Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions
Prev

How to Cite

Next
1

HOc igitur est, quod accepimus ab Antiquis de anima. modo autem incipiamus aliter in determinando animam quid est secundum definitionem, quae magis comprehendit ipsam.

2

Dicamus igitur quod substantia est vnum generum entium. Et substantiarum quaedam est substantia secundum materiam, & ista non est per se hoc. Et quaedam est forma, per quam dicitur in re, quod est hoc. Est autem tertia: & est illud, quod est ex ambobus. Et materia est illa, quae est in potentia, forma autem est perfectio. Et forma est duobus modis: vnus est sicut scire, & alius est sicut speculari.

3

Et corpora sunt ea, quae proprie dicuntur substantiae: & inaxime corpora naturalia. ista enim sunt principia aliorum corporum. Et corporum naturalium, quaedam habent vitam, & quaedam non. Et dicere vitam, est nutriri, & augeri, & diminui essentialiter. Vnde necesse est, vt omne corpus naturale, habens communicationem in vita, sit substantia, secundum quod est compositum.

4

Et, quia corpus viuum est corpus, & est tale, impossibile est vt anima sit corpus. corpus enim non est eorum, quae sunt in subiecto: imo est sicut subiectum, & materia. Vnde necesse est vt anima sit substantia, secundum quod est forma corporis naturalis, habentis vitam in potentia.

5

Et ista substantia est perfectio. est igitur perfectio talis corporis. &, quia perfectio dicitur duobus modis: quorum vnus est sicut scire, & alius sicut aspicere: manifestum est quod ista perfectio est sicut scire. Qnam apud ipsum est esse animae. & vigilia est similis studio, somnus autem est similis dispositioni rei, cum potest agere, & non agit.

6

Et scientia in eodem antecedit in esse. Et ideo anima est perfectio prima corporis naturalis, habentis vitam in potentia. & est secundum quod est organicum. Et partes plantarum sunt etiam organa, sed valde simplicia. verbi gratia quod folia sunt coopertoria, & vestes fructibus. radices autem similes sunt ori: quoniam isti duo modi contrahunt cibum,

7

Si igitur aliquod vniuersale dicendum est in omni anima, dice mus quod est prima perfectio corporis naturalis, organici. Et ideo non est perscrutandum vtrum anima, & corpus sint idem: sicut non est perscrutandum hoc in cera, & figura, neque in ferro, & figura, neque vniuersaliter in materia cuiuslibet, & in illo, quod habet illam materiam. vnum enim & ens cum dicuntur pluribus modis, perfectio est illud, de quo dicitur hoc prima intentione.

8

Iam igitur diximus quid est anima vniversaliter, & est substantia secundum hanc, intentionem scilicet secundum illud, quod hoc corpus est. Quod est, quemmadmodum si aliquod instrumentum esse: corpus naturale, vt securis, tunc acumen securis esset substantia, & est anima secundum hanc intentionem. & similiter istud, cum abstractum est, non erit securis post nisi aequiuoce. materia autem erit post securis. anima enim non est quidem talis corporis, & intentio eius, sed corporis talis naturalis habentis principium motus.

9

Et consyderandum quod dictum est in membris etiam. Oculus enim si esset animal, tunc visus esset anima eius. iste enim est sub stantia oculi, quae est secundum suam intentionem. & corpus ocu li est materia visus: qui: cum deficit, non dicetur oculus, nisi aequiuoce, sicut dicitur de oculo lapideo. Et accipiendum est illud, quod dicitur de parte in toto corpore. comparatio enim partis ad partem est sicut totius sensus ad totum sensibile.

10

Et illud, quod habet potentiam vt viuat, non est illud, a quo ab lata est anima, sed illud, quod habet animam. semen autem, & fructus sunt in potentia corpus tale. Et, sicut abscindere, & aspicere sunt perfectiones, ita vigiliae. &, sicut visus est potentia instrumenti, sic est anima: corpus autem est illud, quod est in potentia. &, sicut oculus est membrum, & visus, ita animal est anima, & corpus.

11

Quoniam autem anima non est abstracta a corpore, aut pars eius, si innata est diuidi, non latet. est enim quarundam partium perfectio. Sed tamen nihil prohibet vt hoc sit in quibusdam partibus: quia non sunt perfectiones alicuius rei ex corpore. Et cum hoc non declaratur vtrum anima corpori sit, sicut gubernator na ui. Secundum igitur hunc modum determinandum est hoc de anima secundum exemplum, & descriptionem.

12

Et, quia res manifesta, quae est magis propinqua in sermone ad intelligendum, est ex rebus latentibus, sed magis apparenter, quae rendum est etiam vt tali cursu curramus in anima. Oportet enim vt sermo definiens non tantum demonstret quid est res, sed etiam causa erit inuenta, & manifesta in ea. Modo autem intentiones de finitionum sunt quasi conclusiones. v. g. quadratura: & est inueni re superficiem rectorum angulorum aequalium laterum aequalem longo. & ista definitio est intentio conclusionis. Dicens autem quod quadratura est inuenire medium in re, narrauit causam.

13

Incipiamus igitur quaerere, & dicere quod animatum distinguitur, am non animato viuendo. Et, quia viuere dicitur multis modis, si inuentus fuerit in re aliquis eorum vnus tantum, dicemus quod viuit. v. g. intelligere, & sentire, & moueri, & quiescere in loco, & nu triri, & diminui, & augeri.

14

Et ideo omnia uegetabilia reputantur viuere. existit enim in eis po tentia, & virtus, & principium, per quod recipiunt augumentum, & diminutionem in duobus locis contrariis. non enim augentur, & diminuuntur superius, & inferius. similiter & omne, quod nutritur, ne cessario viuit, & non viuit, nisi dum potest nutrimentum accipere.

15

Et hoc possibile est vt separetur ab aliis rebus: alia autem impossibile est vt separentur ab hoc: in rebus mortalibus. Et hoc apparet in vegetabilibus. non est enim in eis nec vna virtus alia ab ista ex virtutibus animae.

16

Viuere igitur dicitur de omni viuo per hoc principium. Animal autem per sensum. omnia enim, quae non mouentur, neque mu tant locum, sed tantum habent sensum, vocantur animalia, & non sumus contenti in dicendo ea viua tantum.

17

Et primus sensus, existens in eis omnibus. est tactus. Et quemadmodum nutrimentum potest separari a tactu, & ab omni sensu, ita tactus potest separari ab aliis sensibus. Et intelligo per nutrimentum partem animae, in qua habent communicationem plantae etiam. Et omnia animalia videntur habere sensum tactus.

18

Causa autem, propter quam vtrunque istorum duorum contingit, dicenda est post. in hoc tantum loco tantum est declaratum scilicet quod anima est principium istorum, quae dicimus scilicet nutritiui, sensitiui, & distinguentis, & mouentis.

19

Vtrum igitur vnaquaeque istarum sit anima, aut pars animae: &, si est pars animae, vtrum est pars, secundum quod est abstracta in sola intentione, aut in loco etiam: quoniam autem quaedam sunt sic, non est difficile ad sciendum, in quibusdam autem est dubitatio.

20

Quoniam, sicut plantarum quiddam si abscinduntur, viuit, & separatur abinuicem, quasi anima, quae est in eo, est eadem in figu ra in omnibus vegetabilibus, in potentia autem plura: ita accidit aliquo modo animae in animalibus annulosis, quando abscindun tur. Quoniam utraque pars habet sensum, & motum in loco, & om ne habens sensum habet desyderium, & imaginationem. vbi enim in uenitur sensus, illic inuenitur voluptas. &, cum ista inueniuntur, inuenitur necessario appetitus.

21

Intellectus autem, vt virtus speculatiua, nihil adhuc declaratum est de eis. sed tamen videtur esse aliud genus animae: & iste solus potest abstrahi, sicut sempiternum abstrahitur a corruptibili.

22

Aliae vero partes animae manifestum est quod sunt non abstractae. sicut dicunt quidam, sed tamen manifestum est quod sunt diuersae secundum intentionem. Esse enim alicuius in sensu aliud est a suo es se in cogitatione. sentire enim aliud est a cogitare. & similiter de vnaquaque aliarum praedictarum.

23

Quoniam autem quaedam animalia habent omnia ista, & quae dam vnum tantum, & quod hoc facit diuersitatem inter animalia, & quare perscrutandum est post. Et simile huic contingit in sensibus. quaedam enim habent omnes sensus, & quaedam quosdam, & quae dam vnum. & est vnum, quod est valde necessarium scilicet tactus.

24

Et, quia illud, per quod viuimus, & sentimus, dicitur duobus modis: & similiter dicimus in re, per quam scitur. quorum vnus est scientia, & alius anima: quoniam per vtrumque istorum dicimus quod scimus. & similiter dicimus in re, per quam sanatur quod vna est sanitas, & alia est aliquod membrum corporis, aut totum corpus. & scientia est ex istis. & sanitas est aliqua forma, & intentio in actu in illis duobus recipientibus: quorum hoc recipit scientiam, & hoc recipit sanitatem. existimatur enim quod actio agentium, non est nisi in recipiente passionem, & dispositionem. anima autem est illud, per quod primo viuimus, & sentimus & distinguimus: necesse est ergo vt sit aliqua intentio, & forma, non quasi materia, & quasi subiectum.

