi, possibile est vt sit abstracta. Et, si nihil est ei proprium, impossibile est vt sit abstracta. sed ita est de hoc, sicut est de recto, quoniam, secundum quod est rectum, accidunt ei plura. verbi gratia vt contingat sphaeram cupri in vno puncto: sed tamen rectitudo impossibile est vt sit abstracta per se, cum semper sit cum aliquo corpore.
Et videtur etiam quod omnes passiones animae sint in corpore, vt iracundia, & gratia, & timor, & pietas, & audacia, & gaudium, & tristitia, & odium, & amor. corpus enim patitur cum istis. Et signum eius est, quoniam forte fiunt passiones fortes, & apparentes, & non accidit ex eis homini, neque iracundia, neque timor: & forte passiones paruae, & debiles mouebunt ipsum, quando corpus fuerit paratum. Et magis manifestum est quod videmus quod quidam ho mines sunt valde timorosi, quamuis nihil timoris accidat eis. vnde manifestum est quod passiones animae sunt intentiones in materia.
Quapropter definitiones debent esse ita. quoniam ira est mo¬ tus alicuius partis istius corporis, aut alicuius virtutis eius, a tali, & propter tale. Et ideo consyderatio de anima, aut de omni, aut de hac, est Naturalis.
Et differt. illud, quo Naturalis definit vnunquodque istorum, ab eo, eo, quod definit Sermocinalis. Verbi gratia quid est ira. Sermo cinalis enim dicit, ira est appetitus in vindictam: & sic de similibus. Na: uralis autem dicit quod est ebullitio sanguinis, aut caloris in corde. Naturalis igitur dat materiam, Sermocinalis autem dat for mam, & intentionem. Intentio enim alicuius est hoc. & necesse est vt hoc sit in materia. Verbi gratia domus: aliquis enim dat intentionem, dicendo quod est cooperimentum prohibens ab imbribus, & pluuijs, & frigore, & calore: alius autem dicit quod est ex lapidibus & lateribus, & lignis: alius vero dat formam existentem in hoc, pro pter ista. Se cundum igitur quod dictum istorum est Naturalis e qui intendebat materiam, & ignorabat intentionem, aut qui intem debat solum intentionemcaut melius est dicere vt sit ille, qui congregabat vtrunque. vtrunque igitur illorum cui attribuetur¬
Dicamus igitur quod ille, qui intendit consyderare de passionibus materiae, non abstractis ab ea. secundum quod sunt non abstractae est Naturalis. Nullus enim est nisiNaturalis, consyderans in omnibus actionibus istius corporis, & istius materiae, & passionibus. Quod autem non est ita, consyderandum est ab alio. quorum quae dam debet intendere artifex, vt Carpentarius, & Medicus. Ea autem, quae sunt non abstracta in rei veritate, sed sunt passiones corporis, & secundum abstractionem intendit Mathematicus: ea autem, quae sunt abstracta in rei veritate, intendit primus philosophus.
Sed reuertendum est ad nostrum sermonem, in quo loquebamur quod passiones animae non sunt separatae a materia naturali: & ea, quae sunt talia in rei veritate, sunt ira, & timor: non sicut linea, & superficies.
Et necesse est nobis in quaerendo de anima praedicere opiniones Antiquorum: & iuuabimur per eas, & retinebimus illud, quod dictum est vere, & secundum quod oportet: & vitabimus illud, quod dictum est, & secundum quod non oportet. Et debemus prae dicere etiam ea, quae reputantur proprie esse naturalia: & hoc ponemus principium, dicendo quod habens animam videtur disferre ab inanimato his duobus proprie scilicet motu, & sensu. Et haec duo ac T cepimus ab Antiquis de anima.
Quidam enim eorum dicunt quod illud, quod est proprie, & per prius animae, est mouere. &, quia existimabant quod omne non motum non potest mouere aliud, existimauerunt animam es se aliquod motum. Vnde Democritus dixit ipsam esse ignem, aut calidum. dixit enim ipsam esse ex corporibus, & figuris indiuisibilibus infinitis: & ea, quae sunt sphaerica ex eis, sunt ignis, & anima verbi gratia. & similia his sunt corpora existentia in aere: quae dicuntur atomi: quae sunt in radiuns Solis ingredientibus per foramina. & dicit quod per congregationem fundamentorum in eis sunt elementa omnium naturalium. Et similiter Leucippus. Et quod est sphaericum ex istis est anima: quia tales figurae sunt possibiles transire in rem secundum totum, & mouent omnia, quae mouentur etiam: quoniam existimant quod anima dat animalibus motum.
Et propter hanc causam fuit anhelitus definitio vitae. Aer enim, continens, cum congregat corpora, & constringit ex istis siguris, quae dant animalibus motum, quia ista non quiescunt in aliqua hora, sustineri ab extrinseco, imponendo per anhelitum alias figuras sibi similes, dicunt quod istae etiam prohibent illud, quod iam peruenit intus in animalibus ab exitu: & contra expellunt cum eis illud, quod congregat, & constringit eas: & ideo fuit vita, dum animal potest facere hoc.