25

Quoniam autem substantia dicitur tribus modis, sicut diximus, ma teria, scilicet & forma, & compositum ex eis: & materia istorum est poten tia, & forma est endelechia, & quod fit ex eis, est animatum: tunc corpus non est perfectio animae: sed anima perfectio alicuius corporis.

26

Et propter hoc bene existimauerunt dicentes quod anima non est extra corpus, neque est corpus. corpus autem non est, sed est perfectio corporis. Et propter hoc est in corpore, & in tali corpore. non ficut fecerunt Antiqui in ponendo eam in corpore absque determinatione illius corporis, quod corpus sit, & cuiusmodi. & hoc licet non quodcunque recipiat quamcunque.

27

Istae autem virtutes animae, quas diximus, inueniuntur in qui busdam animalibus omnes, sicut diximus, & in quibusdam quaedam, & in singularibus, i. in paucis inuenitur vna. Et appellamus virtutes, nutritiuam, & sensibilem, & desyderatiuam, & mouentem in loco, & distinguentem. Et istarum in plantis est sola nutritiua: in aliis vero est ista, & sensibilis, & desyderatiua. desyderium. enim est appetitus, & ira, & voluptas. Et omnia animalia habent saltem vnum sensum scilicet tactum: & omne habens sensum habet vo luptatem, & tristitiam. & omne habens istas habet appetitum. ap petitus enim est desyderium voluptatis.

28

Et etiam habet sensum nutrimenti. quoniam distinctio cibi est sensus. Omne enim viuum non nutritur, nisi per siccum, & humidum, calidum, & frigidum. & tactus sentit ista. sentiens autem alia sensibilia est secundum accidens in cibo: quoniam non iuuatur aliquid in cibo per voeem, nec per colorem, neque per odorem. sapor autem est vnum tangibilium. fames autem, & sitis est appetitus. Eames autem calidi, & ficci: Sitis vero frigidi, & humidi: Sapor autem est quasi causa istorum.

29

Et hoc declarandum est post: in hoc autem loco contenti sumus hac determinatione, & est quod omne viuum, habens tactum, habet desyderium. De imaginatione autem latet, & quaerendum est post. Et ponamus cum hoc mouens in loco etiam: & in aliis distinguens, & intellectus vt in homibus, & in aliis rebus, sifuerint sic, aut meliores. 3

30

Dicamus igitur quod manifestum est quod ex via vnius exempli eadem erit definitio animae, & figurae. non enim est illic perfectio ex tra virtutes praedictas: sed possibile est in figuris etiam vt sit definitio vniuersalis conueniens omnibus figuris, & non sit propria alicui earum. & similiter ex omnibus praedictis. Et ideo qui quaesierit in istis, & in aliis sermonem vniuersalem, qui non est, neque est proprius alicui ex omnibus, neque est secundum modum hunc comuenientem, qui non diuiditur, & dimiserit talem sermonem, rectum est vt derideatur.

31

Et dispositio in anima, similis est dispositioni in figuris. inuenitur, eni semper in potentia in figuris, & in rebus animatis praecedens in consequente. v. g. triangulus in quadrato, & nutritiuum sensibili. Oportet igitur quaerere in quolibet quod est secundum suam definitionem: v. g. anima plantae quid est, & anima bruti quid est. Et oportet quaerere qua de causa sunt talis dispositionis ex consequentibus cum sensibile non sit sine nutritiuo: sed sensibile separatur in plantis. Et etiam nullus aliorum sensuum sit extra tactum: sed tactus est extra. alios sensus. multa enim viua non habent visum, neque auditum, neque odoratum, neque alium sensum.

32

Et ex eis, quae sentiuntur, est quod quaedam habent motum in loco, & quaedam non: complementum autem, & finis est illud, quod habet cognitionem, & distinctionem. omne enim ex rebus corrupti bilibus habens cognitionem, habet omnia alia. quod autem habet vnum illorum, non est necesse vt habeat cognitionem: sed quaedam non habent imaginationem, & quaedam viuunt per ista tantum. Sermo autem de intellectu speculatiuo, & cogitatiuo alius est. Declaratum est igitur quod sermo in vna quaque istarum virtutum, est sermo magis conueniens in anima.

33

Et indiget necessario qui voluerit perscrutari de istis, scire vnam quamque istarum quae sit: deinde post perserutetur de contingentibus illis. Et, si necesse est dicere vnam quamque istarum quae sit, verbi gratia intellectus quid sit, & sentiens quid sit, & nutritiuum quid sit, oportet etiam praedicere intelligere quid sit. actiones enim & operationes praecedunt in intellectu virtutes. Et si ita sit, & comsyderare de aliis rebus oppositis istis debet praecedere consyderationem de istis, oportet nos vt intendamus ad definiendum istas pri mo propter istam causam, v. g. cibum, & sensatum, & intellectum.

34

Oportet igitur primo loqui de nutrimento, & generatione. Anima enim nutritiua est prior in omnibus viuentibus, & est vniuersalior virtutibus animae, quibus viuum viuit. Et actiones istius sunt generare, & vti nutrimento, quoniam actio, quae magis conuenit naturae omnis viuentis ex eis, quae sunt pefecta, & non habent oc casionem, nequae generantur casu per se, est vt agat aliud simile: animal enim facit animal & planta plantam, ita vt habeat communicationem cum sempiterno diuino secundum suum posse. omnia enim desyderant, & propter hoc agit omne: quod agit naturaliter.

35

Et propter quid dicitur duobus modis. quorum vnus est in quo est: alius est cuius est. Quia igitur impossibile fuit vt haberet communicationem cum sempiterno diuino in aeternitate, quia impossibile est vt aliquod corruptibile permaneat idem in numero, ideo habet communicationem quodlibet cum eo secundum suum posse: & hoc magis, & hoc minus: & sic permanet non illud idem, sed suum simile, neque vnum numero, sed vnum forma.

36

Anima igitur est corporis viui causa & principium tribus mo dis determinatis. est enim illud, ex quo est motus, & illud propter quod fuit corpus. Et anima etiam est causa, secundum quod est substantia, quae est causa esse omnium.

37

Et esse viui est viuere. & anima est causa, & principium istius. Et etiam endelechia est intentio eius, quod est in potentia ens. Et manifestum est quod anima est causa etiam propter quid. quo niam, quemadmodum intellectus nihil agit, nisi propter aliquid, ita natura. & hoc est finis eius. & similiter anima in animalibus, & in omnibus. omnia enim naturalia sunt instrumenta animae, sicut in animalibus, & plantis: ita quod etiam illa est causa animati. Et propter quid dicitur duobus modis. quorum vnus est illud, pro pter quod: & alius cuius est hoc. Et anima est etiam illud, ex quo primo fit motus in loco. sed ista virtus non inuenitur in omnibus viuis. Et alteratio etiam, & augmentum fiunt per animam, sensus enim existimatur esse alteratio aliqua. & nihil sentit nisi habeat animam. Et similiter est de augmento, & diminutione. nihil enim au getur, & diminuitur naturaliter, nisi nutriatur: & nihilnutritur, nisi habeat partem in vita.

38

Empedocles autem non recte dixit in hoc, & vere, cum dixit quod augmentum accidit in plantis. in hoc autem, quod ramificatur per radices inferius, fit per motum ipsius terrae naturaliter ad istam partem: & hoc posuit causam. in hoc vero, quod ramificatur supe rius, fit, quia ignis mouetur similiter ad superius: & hoc posuit causam. Hoc etiam, quo vsus fuit in suo sermone de superiori, & inferiori, non recte fuit dictum. superius enim & inferius non sunt idem omnibus rebus, & in omni. sed, quemadmodum caput est animalibus, ita radices plantis: cum per actiones debemus dicere in instrumentis eorum, quae sunt conuenientia, aut diuersa,

39

Et postea quid est illud, quod retinet ignem, & terram, cum moueatur ad partes contrarias. sunt enim veloces ad separationem, nisi aliquid prohibeat. Et, si illic fuerit aliquod prohibens, illud prohibens debet esse causa, vel anima, & causa in augmento, & nutrimento.

40

Et quidam existimant quod natura ignis est simpliciter causa nutrimenti, & augmenti. ignis enim inter corpora, aut inter elementa nutritur & augetur. & ideo existimatur quod ipse facit hoc in plan tis etiam, & in animalibus.

41

Dicamus igitur nos quod ignis non est coniunctus causae nisi aliquo modo, & non est causa simpliciter, sed anima est dignior vt Et causa. augmentum enim ignis est in infinitum, dum combusti bile est. ea autem, quae constituuntur per naturam, omnia habent finem, & terminum in quantitate, & augmento. & ista sunt animae non ignis, & sunt digniora intentioni, quam materiae.

42

Et quia potentia nutriendi, & generandi sunt eaedem oportet prius necessario determinare quid est nutrimentum, & distingue re ab aliis virtutibus.

43

Dicamus igitur quod existimatur quod nutrimentum est contrarium contrario: & non omne contrarium omni contrario, sed cmuni traria, quae non tantum fiunt abinuicem, sed etiam augentur. plu ra enim fiunt abinuicem, sed non omnia augentur: verbi gtatia sa num ab infirmo. Videmus etiam quod non eodem modo sunt nu trimentum adinuicem: sed aqua est nutrimentum igni, ignis autem non est nutrimentum aquae. In corporibus autem simplicibus haec duo proprie existimantur, quod alterum est nutrimentum, & alterum nutribile.