Et forte etiam est talis sermo Pythagoricorum. Quidam enim illorum dicunt quodanimalest atomus, existens in aere: quidam au¬ tem illud, quod mouet atomos. & dixerunt hoc: quia semper videntur moueri, licet ventus deficiat omnino. Et similes istis sunt dicentes quod anima est aliquid mouens se. Omnes enim isti videntur opinari motum conuenire animae: & quod omnia non mouentur, nisi per animam: anima autem mouetur per se. nihil enim videtur mouere nisi ipsum etiam moueatur.
Et similiter etiam dicebat Anaxa. quod anima est mouens, & cum dicebat quod intellectus mouet omne. sed tamen Anaxa. aliud intendit ab eo, quod intendit De mo. Demo enim absolute dixit quod idem est anima, quod intellectus. dicit enim quod veritas est res manifesta. Et ideo bmen dixit Homerus, & verum dixit, quod Hector apopletix abatur. & carebat intellectu. Non enim vtebatur intellectu quasi aliqua virtute, sed dicebat quod intellectus & anima idem sunt.
Anaxagoras autem latentius loquebatur de istis, cum multotiens dicebat quod intellectus est cam in inuentione. & dixit in alio loco quod intelle ctus, & anima idem sunt. intellectus enim apud ipsum existit in omnibus animalibus, magno, paruo. nobili, & ignobili. Sed non videmus hunc intelsecundum existere similiter in omnibus animalibus, neque etiam in homine.
Et ponentes principium animae motum existimabant quod anima sit dignior omnibus vt moueat. Ponentes autem regulam in hoc cognoscere, & senti¬ re omnia entia, dicebant animam esse principia. & quidam eorum ponelant haec principia plura vno: & quidam eorum ponebant vnam animam. vt Empedocles. iste enim ponebat eam ex omnibus elementis, sed tamen ponebat vnunquodque elementorum esse animam. & dixit quod nos non comprehendimus terram nisi per terram, & aquam per aquam, & aerem per aerem, & ignem per suum simile scilicet ignem, & litem per litem, amicitiam per amicitiam.
Et similiter Plato in Timaeo ponebat animam aliquod ex elementis. quoniam apud ipsum nihil cognoscitur, nisi per suum similier & quod omnes res non suerunt nisi ex suis principsus. Et similiter determinauit prius in philosophia, scilicet in suis disputationibus. & manifestum est quod Timaeus exit ab is, & quod anima simpeircitur est ex forma vnius, & prima logitudine, & prima latitudine, & primo, profundo: & quod alia currunt hoc modo¬
Et est dictum hoc etiam alio modo, & est quod intellectus est vnum, & scientia duo. est enim singulitur ad vnum. & quod existimatio est numerus superficiei: & quod sensus est numerus solidi. Numeri enim dicebantur esse formae, & principia in rebus entibus: & numeri sunt vnum illorum elementorum. Sed omnes res consyderantur, quaedamper intellectum, & quaedam per scientiam, & quaedam per existimationem, & quaedam per sensum. ista autem sunt numeri, qui sunt formae.
Et, quia existimatum est de anima quod est mouens, & cognoscens, voluerunt aliqui congregare haec duo, & iudicauerunt quod anima est numerus seipsum mouens. Et magna diuersitas est in prinnc ipsis, quae sunt, & quot: & maxime inter eos, qui faciunt ea corporalia, & inter eos, qui non corporalia. Et isti etiam differunt ab eis, qui admiscent, & ponunt, principia ex vtroque. Et differunt etiam in numero principiorum. quidam enim dicunt vnum principium esse, quidam plura.
Et isti procedunt in definiendo animam processu consequenti ista. hoc enim quod reputant, quoniam natura principiorum est mouens, non est extra veritatem. Et ideo existimauerunt quidam ipsam esse ignem,. ignis enim est primorum partium inter elementa: & quod magis vtur non esse corpus. & ipse mouetur, & mouet alia corga prima intentione.
Democritus autem dixit in hoc sermonem magis latentem, & iudicauit causam in vtroque, & dixit quod anima, & intellectus sunt idem, & quod hoc est ex primis corporibus indiuisibilibus. Et attribuit ip sum motui propter paruitatem partium eius, & propter figuram. & dixit quod inter figuras magis obediens motui est sphaerica, & quod intellectus, & ignis habent talem figuram.
Anaxagoras autem videtur dicere animam esse aliud ab intellectu, sicut dixit superius. sed tamen vtitur eis etiam, quasi sint eiusdem naturae. Sed ponit intellectum digniorem omnibus rebus, vt sit principium. dicit enim quod solus intellectus inter omnia entia est simplex, & mun dus, & purus. Et attribuit ei vtrunque, scilicet cognitionem, & motum, dicendo quod intellectus mouet omne.
Milesius autem videtur, vt narratur de eo, dicere animam esse aliquid mouens, cum dicebat quod lapis habet animam, quia mouet ferrum. Diogenes autem, & alii multi opinabantur animam esse aerem. quia existimabant quod nihil est subtilius aere: &, propter hoc anima cogno scit, & mouet. secundum enim quod est principium aliarum rerum cognoscit: secundum autem quod est subtilior omnibus rebus mouet. Et Hera clitus etiam dicit quod anima est principium, cum dicit ipsum esse vapo rem, ex quo constituit omnes res. & ponit ipsum valde remotum a corporibus, & semper liquidum. & opinabatur cum multis aliis quod omnia entia sunt in motu. Et forte etiam aliquis videtur opinari etiam in anima talem opinionem. dicit enim ipsam esse immortalem, quia assimilatur immortalibus: & quod hoc est ei, quia semper mouetur. & dixit omnes enim Ohu: Luna, scilicet Sol, & Stellae semper mouentur motu continuo. Et alii, qui digniores sunt derideri, iudicauerunt ipsam esse aquam, vt Hypo. et videtur declinare ad hanc opinionem perper sperma cum sit humidissimum rerum. quoniam per hoc contradicitur dicenti animam esse sanguinem, dicendo quod sperma non est sanguis. & sperma est prima anima. Et aliidixerunt ipsum esse sanguinem, vt CGritias, cum existimauerit quod nihil consequitur animam, sicut sentire, & quod sentire est ex natura sanguinis. Vnunquodque enim esntorum. praeter terram, habet iudicem: terra autem nul lum. & quod dictum fuit de ea est quod est exoibus esntis, aut omnia esnta.
Et ipsi vniversaliter definiunt animam tribus, motus, ie. & sensu, & non corporeo. & vnumquoque istorum reducitur ad principium. Et propter. hoc posuerunt ipsam esse elementum, aut ex elementis illi, qui definierunt eam per cognitionem. & quod quidem dicunt in hoc, est simile ei, quod dicunt quidam, praeter vnum. dicunt enim quod simile non cognoscitur, nisi per suum simile. &, quia anima cognoscit omnia, posuerunt eam constitui ex omnibus principiis.
Qui igitur dixit quod principium, & elementum est vnum, ponit animam etiam vnum: aut ignem, aut aerem. & qui ponit principia plura vno, ponit animam plura vno. Anaxa, autem solus dixit quod intellectus non re cipit passionem: & quod nihil est in eo, quod habeat communicationem, cum alia re. Sed non dixit quomodo, & propter quid per hanc dispositionem cognoscit. & hoc est, quod apparet ex suo sermone.
Et illi, qui in principiis ponebant contrarietatem, constituunt etiam animam ex contrarijs. Qui igitur posuerunt principium al terum contrariorum, vt calidum, & frigidum, & aliud simile, opi nati sunt in anima etiam illam esse vnam hoc modo Et videmus eos etiam consequi nomina. quidam igitur eorum dicunt animam esse calidum: quoniam hoc nomen vita in lingua Graeca cecidit ex hac intentione. & quidam dicunt quod est algidum, idest frigidum propter anhelitum: & infrigidatio, quae prouenit ex anhelitu, dicitur in Graeco isagogi, i. anhelitus. Hoc igitur accepimus ab Anti quis de anima: & ista induxerunt eos ad dicendum hoc.
Et debemus perscrutari prius de motu. videtur enim quod non hoc solum est falsum scilicet quod substantia eius sit talis dispositionis, sicut narrant isti, qui dicunt animam esse aliquid mouens se, aut aliquid motiuum sui, sed esse animam motum est impossibile. Et dico etiam quod non est necesse vt mouens sit motum: & hoc etiam praedictum est.
Et omne motum mouetur duobus modis, aut per aliud, aut per se, Et dicere per aliud est illud, quod mouetur, quia est in aliquo moto, vt equitans in naue. motus enim eius non est sicut motus nauis. quoniam nauis mouetur per se, & equitans mouetur, quia est in moto. Et hoc est manifestum ex membris. motus enim proprius pedibus est ambulatio, & conuenit etiam homini: sed non primo inuenitur in illa dispositione in equitantibus in naui.
Et, quia motum dicitur duobus modis, debemus modo perscrutari de anima vtrum moueatur per se, aut per aliud. Et, quia motus sunt quatuor, loci, & alterationis, & augmenti, & diminutionis, ne cesse est aut ut moueatur aliquo istorum motuum, aut vt moueatur plusquam vno, aut vt moueatur omnibus motibus. Si igitur mouetur non accidentaliter, & motus est ei naturaliter. &, si ita sit, habet lo cum etiam. omnes enim motus, quod diximus, sunt in loco.
Et, si substantia animae est vt moueat se, tunc mouere non erit accidentaliter, vt motus albi, & tricubiti. ista enim mouentur, sed ac cidentaliter. quod autem mouetur est corpus, in quo haec duo existunt. Et ideo non habent locum. anima autem habet locum: cum habeat naturaliter communicationem cum motu.
Et, si mouetur naturaliter, mouetur etiam violente: &, si violen te, naturaliter. Et similiter de quiete. ad quod enim mouetur naturaliter, in eo quiescit naturaliter. & similiter in illo, ad quod moue tur violente, in eo quiescit violente. Qui igitur sunt motus, & quie tes isti, qui violente accidunt animaecEit si mouetur superius naturaliter, est ignis: &, si inferius, est terra. isti enim duo motus non sunt nisi horum duorum corporum. Et sermo de corporibus mediuns est iste idem sermo.