44

Sed in hoc est locus dubitationis. Quidam enim dicunt quod simi le nutritur per simile, & similiter etiam augmentatur. Et quidam econuerso, scilicet quod contrarium nutritur per suum contra¬ rium: simile enim non patitur a suo simili. & nutrimentum transmutatur, & digeritur: & transmutatio in quolibet est ad dispositio nem oppositam, aut ad medium.

45

Et etiam nutrimentum patitur quoquo modo a nutribili, sed non econuerso. sicut Carpentarius non a materia, sed materia ab illo. Carpentarius autem transmutatur tantum ad actionem ex ocio. Inter hoc igitur, quod nutrimentum sit illud, quod copulatur. in postremo, & hoc scilicet vt sit illud, quod prius copulatur, est dif¬ ferentia. Si igitur nutrimentum est vtrumque, sed hoc est illud, quod digeritur, illud autem quod digestum est: possibile est dicere, quod nutrimentum est vtrunque. secundum enim quod est non digestum, com trarium nutritur a contrario: secundum vero quod digestum, simile asimili. Quod autem vtraque istarum duarum fectarum vere, & non vere dicit aliquo modo, manifestum est.

46

Et, quia nihil nutritur, nisi habeat partem in vita, ideo corpus animatum est nutribile secundum quod animatum. nutrimentum enim aitribuitur animato non accidentaliter.

47

Et esse nutrimentum est aliud ab esse augmentum. est autem nutrimentum secundum hoc: & substantia, quia conseruat substantiam nu tribilis, quoniam semper nutritur. Et est agens generationem, non quia se generat, sed quia facit generationem nutribilis. illud enim habet esse. & nihil generat se, sed se conseruat.

48

Hoc igitur principium est virtus animae, quae potest conseruare illud, quod est ei, secundum omnem dispositionem. Et nutrimentum est illud, per quod praeparatur ad agere. & ideo, cum nutrimentum deficit, impossibile est vt sit.

49

Sunt igitur tria, nutribile, & per quod hoc nutritur, & nutriti¬ uum. nutritiuum igitur est prima anima: nutribile autem corpus: illud vero, per quod nutritur, est nutrimentum. Et, quia oportet vt om nia sint vocata ex suis finibus: & finis est generare simile: ideo prima anima est generans simile.

50

Et illud, per quod nutritur, est duplex: quemadmodum illud per quod gubernatur nauis, & manus, & remus. quorum vnum est motor & motum, & aliud est mouens tantum. Et oportet necessario vt omne nutrimentum possit digeri. & faciens digestionem est calidum. vnde omne animatum habet calorem. Iam igitur diximus secundum descriptionem quid sit cibus. & post expo nemus sermonem in eo.

51

Et, cum iam determinauimus ista, dicamus iam in omni sensu vniuersaliter. Dicamus igitur quod sentire accidit secundum mo tum, & passionem aliquam, sicut diximus. existimatur enim quod sensus sit aliqua alteratio. Et quidem dicunt quod simile patitur a suo simili, & dissimile a dissimili. & iam diximus in sermonibus vniuersalibus de agere, & pati, quomodo possunt fieri, aut non siel ri. & in hoc loco etiam locuti sumus de eo.

52

Sed est irrationabile, quare sensus non sentiunt se: & quare etiam nullus sensus agit absque extrinseco, & ex eis sunt ignis, & terra, & alia elementa, & sunt illa, quae comprehenduntur a sensu per se, & accidentia contingentia eis. Dicamus igitur quod sensus non est in actu, sed tantum in potentia. & ideo non sentimus. quemadmodum conbustile non comburitur a se absque, comburente. &, si hoc non esset, combureret se, & non indigeret quod ignis esset in actu.

53

Et quia dicere quod aliquid sentit est duobus modis: quod eni, in potentia audit, & videt, dicimus imperium audire, & videre licet sit dormiens: & illud. quod peruenit ad agere, dicimus in eo hoc: vnde sensus dicitur potentia, & actu. Et similiter oportet vt sentire etiam dicatur duobus modis, de potentia, & actu.

54

Sermo igitur noster primo non est secundum quod pati, & mo ueri est idem cum agere, & mouere. Motus enim est aliqua actio sed non perfecta, vt dictum est in aliis locis. & omne quod patitur, & mouetur, non patitur, & mouetur nisi ab aliquo agente in actu. Et ideo pari quandoque est a simili, quandoque a dissimili. & se¬ cundum quod diximus, dissimile est illud, quod patitur: &, post. quam patitur, sit simile.

55

Et oportet nos determinare etiam potentiam, & perfectionem: quoniam in hoc loco locuti sumus de eis simpliciter. Dicamus igitur quod intendimus. cum dicimus quod aliquid, v. g. homo, est sciens, quod homo est de habentibus sciam. Et quandoque dicimus hoc, sicut dicimus de eo, qui iam acquisiuit scientiam grammaticae, quod est sciens. Sed potentia in vtroque istorum non est eodem modo. sed potentia primi est quia suum genus est tale: secundi autem est, quia, cum voluerit, potest inspicere, dum aliud extrinsecum non impediat ipsum.

56

Qui autem consyderat est in perfectione, & in rei veritate sciens hoc. Illi igitur duo primi sunt scientes in potentia. sed alter eorum, cum alterabitur per doctrinam, & mutabitur multotiens ex habi tu ad dispositionem contrariam. alter autem, cum mutabitur ex habere sensum, aut scientiam grammaticae, sed non intelligit, quo usque agat modus igitur eius est alius.

57

Et passio etiam non est simpeiecitur. sed quaedam est aliqua corruptio a contrario. & quedam videtur magis esse euasio eius, quod est in potentia, ab eo, quod est in actu: & est similie. Ista igitur est dispositio eius, quod est in potentia apud perfectionem. non enim consyderat nisi habens scientiam. & hoc aut non est alteratio, additio eni in ipso est ad perfectionem: aut est aliud genus perfectionis.

58

Et similiter non est rectum dicere in eo, quod intelligit, quando intelligit, quod alteratur, sicut non dicitur quod aedificator, cum aedificat, alteratur. Qui autem reuertitur ad perfectionem ab eo, quod in potentia existit in capitulo intelligendi, non est rectum vt vocetur disciplina, sed oportet ponere ei aliud nomen. Qui autem addi¬ scit, postquam fuit in potentia, & accepit sciam ab eo, qui est in perfectione doctor. oportet, aut vt non dicatur omnino pati, aut vt dicatur quod alteratio est duplex, transmutatio scilicet ad dispositionem non esse, & transmutatio ad habitum & naturam.

59

Et prima transmutatio sentientis est a generante, ita quod, cum fuerit generatum, statim sentit. Et sentire est sicut scire. & quod est in actu est simile ad consyderare. Sed tamen differunt quod agentia in hoc sunt extrinseca, vt visum, & auditum: & similiter alia sensibilium.

60

Et causa in hoc est, quod sensus in actu comprehendit particularia scientia autem vniuersalia, & ista quasi sunt in anima. Et ideo homo potest intelligere cum voluerit sed non sentire, quia indiget sensato. Et ista dispositio est etiam in scientia sensibilium. ista eni causa est causa eorum scilicet quod sensibilia sunt ex rebus particularibus extrinsecis. Sed sermo de istis rebus, & exponere ea erit post, & habebit horam.

61

Nunc autem intantum determinetur, quod illud quod dicitur esse in potentia, non est simpecituer, sed de quodam dicitur, sicut dicitur quod puer potest gubernare exercitum, & de quodam dicitur, sicut dicitur, de experimento, & similiter est de sensu.

62

Sed, quia differentiae eorum non sunt nominatae, & iam determinauimus de eis quod sunt diuersae, & quomodo necesse est nobis vti passione, & alteratione, sicut res verae. Et, sentiens in potentia est sicut sensatum in perfectione, secundum quod diximus. Patitur igitur dum non est simile, &, cum patitur, assimilatur.

63

Et, antequam incipiamus loqui de vnoquoque sensuum, loquamur de sensibilibus. Dicamus igitur quod sensibile dicitur tribus mo dis: quorum duo dicuntur sentiri per se, & tertius accidentaliter. Et alter duorum proprius est vnicuique sensuum, & alter est communis omnibus. Et est proprius, quem non potest alter sensus sen tire, & illud, quod impossibile est vt ei contingat error: verbi gra, visus apud colorem, & auditus apud vocem, & gustus apud sa¬ porem. tactus autem plures vno modos habet. Sed vnusquisque eorum iudicat ista, & non errat in colore, quis color sit, neque in voce quae vox sit: sed in colorato quid est, & vbi est: & in audito quid est, & vbi est. Quod igitur est tale, dicitur proprium.

64

Comunia autem sunt, motus, & quies, & numerus, & figura, & quantitas. ista enim non sunt propria alicui, sed communia eis omnia. motus enim sentitur tactu, & visu,

65

Accidentaliter autem dicitur in re quod est sensibilis. album enim quod est Socrates, non sentitur nisi accidentaliter. accidit enim quod album, quod sentitur sit iste. & ideo non patitur a sensibili, secundum quod est sic. Ea autem, quae sunt sensibiliaper se, & propria, sunt sensibilia in rei veritate. & sunt ea, quae sentire est nata suba cuiusque sensuum.