Et etiam, si videmus eam mouere corpus, necesse est vt moueat ipsum illis motibus, quibus illa mouetur. Et, si ita sit, cum iste sermo conuertetur, erit verus scilicet quod motus, quo corpus mouetur, mouetur etiam ipsa illo motu, & corpus mouetur motu locali: vnde necesse est vt anima transmutetur secundum transmutationem corporis, & transferatur in loco, aut secundum totum, aut secundum partes. Et, silhoc fuerit, possibile est vt cum exiuerit ab aliquo loco reuertatr, & existat in eo vndoim possibile est vt illud, quod moritur ex animalibus, reuertatur, & viuat.
Motu autem accidentaliter non mouetur, nisi per aliud, scilicet cum animal expellitur violente. Sed non est necesse vt illud, in cuius substantia est moueri per se, moueatur per aliud, nisi accidentaliter. quemadmodum non est rectum, vt illud, quod est bonum per se, sit bonum per aliud: neque illud, quod est delectabile per se, sit delectabile per aliud.
Et melior sermo omnium sermonum dictorum in hoc, quod anima mouetur, est quod mouet sensibilia. Sed, si mouet se, mouetur etiam. Vnde necesse est, quia motus est processus moti in modo sui motus, vt anima etiam procedat a sua substantia, si non mouet se accidentaliter. sed motus est suae substantiae per se.
Et dicunt aliqui quod anima mouet etiam corpus, in quo est, modo, quo mouetur. vt Demo. dixit enim sermonem similem sermo ni Philippi. Iste enim dicit quod Dedalus posuit imaginem Hermaphroditi motam, ponendo in ea argentum viuum. Et similiter di cit Democritus dicens, quod sphaerae indiuisibiles semper mouentur, quia innatae sunt non quiescere in aliqua hora: & sic attrahent fsecum torum corpus, & mouent ipsum. Nos igitur quaerimus ab eo, vtrum hoc idem faciat quietem etiam. & difficile est, immo impossibile dicere quomodo facit hoc. Et vniuersaliter non videmus animam mouere animal hoc modo, sed voluntarie.
Et similiter est de hoc, quod dixit Timaeus in sermone naturali scilicet quod anima mouet corpus. dixit enim quod non mouet corpus, nisi ipsa mota, quia admiscetur cum eo. Constitutio enim animae est ex elementis. & est diuisibilis secundum diuisionem numerorum compo sitorum, vt habeat sensum conuenientem harmoniae, & moueatur totum motibus conuenientibus. dixit & ideo incuruauit rectitudinem, & posuit eam circulum, & diuisit ex vno duoscirculos separatos in duobus locis. deinde diuisit vnum circulum etiam in septen circulos: ita quod posuit motus coeli, sicut motus animae.
Dicamus igitur prius quod non est rectum dicere quod anima est magnitudo. Manifestum est enim quod qui intendebat quod anima totius. v. g. id, quod dicitur intelligentia, est sic, non intendebat sensibilem animam, neque desyderatiuam: quoniam motus istarum non est circularis.
Intellectus autem est vnus, & continuus, & similiter intellectum. & intelligere est res intellectae. & istae sunt vnae secundum consequentiam, sicut mensura sine magnitudine. Et ideo intellectus etiam non est continuus hoc modo, sed aut est indiuisibilis, aut continuus non sicut magnitudo. Nullo enim modo possumus dicere quomo do intellectus intelligit per aliquam partem partium eius, quaecunque pars sit idem. Et intelligere per aliquam partem eius aut erit per magnitudinem, aut per punctum. & si punctus est infinitus, manifestum est igitur quod non pertransit ipsum in aliqua hora. Et, si intelligit per magnitudinem, intelligit multotiens, & insinities. sed nos videmus intelligere semel possibile esse. Si igitur suffi cit tangere per vnam partem, quaecunque pars sit, in quo indiget moueri circulariter, & vniuersaliter, quo ex eo fiat magnitudo.
Et, si necesse est intelligere vt tangat per totum circulum, quid igitur est tangere per parteseEt etiam quomodo intelliget per indiuisibile diuisibile, aut per diuisibile indiuisibilec Et necesse est vt intel lectus sit iste circularis ipsae. intelligere enim est motus intellectus, & circulatio est motus circuli. Et, si intelligere est circulatio, erit etiam ista circulatio intelligere. Quid igitur intelligit sempere hoc enim necessarium est, si circulatio sit semper aeterna. Intelligere enim mechanicum est finitum: quoniam quod libet illius est perper alterum. Et intelligere speculatiuum, & est definire per sermones, similiter. Et omnis sermo aut est desinitio, aut demonstratio. Et demonstrationes l accipiuntur ex principio, sicut vltimo: & est syllogismus, & conclusio. Et, quamuis in eis non accidat conclusio, tamen non reuertunt ad sua principia, sed semper crescunt in medio, aut extremo, & procedunt recte. circulatio autem reuertitur ad suum principium. Et etiam omnes definitiones sunt finitae. Et etiam, totus motus idem est multotiens. Et etiam intelligere dignius est vt attribuatur quie ti, quam motui. & similiter syllogismus.
Et etiam quod non est facile, non est delectabile, sed quasi violem tum. Si igitur motus non est substantia animae, tunc non mouetur, nisi ab aliquo extrinseco a sua natura. Et est etiam valde difficile vt intellectus sit admixtus cum corpore admixtione, qua non possit re cedere ab eo: si melius est int ellectui vt non sit communiunctus cum corpore, sicut est consuetudo dicendi, & secundum quod plures opinantr.
Et ex eis, quae latent, etiam est causa, propter quam coelum mouetur, circulariter. Substantia enim animae non est cam motus eius circulariter, sed mouetur isto motu accidentaliter. Neque corpus etiam est cam in hoc: immo anima est dignior in hoc. Et etiam neque dixit quare hoc fuit melius: licet apparet quod Deus non posuit animam moueri circulariter, nisi quia moueri est ei melius, quae quiescere. & quod mouetur hoc modo est melius quam quod moueatur alio modo.
Si igitur ista consyderatio est magis propria alio sermoni dimittenda est statim a nobis. Et dicamus quod est alia improbalilitas contingens huic sermoni, & pluribus sermonibus de anima. Et est, quia ipsi coniungunt animam corpori, & ponunt eam in eo: & non dant cum hoc, qua de causa sit coniuncta cum eo, & quae est dispositio illius corporis.
Et licet hoc, vt reputo, necessarium sit. quoniam propter communicationem, hoc agit, & hoc patitur, & hoc mouet, & hoc mouetur: & nihil exhoc fit in quibuscunque adinuicem. Dicere enim hoc in eis est simi le, ac si hoc diceret, quod ars Carpentaria existat Musica. Ars enim ita vtitur instrumentis, sicut anima corpore.
Et isti non quaerunt loqui nisi tantum quid est anima, & nihil deter minant de corpore recipiente, sicut Apologus, quo vtitur Pytago ras scilicet vt quaelibet anima intret quodlibet corpus. videmus enim quod quilibet habet formam, & creaturam propriam.
Et est alia opinio, de qua multi contenti sunt, & non est minor opinionibus praedictis. Dicunt enim quod est aliqua compositio har monica. harmonia enim est admixtio, & compositio contrariorum & corpus est compositum ex contrarijs.
Licet harmonia sit proportio inter res admixtas, aut compositio: anima autem non est alterum istorum duorum. Et etiam harmonia non est innata mouere: & in hoc proprie conueniunt omnes animam habere.
Et dignius est, & melius dicere quod harmonia currit cursu sanita tis, & vniuersaliter currit cursu alicuius scilicet bonitatum moralium corporalium, non cursu animae. & hoc manifestum est valde, cum homo laborauerit in perficiendo passiones animae, & actiones eius per aliquam harmoniam. conuenientia enim in hoc est valde difficilis.
Et etiam nos non comprehendimus harmoniam, nisi intenden do alterum duorum: secundum autem verum apud magnitudines, cum habent motum, & situm. tunc igitur intenta est compositio earum, cum fuerint superpositae tali superpositione, in qua non po test intrare inter eas aliquid sui generis: quod autem extrahitur ex hoc, est proportio, quae est rerum istarum: non est igitur rectum dicere neque de altera istarum duarum intentionum. Compositio autem partium corporis facile potest determinari. compositiones enim partium corporis multae sunt. Intellectus igitur cuiuslibet partis debet compositio existimari, & quomodo & sensus compositio cuiuslibet: partis, & desyderium compositio cuius partis¬
Et est etiam alia dubitatio, vt anima assimiletur mixtioni. mix tio enim elementorum, quae fit caro, & os non est eiusdem propor tionis. Ex quo contingit vt in corpore sint multae animae, & in to to corpore: cum omnia membra fuerint ex mixtione elementorum, & proportio mixtionis fuerit harmonia, & anima.
Et debet homo quaerere ab Empedocle. Empedo. enim dicit quod quodlibet membrorum est in aliqua proportione. vtrum igitur, proportio sit animae, aut anima est aliud, sed fit in menbris. Et quaerendum est etiam vtrum amicitia est causa mixtionis cuiuslibet, aut non est nisi causa permixtionis in aliqua proportione. Et amicitia etiam vtrum est ista proportio, aut aliud.
Istae igitur sunt dubitationes. Et si anima sit aliud a mixtione, qua de causa tollitur, si tollitur propter mixtionem, quae inuenie¬ batur in carne, & in aliis menbris in animalibuseEt etiam, si quodlibet membrum corporis non habet animam, & anima non est proportio mixtionis, quid est igitur hoc, quod corrumpitur, quando separatur ab animar
Quoniam autem anima impossibile est vt sit harmonia, aut vt moueatur circulariter, manifestum est ex praedictis. quoniam vero mo uetur accidentaliter, sicut diximus, & mouet se, hoc non est, nisi quia anima mouetur per illud, in quo est. & hoc etiam mouetur, ab anima, secundum autem alium modum impossibile est vt moueatur in loco¬
Sed est quaestio cogens ad dicendum, quod anima mouetur essentia. liter: & est quod nos dicimus quod anima contristatur, & gaudet, & audescit, & timet, & irascitur, & sentit, & distinguit, & omn ista vi dentur esse motus. vnde homo existimat quod anima mouetur.
Et hoc non est necessarium. quoniam, si contristari, & timere, & dist in guere sunt motus: & quodlibet eorum moueat aliquid: tunc hoc mouere non est nisi mouere ab anima. v. g. irasci enim est motus ad eor scilicet quod cor inflatur. & distinguere est motus scilicet quod tale membrum cur rit tali cursu: & rectum est vt aliquid currat tali cursu. Et quaedam istorum accidunt secundum translationem rerum, & quaedam secundum alterationem, quae autem sunt ista, & quomodo fiunt, proprium est alii sermoni.