66

Illud igitur, cui atribuitur visus, est visibile. Visibile enim est color, & quod est possibile dici, sed non est dictum. & post apparebit quod dicimus magis. Visibile enim est color. & hoc est visibile per se. & est dicere per se, non secundum intentionem, sed in eo inuenitur cau sa in hoc, quod est visibile.

67

Et quia omnis color est mouens diaphanum in actu. & hoc est natura eius. Et ideo non est visibilis absque luce, sed necessarium est vt vnusquisque colorum non sit visibilis nisi in luce. Et ideo dicendum est de luce quid est. Et hoc erit in dicendo quid est diaphanum.

68

Et Diaphanum est illud, quod est visibile, sed non visibile per se, & simpliciter, sed propter colorem extranei. Et in tali dispositio ne inueniemus aerem, & aquam, & plura corpora coelestia. non enim secundum quod aer est aer, neque secundum quod aqua est aqua, sunt diaphana. sed propter naturam eandem existentem in his duobus & in corpore aeterno altissimo.

69

Lux autem est actus diaphani, secundum quod est diaphanum. In potentia autem est illud, in quo est hoc, & obscuritas. Et lux est quasi color diaphani, cum fuerit diaphanum secundum perfectio nem ab igne, & similibus, vt corpus superius. in hoc enim existit illud idem. lam igitur dictum est quid est diaphanum, & quid est lux. & quod non est ignis, neque corpus omnino, neque aliquid currens a corpore omnino, quoniam, si ita esset, tunc secundum hunc modum esset aliquod corpus. sed est praesentia ignis, aut simile in diaphano. impossibile enim est vt duo corpora sint in eodem loco¬

70

Et existimatur quod lux sit contrarium obscuritati. & obscuritas est priuatio habitus a diaphano: declaratur igitur ex hoc quod lux est praesentia istius intentionis. Et non vere dixit Empedocles neque alius, si aliquis dixit sicut ipse dixit, quod lux transfertur, & vadit in tempore inter terram, & circunferentiam. sed imperceptibi lia a nobis. Iste enim sermo est extra verum, & extra apparentiam. possibile est enim hoc non percipi in breui spatio. sed non percipi de oriente ad occidentem magna est differentia valde.

71

Et recipiens colorem est illud, quod non habet colorem: & recipiens vocem est illud, quod non habet vocem. Quod autem non habet colorem est diaphanum, non visibile, aut illud, quod videtur, secundum quod existimatur de obscuro. & quod est tale, est diaphanum: sed non quando in perfectione fuerit diaphanum, sed in potentia. eadem enim natura forte erit obscuritas, & forte lux.

72

Et non omnia videntur in luce, sed ex quolibet color tantum pro¬l prius. Sunt enim quaedam, quae non videntur in luce, sed in obscu ritate faciunt sensum, verbi gratia ea, quae videntur ignea, & splem descere. & ista non habent vnum nomen, verbi gratia concha, & cornu, & capita quorundam piscium, & squammae, & oculi. sed color proprius non videtur in aliquo eorum. Quare autem ista vi dentur, indiget alio sermone.

73

In hoc loco autem tantum apparet scilicet quod omne visum in lude est color, & similiter non videtur sine luce. hoc enim etiam est illud, quod fuit in colore, qui est scilicet: quodest illud, quod mouet dia phanum in actu, & perfectio diaphani est lux. Et signum eius manifestum est. quoniam, si posueris aliquod habens colorem super ipsum visum, non videbitur. sed color mouet diaphanum: sicut aer, cum continuatur, mouetur sensus ab eo.

74

Democritus igitur non vere dixit in hoc, quod existimauit quod si medium esset vacuum, tunc visio esset magis vera, etiam si formica esset in coelo. Hoc enim impossibile est. visus enim non fit, nisi quando sensus patitur aliqua passione. sed impossibile est vt visus patiatur a colore: remanet igitur vt patiatur a medio. vnde necesse est vt aliquid sit in medio. Si autem fuerit vacuum, non tam tum visio non erit vera, sed nihil omnino videbitur. lam igitur dicta est causa, propter quam color necesse est vt non videatur, nisi in luce. Ignis autem videtur in vtroque scilicet in obscuro, & in luce & hoc necesse est. diaphanum enim per hoc est diaphanum.

75

Et iste sermo idem est de voce etiam, & de odore. nullum enim eorum, si tetigerit suum sensum, facit sentire. sed medium mouetur ab odore, & a voce, & ab isto mouetur vtrunque sensuum. si igi tur tu posueris super ipsum sensum aliquid habens vocem, aut ha bens odorem, non faciunt omnino sentire. Et similiter est de tactu & gustu, sed hoc non apparet: & post declarabimus causam in hoc,

76

Et medium in voce est aer, in odore autem non habet nomen. est enim aliqua passio communis in aere, & in aqua. est & in odoratu quasi diaphaneitas in colore, & propter hoc inuenitur ex vtroque. Animalia enim habitantia in aqua habent sensum odoratus. sed homo, & omnia animalia ambulantia anhelantia non possunt odorare sine anhelitu. Et post dicetur causa in istis rebus.

77

In hoc autem loco determinemus primo de voce, & de odore. Et dicamus quod vox est duplex. est enim in actu, & est in potentia. sunt enim quaedam, quae non dicuntur facere sonum, vt spongia, & lana. & quaedam dicuntur habere sonum, vt cuprum, & omne durum. Iene enim potest facere sonum. & hic potest facere inter ip sum, & auditum sonum in actu.

78

Et sonus in actu semper fit per aliquid & apud aliquid, & in aliquo. percussio enim est illud, quod agit. Et ideo impossibile est quod siat sonus ab aliquo vno. percutiens enim est aliquid, & percussu est aliud. vnde necesse est. vt faciens sonum non faciat sonum, nisi apud aliquid, & percussio non fit sine motu, & translatione. Et sicut diximus, sonus non est percussio cuiusque corporis. sicut vellera lanae, cum fricantur, non faciunt sonum omnino: sed cuprum, & omne lene concauum. cuprum autem, quia est sene: corpora autem concaua, quia per ressexionem faciunt plures percussiones post primam propter prohibitionem exitus.

79

Et etiam auditur in aere, & in aqua, sed minus. Et aer, non solus sufficit in sono: neque aqua. sed indigetur vt percussio sit a corporibus solidis in inuicem, aut ad aerem. & hoc erit, quando fuerit aerfixus ad recipiendum percussionem, & non diuidetur. Et ideo, cum aliquid fuerit percussum velociter, & fortiter, saciet sonum, necefse est enim vt motus percutientis antecedat diuisionem aeris, vt ho mo si percusserit cumulum arenae.

80

Echo autem fit ex aere, quando fuerit vnus propter vas, a quo continetur, & prohibetur a diuisione, quando aer reuertetur, & expelletur ab eo quasi sphaera. Et forte echo fit semper, sed non manifeste. Accidit enim in sono, sicut accidit in luce. Lux enim semper reffectitur. &, si non esset ita, non esset in omni loco, sed obscuritas esset semper extra locum, super quem cadit Sol. sed non reffectitur sicut reffectitur ab aqua, & a cupro, & ab aliis corporibus lenibus ita quod faciat vmbram, & est illud, perquod venit lux.

81

[missing]

82

[missing]

83

Hoc igitur ipsum non habet sonum scilicet aer, quia est velocis diuisionis. cum igitur prohibetur a diuisione, tunc motus eius erit sonus. Aer autem, qui est in auribus, fuit positus in eis non motus, vt sentiat perfecte omnes modos motus. Et propter hoc audimus etiam in aqua: quia non intrat super ipsum aerem copulatum, cum non intrat, neque in aure propter sphaeram. Et, cum hoc acciderit, non audiemus: neque etiam cum acciderit matri cerebri occasio, sicut dispositio cutis, quae est super visum, quando accidit occasio. Et quod accidit de destructione auditus per introitum aquae super istum aerem. Istud idem accidit ex iniroitu aeris extrinseci super ipsum, & scias hoc.

84

Et etiam signum auditus primo est audire tinnitum in aure sem per, vt cornu, aer enim in aure semper mouetur quoquo modo motu proprio: sed sonus est extraneus, non proprius. Et ideo dixerunt quod auditus fit per vacuum terminabile, quia non audimus, nisi per aliquid, in quo existit aer distinctus.

85

Vtrum autem sonorum est percutiens, aut percussum 7Dicamus igitur quod est vtrunque, sed duobus modis diuersis. Sonus enim est motus illius, quod potest moueri tali modo, scilicet vt acorpore aliquo reffectantur corpora lenia. Sed non omne percussum, & percutiens habet sonum, sicut est dictum, ver. gra. si acus percusserit acum: sed necesse est vt sit aequale.

86

Modi autem rerum sonorarum declarantur in sono, qui est in actu. quemadmodum enim colores non videntur sine luce, sic graue, & acutum non sentiuntur sine sono. Et hoc dicitur secundum transumptionem ex rebus tangibilibus. acutum enim mouet sensum in modico tempore multum. graue autem in tempore lomgo parum. Sed tamen acutus non est velox, neque grauis tardus, sed mo tus illius erit sicut velocitas, & motus istius sicut tarditas. Et forte hoc est simile ei, quod inuenitur in sensu tactus de acuto, & obtuso. acutum enim quasi est stimulans, obtusum vero quasi expellit. illud enim mouet in modico tempore, & illud in longo. contingit ligitur ex hoc vt istud sit velox, & istud tardum. Hoc igitur est, quid determinauimus de sono.