Dicere autem quod anima irascitur est similecei, quod texit, aut aedificat. melius enim videtur non dicere quod anima habet pietatem, aut docet, aut distinguit, sed dicere quod homo facit hoc propter animam. & hoc non est, quia motus venit ad ipsam, & fit in ea: sed quando que peruenit ad ipsam, & quandoque est ex ea. v. g. quod sentire est ab istis rebus: rememoratio autem est ab anima.
Intellectus autem videtur esse substantia aliqua, quae fit in re, & non corrumpitur. Quoniam, si corrumperetur, magis dignum esset vt corrumperetur in fatigatione, quae est apud senectutem. sed videmus quod illud, quod accidit in sensibus ex hoc, accidit in corpore. senex enim si reciperet oculum inuenis, videret vt iuuenis. senectus igitur non est dispositio, in qua anima patitur aliquid, sed dispositio in qua anima est sicut est apud ebrium, & aegrotum.
Et intelligere, & consyderare diuersantur, quando aliquid aliud corrumpitur intus: ipsum autem in se nihilpatitur. Distinctio autem, & amor, & odium non sunt esse illius, sed istius secundum quod habet. Ideo etiam, cum hoc corrumpetur, non rememorabimur, neque dcir ligemus alios. num igitur est illius, sed eius, quod est commune, quod amit tebatur. Intellectus autem dignius est vt sit aliquod diuinum, & impas sibile. Quod igitur impossibile est vt anima moueatur. manifestum est. &, si omnino non mouetur manifestum est quod non mouetur, neque ex se.
Et magis remotus a ratione est sermo, qui dicit animam esse nu merum mouentem se. contingunt enim hoc dicenti multa imposbilia. & primo ea, quae contingunt dicenti animam moueri: & po stea quae contingunt ex dicere eam esse numerum. Nescimus enim quomodo intelligimus vnitatem motam, & a quo mouetur, & quomodo mouetur: igitur oportet vt diuersetur.
Et etiam, cum dicunt quod, cum linea mouetur, faciet superficiem, & punctus lineam. punctus enim est vnitas habens situm, sicut nu merat animam in situ, & habet situm. Et etiam, si de numero diminuitur numerus, aut vnitas, remanebit alter numerus. & plan¬ tae, & plura animalia remanebunt viua, cum abscinduntur: & tamen reputatur quod anima eorum est illa eadem anima in specie.
Et potest homo dicere quod nulla est differentia inter vnitates, & corpora parua. Eiunt enim ex sphaeris Democriti paruis puncta, & remanet sola quantitas, quasi esset in eo aliquod motiuum, & aliquod mouens. non enim, quia diuersantur secundum magnitudinem, & paruitatem, continget hoc, quod diximus, sed quia quantum. Et ideo necesse est vt sit aliquid, quod moueat vnitates. Si igitur, anima est mouens, etiam est numerus. vnde necesse est vt anima non sit mouens, & motum, sed mouens solum.
Et quomodo est possibile vt sit vnitas vnecesse est enim vt habeat differentiam, qua differat ab vnitatibus aliis. & quae diuersitas potest cadere in puncto, & vnitate, nisi sit in situoSi igitur vnitates, & pun cta in eodem loco fuerint, quia occupant locum puncti: licet nihil prohibeat vt in eodem loco sint duo puncta, & puncta infinita: res autem, quarum locus est indiuisibilis, sunt etiam sic.
Et, si numerus animae sit puncta, quae sunt in: corpore, aut anima est in numero, qui est ex punctis, quae sunt in corpore, quare omnia corpora non habent animamus opinantur enim quod in omnibus corporibus sunt puncta, & infinita. Et etiam quomodo est possibile vt pun cta separentur a corporibusecum lineae non diuidantur in punctat
Et contingit, sicut diximus aliquo modo vt sermo eorum sit similis sermoni ponentis eam esse corpus subtilium partium: secun dum autem alium modum, vt dicit Democritus in motu, propria eis est impossibilitas. Quoniam, si anima est in toto corpore sensi. D bili, necesse est vt duo corpora sint in eodem loco. si autem est aliquod corpus, necesse est dicentibus numerum. vt in eodem puncto sint multa puncta, vt omne corpus habeat animam: nisi contingat in re animalis, quae differt a prnctis existentibus in corporibus
Et contingit eis vt animal non moueatur nisi a numero, sicut diximus de opinione Democriti. Nulla enim differentia est inter dicentes partes paruas, & dicentes quod vnitates secundum quod sunt, motae. necesse est enim secundum vtrunque modum vt animal non moueatur nisi illis motis.
Congregantes igitur numerum, & motum in eodem habent etiam haec impossibilia, & alia multa similia eis, impossibile est enim vt sit definitio animae talis, neque accidens accidentium ei. Et hoc manifestum est, si aliquis voluerit perficere ex hoc actiones, & passiones animae, vt cogitationem, & sensum, & voluptatem, & tristitiam. hoc enim sicut diximus superius, neque est facile, neque erit per figmentum.