87

Vox autem est aliquis sonus in animato, v.g. quod fistula, & alia, quae habent expansionem, & tonum, & idioma, & sunt similia, quoniam in voce sunt etiam ista. Et plura animalia non habent vocem, vt carentia sanguine, & pisces de animalibus habentibus sanguinem, & hoc necesse fuit. sonus enim aliquis motus aeris. Sed ea, quae dicuntur vociferare. vt animalia, quae sunt in slumine, quod dicitur Achelous, non faciunt sonum, nisi per vias narium, aut per similia. & hoc non dicitur vox nisi aequiuoce.

88

Vox autem est sonus animalis, sed non per quodcunque membrum. Sed, quia omnis res non habet sonum, nisi percutiendo aliquid scilicet aerem, necesse est etiam vt ista tamteu vociferant scilicet recipientia aerem. Natura enim vtitur aere anhelato in duabus actionibus, sicut lingua in gustu, & loquela, sed gustus est necessarius, & ideo est in pluribus, loquela autem perper melius. Et similiter vtitur anhelitu in calore intrinseco, & hoc est necessarium: & iam dedimus causam in hoc in alio libro: & in vociferatione propter melius.

89

Et trachea arteria est instrumentum anhelitus, & vocis. & illud propter quod fuit hoc membrum, est pulmo. per hoc enim membrum excedit animal ambulans alia animalia in calore. Et indiget anhelitu propter cor prius. & ideo indiget necessario vt aer in frigidetur, vt anhelet ad interius.

90

Oportet igitur ex hoc ut percussio aeris anhelati ab anima, quae est in istis menbris, ad illud, quod vocatur cauna pulmonis, sit vox. Non enim omnis sonus, qui fit in animalibus est vox, vt diximus: possumus enim facere sonum per linguam, sicut apud tussim: sed indigetur vt percutiens sit animatum, & cum aliqua imaginatione. vox enim est sonus illius, & non est aeris anhelati, sicut tussis, sed per hoc percus sit aerem, qui est in canna. Et signum eius est quod nos non possumus vociferare in respirando, aut expirando. & nos non moue mus per illud membrum, nisi cum clauserimus ipsum.

91

Et manifesta est etiam causa, propter quam pisces carent voce. carent enim canna quia non recipiunt aerem. & qui dicit hoc esse, peecat. Causa autem in hoc dicenda est in alio loco.

92

Odor autem, & odoratum difficilius determinatur, quaem praedicta. odor enim non declaratur quid sit, sicut de voce, luce, aut colore. Et causa in hoc est, quia iste sensus non est in nobis verus, sed est depg bilior in nobis quam in multis animalibus. omnifactio enim hominis est val de debilis, & nos non sentimus odoratum sine delectatione, aut com tristatione: quia sensus iste non est in nobis verus.

93

Et uidetur quod sicut sentiunt animalia duri oculi colores. quod apud ea non declarantur modi colorum, nisi conueniens oculo, & incom ueniens, sic genus hominum sentit odores. vietur enim perper cosimilitudinem, quam habet odor cum gustu, quod modi saporum sunt, sicut modi odorum.

94

Sed gustus est in nobis magis uerus, quia est aliquis tactus. &, si iste sensus est in homine ualde uerus, aliis diminuitur a multis animalibus, in tactu autem excedimus omnia. & ideo est subtilior omnibus animalibus. Et signum eius est quod, in genere humano etiam propter istum sensum est homo discretus, & non est hoc propter aliud omnino. durae enim carnis non est discretum, & mollis carnis est discretum.

95

Et quemadmodum in saporibus dulce, & amarum, sic in odoribus. Sed in quibusdam odor, & sapor sunt conuenientes. ver. g. odor dulcis, & sapor dulcis: & in quibusdam contrarijl. & ideo inuenitur odor acutus. & ponticus, & acetosus, & delectabilis. Sed sicut diximus quod odores non sunt ita manifesti: sicut sapores, ita isti non dicicuntur istis nominibus nisi secundum similitudinem ad sapores. odor enim dulcis est odor eroci: & acutus est odor allii & similium, & sic de aliis.

96

Et quemadmodum auditus, & unusquisque sensuum, hic quidem est audibilis & non audibilis, hic uero uisibilis & non uisibilis, sic etiam odoratus est odorabilis & non odorabilis. Et non odorabile dicitur non odorabile, aut quia est impossibile vt habeat odorem: aut quia habet odorem debilem: aut quia habet malum. Et sic dicitur non gustabile.

97

Et odorare etiam fit per medium, ver. g. aerem, & aquam. animalia enim habitantia in aqua existimantur sentire odorem. & similiter habentia sanguinem, & carentia sanguine: sicut sentiunt animalia, quae sunt in ere, quaedam enim mouentur ad suum cibum in remoto.

98

Et ideo apparet quod iste est locus dubitationis, secundum quod omnia animalia olfaciunt eodem modo, & quod homo non olfacit, nisi quando anhelat inspirans: quando autem expirat, aut retinet, non olfacit neque a remoto, neque a propinquo, neque etiam, si odorosum poneretur in naso. Hoc autem, quod si sensibile fuerit positum superipsum sentiens, non sentietur, commune est omnibus. hoc vero, quod sentire non sit sine inspiratione, est proprium hominibus. & hoc manifestabitur experimentatoribus.

99

Oportet igitur ex hoc, vt animalia carentia sanguine, cum non anhelant, habeant alium sensum. Sed hoc est impossibile, cum sen tiant odorem. sentire enim bonum odorem, & malum est olfacere. Odores enim fortes, qui nocent homini, nocent eis, vt putrefactionis, & sulphuris, & similium. Vnde necesse est vt olfaciant, sed non inspirando.

100

Videtur igitur quod iste sensus in hominibus differt a se in aliis animalibus, sicut oculi differunt ab oculis animalis duri oculi. Isti enim habent coopertoria, scilicet palpebras, quae cum non aperiuntur, non vi det homo. animalia autem duri oculi non habent aliquod tale: sed vident subito illud, quod fit in diaphano. Et sic videtur quod est sensus olfactus etiam scilicet quod in quibusdam animalibus est non cooptus, vt oculus. in animalibus vero recipientibus aerem habet coo pertorium. &, cum ista animalia inspirant, ampliantur venae, & viae, & aufert illud. Et ideo ea, quae anhelant, non olfaciunt in humido. inspiratio enim necessaria est in olfactu. vnde impossibile est hoc facere in humido. Et odor est sicci, sicut sapor humidi. Et olfaciens est illud, quod est in potentia istius dispositionis.

101

Gustus autem est aliquis tactus. Et est illud, quod est in potentia istius dispositionis, non per medium, quod sit corpus extraneum. tactus enim etiam non est sic. Et corpus, in quo est sapor, gustus in eo est in humiditate: sicut res in materia. & hoc est aliquid tangibile. Et ideo, si nos fuerimus in aqua, & in aqua fuerit aliquid dulce, sentiemus non per medium, sed admiscendo se cum humido, sicut est de vino. Color autem non videtur, eo quod admiscetur, neque quia aliquid currit ab eo.

102

Secundum autem hunc modum medium non est medium. sed quemadmodum color est visibile, sic sapor est gustabile. Et nihil recipit sensum saporis absque humiditate, sed in eo est in actu, aut potentia humiditas, verbi gratia salsum. est enim velocis dissolutionis, & cum hoc dissoluit linguam.

103

Et sicut visus est rei visibilis, & non visibilis: nam obscuritas est non visibilis, & etiam distinguetur a visu. & est etiam manifestum in eo, quod est valde fulgens, & splendens. hoc enim quoquo modo est non visibile: sed tamen alio modo ab obscuritate. & similiter auditus est soni, & silentii, quorum vnum est audibile, & aliud non audibile, & est maximi soni, sicut visus est resplendentis. quemad modum enim minimus sonus est non audibilis, ita aliquo modo est maximus sonus etiam. Et non visibile quidem dicitur sic vniuersaliter, sicut in omnibus carentibus hoc. & quoddam est innatum videre, sed non habet: aut habet, sed diminute, vt carens pede. Et similiter gustus est gustabilis, & non gustabilis, & hoc est, cuius sapor est debilis, aut malus, aut corrumpens gustum. Et similiter existimatur de potabili, & non potabili. sunt enim gustus quoquo modo: sed illud malum corrumpens gustum, & illud naturale. Et potabile est commune tactui, & gustui.

104

Et, quia gustabile est humidum, fuit necesse vt suus sensus non esset humidus in perfectione. neque impossibile vt humefiat. gustus enim patitur quoquo modo a gustabili, secundum quod est gustabile. Vnde necesse est vt humefiat illud, quod possibile est vt humefiat, & est saluatum. sed non est humidum sensus gustus. Et signum eius est, quod lingua non sentit, cum fuerit valde sicca, aut valde humida. tactus enim ipse erit per primum humorem, sicut qui prius gustauit saporem fortem, deinde gustauit alium saporem. & sicut infirmi sentiunt omnia amara, quia sentiunt ea per linguam submersam in tali humore.