Et, quia diximus tres modos definitionum animae. quidam enim iudicauerunt ipsam esse motam ex se: & quidam iudicauerunt ipsam esse corpus valde subtile, & valde remotum ab aliis corporibus. & nos iam visi sumus induxisse dubitationes, contingentes his duobus sermonibus. Remanet igitur quaerere eam esse ex elementis: cum dicatur hoc, quia sentimus entia, & cognoscimus vnumquodque illorum.
Sed huic sermoni contingunt plura impossibilia. Ponunt enim quod simile non cognoscitur nisi per suum simile: & quasi ponunt animam esse ista. Sed ista non sunt tantum haec, sed plura alia. immo videtur quod ea, quae ex istis sunt, sunt infinita.
Ponatur igitur quod anima cognoscat, & sentiat ea, ex quibus sit quidlibet: & tunc non cognoscit vniuersum, neque sentit. v. g. quid est Deus, & quid est homo, & quid est caro, & quid est os, & similiter alia composita. Esse enim vniuscuiusque istorum non est vt elementa sint in quacumque dispone, sed in aliqua compone& proportione: sicut narrauit Empedocles in generatione ossis. Dicit enim quod terra magna, quae est in vasis ossis, quae habet de pallore octauam partem, & de igne quatuor partes: & sic facta sunt ossa alba. Nihil enim prodest quod elementa sint in anima, nisi in eis fit proportio, & compositio. tunc enim co gnoscet quodlibet per similitudinem, & non cognoscet os, neque hominem, nisi haec duo fuerint in ea. Et iste sermo non indiget com tradictione. nullus enim existimat quod in anima fit lapis, aut homo. & similiter viuum, & non viuum.
Et etiam, si ens dicitur pluribus modis vdemonstrat enim hoc & quantum, & quale, & aliud praedicamentorum, vtrum anima sit ex omnibus eis Sed non existimatur quod omnia habent elementa, & principia. Et vtrum non sint nisi ex elementis substantiae tam tumcSed, si fuerit ita, quomodo cognoscit vnumquodque illorumcAut dieant quod quodlibet generum habet elementa, & principia propria, ex quibus constituitur. Anima igitur erit quale, & quantum, & substantia. Sed impossibile est vt ex elementis quanti sit substantia, & non quantum. Qui igitur dicunt quod est ex omnibus, con tingunt eis haec, & alia similia.
Et improbabile est etiam dicere quod simile non patitur a suo simili: & quod simile sentit suum simile, & quod simile cognoscit suum simile: opinando quod sentire est pati, & moueri, & similiter distinguere, & intelligere. Et testatur quod sermo, quem dixit Empedocles, quod vnaquaeque rerum non cognoscit corporalia elementa, nisi secundum similitudinem, est multarum dubitationum. & hoc, quid dicemus in hoc loco, & est quod corpora animalium, quibus existit simplex terra, vt ossa, vt videtur, nihil sentiunt. non sentiunt igitur neque similia: licet hoc sit necessarium.
Et etiam vnumquodque principiorum magis ignorat, quam sciat. vnumquoque enim eorum vnum tantum agnoscit, & plura ignorat. Et contingit Empedocli attribuere Deum maximae ignorantiae. ipse enim solus nescit de elementis hoc vnicum scilicet litem: animal vero mortale scit ea omnia. omne enim animal fit ex omnibus illis.
Et vniuersaliter, quare non omnia habent animam: cum omnia aut sint elementum, aut ex elemento vno, aut ex pluribus, aut ex omnibus coportet enim scire aut vnum, aut quaedam, aut omnia.
Et debet homo dubitare illud, quod dedit istis esse. elementa enim assimilantur materiae. Illud enim, quod agit, dicitur valde nobile. impossibile est igitur vt aliquid sit nobilius, & principalius quam anima. & magis impossibile est vt aliquid praecedat intellectum. necesse est enim vt iste sit pEecedens naturalitur ipsum, quod per eum acquirit nobilitatem suam. elementa autem sunt principia entium.
Et omnes facientes animam ex elementis per cognitionem, & sensum, & per motum non loquuntur de omni anima. Non enim videmus omnia sensibilia moueri, cum quaedam animalia videantur permanentia in eodem loco: licet videatur quod illo solo motu mouet anima animalia. Et similiter etiam est dispositio ponentium intellectum, & virtutem sensus ex elementis. plantae enim videntur viuere: sed nullam habent portionem de motu locali. & plura animalia etiam non intelligunt,
Et, si homo concesserit ista, & posuerit quod intellectus est aliqua pars animae, & similiter etiam virtus sensus, tamen neque cum hoc locuti sunt vniuersaliter de omni anima, neque de vna anima vniuersaliter. Et similiter accidit in sermone, qui dicitur inueniri in versibus attributis Archoim. dicit enim quod anima intrat intus a to to apud anhelitum: quia venti deferunt eam. Hoc igitur non accidit plantis, neque in quibusdam animalibus: cum non omne animal sit habens anhelitum.
Et ignorauerunt existimantes hoc scilicet ponentes animam ex elementis scilicet quod non de necessitate debent ponere eam ex omnibus eis. Sufficit enim vnum contrariorum in iudicando super ipsum, & super suum oppositum, per rectum enim scimus rectum, & curuum. regula enim iudicat vtrumque per suam rectitudinem. per curuum autem non scimus, neque ipsum in se, neque rectum.