105

Et modi saporum sunt sicut in coloribus, simplices quidem sunt, contrariil dulcis, & amarus. Sequentes autem sunt duo, istum vnctuosus, istum autem salsus. Et quae sunt inter ea, sunt acutus, & stypticus, & ponticus, & acetosus. isti enim modi ferem videntur esse modi saporum. Quapropter necesse est vt Gustans sit illud, quod est in potentia istius dispositionis, & Gustabile sit agens.

106

De tangibili autem. & de tactu idem est sermo. Tactus enim, fi non fuerit vnum genus, sed plus, necesse est vt tangibilia etiam sint plura vno. Sed est dubium, vtrum sint vnum, aut plura.

107

Sensus autem tactus, vtrum est in carne, aut in alio simili: aut non, sed ista est medium, primum autem sentiens est aliud intrinsecum. Omnis enim sensus existimatur esse eiusdem contrarietatis. v. g. visus albi & nigri, & auditus grauis & acuti, & gustus dui cis & amari. In tangibilibus autem sunt plura contraria, calidum & frigidum, & siccum & humidum, & durum, & molle, & asperum & sene, & alia similia.

108

Sed est hic aliquid, per quod dissoluitur ista quaestio. In aliis enim sensibus sunt modi contrarietatis plures vno, verbi gratia, in sono cum acuto & graui est magnum & paruum & sonus lenis & asper, & alia similia. Et in colore etiam sunt alii similes istis. Sed tamen non est manifestum quid est illud vnum subiectum, sicut est sonus auditus, sic tactus.

109

Vtrum autem sentiens sit intra, aut non, sed est primum, quod apparet scilicet caro, existimatur quod istud signum nihil est scilicet quod sensus est, quando tangitur. Quoniam, si tum acceperis itembranam, & in duas carnem ea, tunc eodem modo apparebit sensus, quando tangitur: licet sit manifestum quod sentiens non est in istis rebus. Si igitur fuerit consolidatum cum eo, tunc sensus citius prouenit etiam.

110

Et ideo hoc membrum est de corpore, quasi aer, si esset appli¬l eatus cum corpore in circuitu. tunc enim existimaremus quod per idem sentiremus sonum, & colorem, & odorem: & quod visus: & auditus, & omnlifactus esset sensus vnus. modo autem, quia aer, per quem fiunt isti motus scilicet videre, & audire, & omlfacere est distinctus, appa rent sensus, quos diximus esse diuersos.

111

In tactu autem hoc modo latet. ipossibile est enim vt constitutio corporis anima ti sit ex aere, aut ex aqua. indiget enim vt sit durum. remanet igitur vt sit ex terra, & ex istis icarne, & similibus. Necesse est igitur vt corpusmedium tam gens sit applicatum per cuius mediationem erunt sensus, & sunt plures vno.

112

Et demonstrat eos esse plures vno tactus linguae. omnia enim tangibilia sentiuntur per idem membrum, & sapor. Si ergo alia caro sentiret saporem, tunc existimaretur quod gustus. & tactus efsent idem sensus. modo autem sunt duo, quia non conuertitur.

113

Ex eis, in quibus homo dubitat, est quod omne corpus habet profundum, & haec est tertia dimensio, & oorpora, inter quae existit aliquod corpus medium, impossibile est vt tangant se ad inuicem. & humidum non est extra corpus, neque humectatum, immo necesse est vt sit aqua, aut aliquid, in quo est aqua: & esta, quae occurrunt sibi in aqua ad inuicem, cum extrema eorum non fuerint sicea, necesse est vt inter ea sit medium, & est illud, in quo vltima eorum sunt submet sa. Et, si hoc est verum, impossibile est vt aliquid tangat aliud in aqua. Et similiter in aere. aern, ita est cum eis, quae sunt in eo, sicut aqua cum eis, quae sunt in aqua. v. g. animalia, quae sunt in aqua, si corpus humectatum tangit corpus humectatum.

114

vtrum igitur sensus omnium rerum est eodem modo, aut sensus rerum diuersarum est diuersus, vt existimatur quod gustus, & tactus funt per tangere, alia autem sunt a remoto s Aut non est ita. sed nos etiam non sentimus durum, & molle, nisi mediantibus aliis rebus sicut sentimus faciens sonum, & visibile, & audibile. sed ista a re¬ moto, & illa duo a propinquo. Et ideo non fuit perceptum. & si non s omnia sentimus per aliquod medium, sed non comprehenditur a nobis in his duobus. lIam enim diximus etiam prius quod, si nos sentiremus tangibilia membrana mediante, ita quod non perciperemus eam, tunc dispositio nostra esset, sicut dispositio nostra modo in aqua, aut in aere. modo enim existimamus tangere ea, & non est illud,

115

Sed tangibile differt a visibilibus, & facientibus sonum. nos enim sentimus ista, ita quod medium agit quoquo modo in nobis: & nos in tangibilibus non a medio, sed cum medio, V. g. illi, cui accidit ictus mediante scuto. scutum enim non est illud: quod percussit ipsum, cum percutiebatur scutum, sed accidit quod percussio amborum fuit simul.

116

Et vniuersaliter videtur quod caro & lingua est, sicut aer & aqua in visu, & auditu, & olfactu. & sic est dispositio eorum apud sensum, sicut dispositio vniuscuiusque illorum duorum. sed ipsum sen tiens, cum tetigerit non cadit illic, neque hic sensus. v. g. si aliquis posuerit aliquod corpus album super visum medium. Dicamus igitur quod manifestum est quod sensus tactus est interius. & si non esset hoc, contingeret in eo, quod contingit in aliis, quod, cum poneretur super sentiens non sentiet. caro autem sentit. cum fuerit positum super eam. vnde consequitur vt caro sit medium in tangente.

117

Et tangibilia autem sunt differentiae corporis, secundum quod corpus. Et dico differentias, quibus determinantur elementa, scilicet ca lidum, & frigidum. & humidum, & siccum: & sunt illae, de quibus prius locuti fuimus apud sermonem de elementis. Illud autem, quod est sentiens, & tangens. & in quo est primus sensus, qui dicitur tactus, est membrum, quod est in potentia talis dispositionis.

118

Sentire enim est aliquod pati quoquo modo. Vnde necesse est vt illud, quod agit sibi simile in actu, non agat nisi illud, quod est in potentia. Et ideo calidum non sentit sibi simile, neque frigidum, neque durum, neque molle, sed ea, quae sunt intensiora: quoniam sensus quasi est medium inter contrarietatem in sensibilibus. Et ideo distinguit sen sibilia. medium enim distinguit. efficitur enim apud vtrumque aequaliter.

119

Et oportet, sicut diximus, vt illud, quod est innatum sentire album, & nigrum, sit neutrum, sed vtrumque in potentia, & sic de aliis, ita in tactu debet esse neque calidum, neque frigidum.

120

Et, quemadmodum visus est quoquo modo rei vsibilis & non visibilis, & similiter de aliis, sic est tactus tangibilis & non tangibilis. Et non tangibile est illud, in quo est de dispositione tangibilium aliquid valde modicum, sicut aer: aut valde intensum, sicut corrumpentia. In vnoquoque igitur sensuum dictum est secundum descriptionem.

121

Et dicendum est vniuersaliter de omni sensu quod sensus est recipiens formas sensibilium sine materia. ver. g. quod cera recipit formam annuli, sine ferro aut auro. & recipit signum, quod est ex cu pro aut ex auro, sed non secundum quod est cuprum, aut aurum. Et similiter vnusquisque sensuum patitur ab habente colorem, aut saporem, aut sonum. sed hoc non secundum quod vnusquisque eorum dicitur, sed secundum quod est in hac dispositione, & intentione.

122

Et quod est ista potentia est primum sentiens. Sunt igitur idem, in esse autem diuersa. Illud enim, quod sentit, est aliqua magnitudo: & non secundum quod sentit. neque sensus est magnitudo: sed intentio, & virtus illius.

123

Et manifesta est ex hoc causa, propter quam sensibilia intensa corrumpunt instrumenta sensuum. Quoniam, quando motus sentientis a sensibili fuerit fortior eo, dissoluetur sua intentio. et hoc erit sensus. sicut dissoluitur consonantia chordarum, & neumata, cum tanguntur fortiter.

124

Et causa, propter quam vegetabilia non sentiunt, & in eis est aliqua pars animata, & recipit passionem a tangibilibus, quia calesit, & infrigidatur. Causa enim in hoc est, quia non habent medium, neque principium, per quod possunt recipere formas sensibilium.

125

Sed non patitur ab odoribus, quod non pont olfacere, neque a coloribus, quod non potest videre. & sic de aliis. Si igitur olfactus est odor, contingit vt omnis res, quae facit olfacere, facit per odorem. Vnde necesse est quod nihilex eis, quae non possunt olfacere, patia¬ tur ab odore. & iste sermo est de aliis. neque etiam aliquid ex eis, quae,3 possunt. nisi secundum quod quodlibet eorum est sentiens,

126

Et cum hoc manifestum est hoc modo. neque enim lux. neque obscuritas, neque sonus: neque odor agunt aliquid in corporibus. sed ea, in quibus sunt ista. v. g. quod aer, in quo est tonitruum, findit lignum. Sed tangibilia, & sapores agunt. quoniam. si non agunt. a quibus ligitur patientur, & alterabuntur corpora non animatas?

127

Dicamus igitur quod non omne corpus est innatum pati a sono, ab odore: & quod patitur non est determinatum, neque permanens. v. g. aer enim est ventus, & propter hoc patitur. Quae igitur est differentia inter olfacere, & patius Dicamus igitur quod olfacere, & est sentire: &, cum aer patitur, & velociter fit sensatus.

128

Quoniam autem non est alius sensus praeter istos quinque scilicet visus, auditus, & omnifactus, & gustus, & tactus ex istis creditur. Quoniam, si omne, quod tactus potest sentire, possumus nos sentire. quoniam passiones tangibilis, secundum quod est tabgibile, omnes sunt sensibiles a nobis per tactum. Et necesse est, si deficiat in nobis aliquis sensus, vt deficiat nobis aliquod sentiens.

129

Et omne, quod sentimus nos tangendo ipsum, est sensibile a no bis per tactum qui est in nobis. & omne, quod sentimus per media, non quia nos tangimus ipsum, est per simplicia. v. g. per aerem, aut: per aquam. Et ita est scilicet quod si per vnum fiant sensibilia plura vno, quae differunt abinuicem in genere, necesse est habens istum sensum quod sentiat vtrumque. v. g. quod, si sentiens est ex aere, & aer est soni, & coloris. Et, si per plura vno sit vnum. v. g. color per aerem & aquam: sunt enim aequales: manifestum est quod habens vnum tantum sen tit, quod sentit per vtrunque.

130

Et sensus ex simplicibus sunt ex aere: aut ex aqua. visus enim est ex aqua, & auditus ex aere, & olfactus ex altero istorum duorum. Ignis autem aut est nullius, aut est communis eis. quoniam nullum sentiens est extra calorem. Et terra aut est nullius eorum aut proprie est admixta cum tactu. Remanet igitur quod non est sen sus extra aquam, & aerem.

131

Et haec duo sunt modo in quibusdam animalibus: ita quod omnes sensus sunt distincti in eis, quae non sunt diminuta, neque habent oc casionem. Talpa enim videtur habere oculos sub cute.

132

Oportet igitur, si non est aliud corpus, aut passio, quae non est alicuius corporum, quae sunt apud nos, vt non deficiat aliquis sensus.

133

Et etiam impossibile est vt aliud sentiens sit communibus, quae sentimus, nisi per vnum quinque sensuum accidentaliter. verbi gra tia motui, & quieti, & figurae, & quantitati, & numero. Omnia enim ista sentiuntur per motum, verbi gratia quantitas per motum. quapropter figura etiam. figura enim est aliqua quantitas. quies autem non per motum. numerus vero per negationem conti nui, & per eius proprietates vnusquisque sensuum sentit vnum.

134

Manifestum igitur est quod impossibile est vt sensus instrumentum sit proprium alicui istorum, verbi gratia, motui. esset enim sicut nos modo sentimus dulce per visum. & hoc est, quia est in nobis sensus, in quo est vtrunque: &, cum sint ambo coniuncta, scit ea ut, si non esset ita, non sentiremus ipsum, nisi accidentaliter, v. g. filium Socratis. nos enim non sentimus silium Socratis, sed album. & com tingit huic quod fuit filius Socratis. Communia autem habent sensum communem, non accidentaliter. non igitur habent sensum proprium. &, nisi hoc esset. non sentiremus ea omnino, nisi sic, sicut di ximus quod nos videmus filium Socratis. Et sensus quidam non sentit sensibilia quorundam nisi accidentaliter. & non est vnius, cum fensus fuerit insimul in eodem. v. g. cholera enim est amara, & citrina, iudicium, quod vtrunque est eiusdem, non est alterius. & ideo ca dit error, ita quod citrinum existimatur esse cholera.

135

Et debet homo perscrutari, quare habemus sensus plures vno, & non vnum tantum. Dicamns igitur, vt non ignoremus consequentia communia, vt motum, & quantitatem, & numerum. Quo niam, si haberemus solum visum, tunc ipse visus esset magis dignus, vt ignoraret album, adeo vt existimaret haec esse omnia. co¬ lor enim & quantitas consequuntur adinuicem insimul. modo autem, quia communia sunt sensibilia ab aliquo, manifestatur quod quodlibet eorum est aliud,

136

Et, quia sentimus nos videre, & audire, necesse est quod sentire quod nos videmus, aut est per hunc sensum, aut per aliud. Sed illud erit visus, & coloris subiecti: aut duo eiusdem, aut idem sui. Et etiam, si sensus visionis sit alius, aut erunt haec in infinitum, aut erit idem sui. necesse est igitur hoc facere primo.

137

Et in hoc est quaestio. Et est, quoniam, si visio est sentire per visum. & videre colorem, & homo non videt illud, quod habet colo rem, nisi quando videt aliquid, continget vt illud, quod videt pri mo, habeat etiam colorem.

138

Dicamus igitur quod manifestum est quod sentire per visum non est num. iudica mus enim per visum nos, non videndo, obscuritatem, & lucem, sed non eodem modo. Et etiam videns est quasi coloratum. sentiens enim recipit sensibile extra materiam, quidlibet quod libet. & ideo, cum fuerint sensibilia abstracta erunt sensus, & imaginationes existentes. Et actio sensibilis & sensus eadem est: in esse autem non sunt eadem in eis. v. g. sonus, qui est in actu, & auditus qui est in actu. possibile est enim vt aliquis habeat auditum, sed non audiat, & vt aliquid habeat sonum, sed non semper sonet. cum autem fecerit illud, quod est in sua potentia, vt audiat, & sonauerit illud, quod est in potentia sua, vt sonet, tunc erunt insimul auditus & sonus. & potest aliquis dicere quod primum istorum est audire, & f secundum est sonare.

139

Et, si actio, & motus sint in passiuo, necesse est vt sonus, & auditus, qui sunt in actu sint in eo, quod est in potentia. actio enim agen tis, & mouentis sunt in patiente. ideo non est necesse vt moueatur quod mouet. Et actio sonantis aut est sonus, aut sonare. & actio audientis aut est auditus, aut est audire. auditus enim est duobus modis, & sonus est: duobus modis.

140

Et iste idem sermo est de aliis sensibus, & aliis sensibilibus. Quem admodum enim actio & passio sunt in patiente non in agente, ita actio sensuum & sensibilium sunt in sentiente. Sed in quibusdam habent nomina, vt sonare, & audire. in quibusdam autem alterum non habet nomen actio enim uisus dicitur visio. actio autem coloris non habet nomen in lingua Graeca.

141

Et, quia actio sensibilis & sentientis est eadem, sed differunt in esse, necesse est vt insimul corrumpantur, & insimul saluentur, auditus, qui dicitur secundum hunc modum, & sonus, & similiter sapor & gu stus, & alia. In eis autem, quae dicuntur in potentia non est necesse.

142

Sed Antiqui Naturales non bene dixerunt in hoc, cum existimauerunt quod nihil est album, aut nigrum absque visu, neque sapor absque gustu Hoc enim est uerum vno modo, & alio modo non uerum, quoniam, quia sensus, & sensibile dicuntur duobus modis, in potentia, & in actu, illud, quod fuit dictum sequitur in istis, in illis autem non. Sed illidixerunt simpliciter quod non dicitur simpliciter.

143

Si igitur consonantia est sonus, & sonus, & auditus sunt quasi idem, & consonantia est proportio, necesse est etiam vt, auditus sit aliqua proportio. Et ideo corrumpitur quodlibet, quado auditus fuerit intensus scilicet aut acutus, aut grauis. & similiter in saporibus corrumpitur gustus. & in coloribus corrumpitur visus a luce intensa, & obscuritate. & olfactus ab odore forti, & dulci, & amaro: quia sen sus est aliqua proportio. Et propter hoc acetosum, & dulce, & salsum, quando fuerint posita cum simili, essendo pura, non admixta, tunc erunt delectabilia. Et vniuersaliter admixta sunt magis digna vt sint consonantia, quam acutum, & graue. Et in tactu possibile est vt calefiat & infrigidetur. & sensus est similis proportio. &, cum fuerint intensa, nocebunt, & corrumpent.

144

Et vnusquisque sensuum est rei sensibilis subiectae illi: & est existens in suo sentiente, secundum quod est sentiens, & iudicat diciturias sensibilis sibi subiecti. v. g. visus album & nigrum: & gustus dulce & amarum. & sic de aliis.

145

Et, quia iudicamus etiam album, & dulce, & vnumquodque sensibilium, comparando ea adinuicem. per quid igitur sentimus esse diuersa e necesse est quidem vt illud sit per sensum. sunt enim etiam sensibilia.

146

Dicamus igitur quod manifestum est quod caro non est vltimum sentiens. contingeret enim cum tangeret quod iudicaret. Sed impossi bile est vt iudicans iudicet dulce esse aliud ab albo per duo diuersa, sed necesse est vt ambo sint eiusdem per duo instrumenta. &, nisi hoc esset, esset pessibile quando ego sentirem hoc, & tu illud, quod ego intelligerem ea esse diuersa. sed necesse est vt, vnus dicat hoc esse aliud ab hoc, & dulce aliud ab albo. dicens igitur est idem, quapropter neceesse est, sicut dicimus, sic agamus, & sentiamus. Quoniam autem impossibile est iudicare diuersa, & per diuersa, manifestum est. Quoniam vero hoc non fit in tempore diuerso, ex hoc declarabitur. Quemadmodum idem dicit bonum esse aliud a ma lo, sic cum dixerit in aliquo esse aliud, in illo enim instanti dicit in alio etiam, & non accidentaliter scilicet cum dico nunc esse aliud, non quia instans est aliud. sed dico sic instans, & quod est instans. a quo igitur erit, non erit diuisibile, & in tempore indiuisibili.