Et dixerunt quidam quod anima est in toto. & forte ex hoc loco existi mauit Milesius quod omnia sunt plena Deo. Sed in hoc loco est dubitatio. Quaerendum est enim cum anima existat in aere, & igne, quare non facit animalia, & facit hoc in mixto: licet sit existimatum quod anima, quae est in istis, sit nobilior. Etiam debet homo respondere, quare anima, quae est in aere, est melior anima, quae est in animalibus, & magis immortalis.
Et contingit vtrique sermoni improbabile, & irrationabile. dice re enim quod ignis, & aer sunt animalia, est simile sermoni stulto. & etiam non dicere ea esse animalia, & dicere ea habere animas est improbabile.
Et videntur existimare quod anima existat in istis, quia forma vniuersi eorum est, sicut forma partium. Oportet igitur eos dicere quod forma animae etiam est sicut forma partium eius: cum animal non sit habens animam, nisi cum in eo concluditur aliquid de aere continenti. Si igitur aer, cum separatur, est similis formae, & anima, cum separatur, non est consimilium partium: manifestum est quod aliquid eius erit ens, & aliquid non ens. Necesse est igitur ut sit consimilium partium, aut non existet in qualibet parte totius. Quoniam autem neque cognoscere existit in anima, quia est ex elem etis: neque inoueri dicitur recte, manifestum est.
Et, quia anima habet cognoscere, & sentire, & existimare: & etiam appetere, & velle, & vniversaliter nodos desyderum: & etiam anima habet per animam motum in loco: & etiam augmentum, & complemen tum, & diminutionem, vtrum vnumquodque istorum est totius animae, & per ipsam totam intelligit, & sentit, & mouet, & facit alios motus, & actiones, & passiones: aut non agit, & patitur, nisi per vir tutes diuersas, & membra diuersa, & actiones, & passiones diuersas. Et vtrum vita est in vna istarum, aut in pluribus vna, aut in omnibus, aut habeat aliam causam.
Et quidam dicunt quod anima est diuisibilis, & quod ipsa intelligit per hoc, & desyderat per aliud. Quid igitur continuat animam, si naturaliter est diuisibilis Hoc enim non est corpus. existimandum est enim contrarium, scilicet quod anima continet corpus. & hoc demonstratur, quia, cum exierit ab eo, putrefiet.
Si igitur est aliud quid, quod facit eam esse vnam, illud proculdubio est anima. Sed quaerendum est de illo, vtrum sit vnum, aut plurium partium. Si igitur fuerit vnum, & diuisibile, tunc quaerendum est quid est illud, quod copulat ipsum. & principia illius erunt infinita.
Et debet homo dubitare de partibus eius, & quaerere quae virtus dat cuilibet parti corporis esse. Qm, si tota anima copulat totum corpus, oportet vt vnaquaeque partium copulet vnaquamque partem corporis. Et iste sermo est similis impossibili. difficile est enim & etiam in fingendo dicere quam partem copulat intellectus, & quo.
Et nos videmus plantas viuer,, cum diuiduntur: & similiter quaedam animalia annulosa, quasi anima sit in eis vna secun¬ dum formam, & si non est vna secundum numerum. videmus enim quod vtraque pars sentit, & mouetur in loco aliquandiu.
Et non est inopinabile vt remaneant. non enim habent instra, quibus conseruant suam naturam. sed tamen hoc non dat vt in vna¬ quaque partium sint omnes res animae. Et sunt consimiles in speciem, adinuicem. totius autem animae est, quia est diuisibilis.
Et videtur etiam quod principium existens in plantis sit aliqua anima. in hoc enim solo communicant plantae, & animalia. Et hoc differt a principio sensibili: & nihil habet sensum sine isto. Cum dedit rationem in sermone praedicto super hoci, quod anima non diuiditur essentialiter per diuisionem subiecti, ex hoc, quod apparet in plantis: & iste sermo non est acceptus a ratione, nisi ei, qui concedit quod plantae habent animam: incoepit declarare hoc quomodo, & dicit, Et videtur etiam quod principium, &c. idest & videtur etiam quod princ: pium, quo plantae nutriuntur, & augentur, sit anima. in hoc enim principio existimantur habere communicationem cum animalibus secudum vitam & ideo non dicitur mortuum, nisi animal, quod caret principio, T idest vita, non principio sensus & motus. Et, cum narrauit quod animalia com municant in hoc principio cum plantis secundum vitam, incoepit narrare quod plantae non communicant eis in hoc, & quod communrcatio sen sus, & motus cum nutrimento est necessaria, & dicit: Et hoc differt a prin cipio sensibili, &c. idest & principium, quod est nutrimenti, & augmenti, & generationis separatur a principio sensibili in plantis: sed principium sensibile non separabitur ab illo: cum omne animal nutritur, & augetur. Sed debes scire quod necessitas essendi nutribile, aut augmentabile, non est sicut necessitas essendi calidum, aut frigidum, aut humidum, aut siccum, aut graue, aut leue: & quod suum esse augmentabile, & nutribile est ei, secundum quod est viuum: & esse graue, aut leue est ei secundum quod est corpus na turale. Quoniam, si non fuerit sic determinatum, non est necesse propter communicationem cum principio sensibili, vt principium secundum sit anima.
On this page