147

Sed impossibile est vt idem moueatur motibus contrarijs insimul secundum quod est indiuisibile in tempore indiuisibili. hoc enim si fuerit dulce mouebit sensum, aut intellectum aliquo modo motus, amarum autem contrario, album vero alio modo. vtrum igitur, est possibile vt iudicans ea insimul est numero iudiuisibile, & in esse diuisibilecita quod alio modo a modo diuisionis sentit diuisibilia & alio modo scilicet indiuisibile. est enim secundum esse diuisibile, sed secundum locum & numerum est indiuisibile.

148

Dicamus igitur quod hoc est impossibile. Est enim idem indiuisibile duo contraria potentia, esse autem non, sed est actu diuisibile. & impossibile est ut insimul sit album & nigrum. quapropter. necesse est vt neque formas eorum recipiat, si sentirel, & intelligere fint talia.

149

Sed illud, quod dicitur a quibusdam punctus vnius, secundum quod est duo est diuisibile. Secundum igitur quod est indiuisibile iudicans, est vnum: & secundum quod est diuisibile utitur eodem puncto bis, Secundum igitur quod vtitur extremo pro extremis duobus, iu dicat duo, quae sunt diuersa. hoc igitur erit per diuisibile, & secundum quod est vnum per vnum. Hoc modo igitur determinemus principium, quo dicimus animal esse sentiens.

150

Et, quia determinabant animam his duabus differentiis proprie scilicet moueri in loco, & intelligere & iudicare & sentire, existimam do quod intelligere quasi est sentire corpus quoquo modo. Anima enim in his duobus modis efficitur aliquid, & cognoscit ipsum. Et An¬ tiqui dicebant quod intelligere idem est cum sentire, ut Empe. cum dixit. Cum consilium in hominibus recipit secundum praesens. & dixit in alio loco. Propter hoc transmutatur intellectus in eo semper. Et hoc idem intendebat Home. cum dixit quod ita est de intellectu, scilicet quod intelligere corporale est sicut sentire.

151

Omnes igitur isti existimant quod intelligere est corporale, sicut sentire. & sentire & intelligere sunt a simili ad simile, vt prius determinauimus. Quamuis debebant dicere cum hoc in errore etiam. hoc enim magis proprium est animalibus, & mora animae in eo est longo tempore. Et ideo necesse est vt sit, sicut quidam dicunt, quod omnia, quae transeunt per mentem, sunt vera, aut error sit tangere dissimile. hoc enim est contrarium. & simile cognoscitur per suum si mile. & existimatur quod error in contrariis sit idem.

152

Dicamus igitur quod sentire non est intelligere. & hoc manifestum est. hoc enim existit in animalibus omnibus, & hoc non inuenitur nisi in paucis animalibus. Neque intelligere, in quo sunt verum, & non verum contraria istis, est idem cum sentire. Sentire enim pro pria semper est verum, & existit in omnibus animalibus. distinguere autem potest, falsari, & non est in aliquo animali, nisi existimet.

153

Imaginatio autem est aliud a sensu, & aliud a distinctione. & haec non fit sine sensu, & sine hoc non fit consilium. Quoniam autem non est cum intellectu, & consilio idem manifestum est. Ista enim passio est nobis, quando voluerimus. possumus enim ponere in directo nostrorum oculorum, sicut res depositae in conseruatione, & fin gere formas. existimari autem non est nobis. necesse enim est aut verum aut falsum dicere.

154

Et, cum etiam nos existimauerimus aliquod valde timorosum, statim patiemur. & similiter, si existimauerimus aliquod audactiuum per imaginationem. aut dispositio nostra erit, sicut dispositio nostra, si videremus res in formis rerum timorosarum, aut audactiuarum. Et diiturae ipsius consilii sunt seia, & existimatio, & intellectus, & contraria istis. & sermo de dicituruis istorum fiet in alio loco.

155

Et quia intelligere aliud est a sentire, & existimatur quod intellige re aliud est imaginari, aliud consiliari, determinandum est prius de imaginatione, deinde loquemur de alia intentione. Dicamus igi tur quod, si imaginatio est, quae fit, quae dicitur imaginari non secundum similitu dinem, est aliqua virtus istarum virtutum, aut dispositio, per quam innuimus, & experimentamur, & dicimus verum aut falsum. & ex istis est sensus, & existimatio, & scientia, & intellectus.

156

Quoniam autem non est sensus, declaratum est ex istis rebus. Sensus enim est aut potentia, aut actus, v. g. uisus, aut visio. & quandoque imaginatur aliquid, quod est neutrum, v.g. quod imaginatur in somno. Et amplius sensus semper est praesens, imaginatio autem non. Et, si in actu esset idem, tunc esset possibile vt imaginatio esset in omnibus bestijs, & reptibilibus. quod non existimatur, v. g. formicis, apibus, & vermibus. Et amplius ille semper est verus, imaginatio autem est falsa in maiori parte. Et amplius, cum in rei veritate scimus hoc sensibile esse hominem, non dicimus nos imaginari hoc esse hominem. hoc enim non dicimus, nisi quando non manifeste fuerit homo: & tunc erit aut verum, aut falsum. Et ex eis, quae prius diximus, est quia etiam clausis oculis imaginatur imaginationibus.

157

Et etiam non est vnum istorum, quae semper iudicant, sicut senia & intellectus. est enim imaginatio falsa. Remanet igitur consyderare vtrum sit existimatio: cum existimatio quandoque est vera, quandoque falsa. Sed existimationem censequitur fides. impossibile enim est vt qui existimat, non credat, quod existimat. & nullum brutum, & reptilium habet fidem. imaginatio autem est in pluribus eorum. Oem ligitur existimationem consequitur fides. fidem autem consequitur sufficientia: sufficientiam autem rationabilitas. & reptilium & brutorum quaedam hibunt imaginationem, rationem autem non.

158

Et manifestum est quod imaginatio impossibile est vt etiam sit existimatio cum sensu, neque compositio existimationis & sensus ex istis rebus. Et ex hoc manifestum est quod, existimatio non est alicuius alterius ab eo, cuius est sensus est scilicet si compositio, quae fit ex existimatione albi, & sensu eius, quid est imaginatio. impossibile est enim vt sit ex existimatione boni, & sensu albi. sed imaginatio est existi matio eius, quod sentitur, non accidentaliter.

159

Et imaginamur etiam res falsas, & cum habemus in eis opinio nem veram. v. g. quoniam nos imaginamur quantitatem Solis esse pedalem, & credimus ipsum esse maiorem terra. Contingit igitur, aut vt homo proiiciat existimationem, quam habebat, & est salua salute rei, sine vigilia, & sine sufficientia econtrario: aut si fuerit pmanens adhuc in ipsa, necessario, hoc idem erit verum & falsum. sed non efficitur falsa, nisi quando res transmutatur, absque eo quod sit percepta.

160

Imaginatio igitur non est aliqua istarum, neque ex eis. Sed, sicut, aliquid mouetur per motum alterius: & imaginatio existimatur esse motus: & impossibile est vt sit sine sensu, sed in eis, quae sentiuntur, & in eis quae habent sensum: & fit etiam motus ab actione sensus.

161

Et oportet vt iste sit similis sensui. iste enim motus impossibile est vt sit extra sensum, aut sit in carente sensu: & vt sit illud, quod habet ipsum agens & patiens multas res: & erit verus & falus. Et contingit hoc propter hoc, quod narrabo. Senfus rerum propriarum est verus, & ferem non cadit in ipsum falfitas. Deinde post sensus rei, quem sequuntur ista: & in hoc loco potest falsari. v. g. hoc esse album, in hoc enim non falsat: quoniam autem album est hoc, aut aliud falsatur. Deinde tertius sensus, & est communium consequentium res, quas consequuntur propria, & sunt ea, quorum esse est proprior in eis. & dico motum, & quantitatem, & sunt ea quae contingunt sensibilibus, & in istis proprie cadit error. Sen sus igitur, & motus, qui fiunt ab actu, differunt a sensu, & differt ab istis tribus modis sensus. primus igitur quando sensus fuerit praesens, erit verus: & alius falsatur, siue fuerit praesens, siue absens, maxime quando sensibile fuerit remotum. Si igitur quod narrauimus, non est alio modo quam diximus: & illud, quod narratum est est imaginatio: Imaginatio igitur & motus a sensu, qui est in actu.

162

Et, quia visus est proprie sensus, deriuatum fuit ei nomen aluce. impossibile enim est videre sine luce. Et, quia sensationes figum tur in eo, & ipse est eodem modo, ideo animal agit per ipsum mul ta. quorum quaedam sunt, quia non habent intellectum, ut brutas & quaedam, quia forte intellectus in eo sincopigatur ab aliquo acci dente, aut infirmitate, aut somno, vt homines. Hoc igitur sit finis nostri sermonis, quid est, & quare.

PrevBack to TopNext

On this page

Liber 2