Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions
Prev

How to Cite

1

DE parte autem animae perserutandum est per quam anima cognoscit & intelligit. vtrum est pars differens: aut non differens in magnitudine. sed in intentione. Et perseru. tandum est, differentia quae sit, & quomodo est formare per intellectum.

2

Dicamus igitur quod, si formare per intellectum est sicut senti re, aut patietur aliquo modo ab intellecto, aut aliud simile.

3

Oportet igitur vt sit non passiuum, sed recipit formam: & est in potentia, sicut illud, non illud. & erit dispo eius secundum similitudinem, sicut sensus apud sensibilia, sic intellectus apud intelligibilia.

4

Necesse est igitur, si intelligit omnia, vt sit non mixtum, sicut dixit Ana: agoras vt appareat, scilicet vt cognoscat. si enim apparuerit in eo, apparens impediet alienum, quia est aliud,

5

Et sic nullam habet naturam nisi istam, scilicet quod est possibilis, Illud igitur de anima, quod dicitur intellectus: & dico intellectum illud, per quod distinguimus & cogitamus: non est in actu aliquod entium, antequam intelligat.

6

Sic ergo nullam habet naturam, nisi hanc, scilicet quod est quid possibile. Ipse igitur intellectus animae vocatus: dico autem intellectum, quo anima intelligit deu discurrit, & opinatur ipsa anima: nihil actu est ipsorum entium, antequam intelligat.

7

Et ideo fuit necesse vt non sit mixtus cum corpore. si enim esset amixtus cum corpore, tunc esset in aliqua dispositione, aut calidus, aut frigidus, aut haberet aliquod instrumentum sicut habet sentiens. sed non est ita. Recte igitur dixerunt dicentes animam esse locum formarum. sed non vniuersa, sed intelligens. & formae non in perfectione, sed in potentia.

8

Quoniam autem priuatio passionis in sentiente, & in formatione per intellectum non est consimilis, manifestum inest sensu. Sensus enim non potest sentir e post forte sensatum: ver. g. post sonos maximos, aut post colores fortes, aut post odores fortes. Sed intel lectus, quando intellexerit aliquod forte intelligibilium, tunc non minus intelliget illud, quod est sub primo, imo magis. sentiens enim non est extra corpus: iste autem est abstractus.

9

Et, cum quodlibet eorum fuerit sic, scilicet sicut dicitur scientia in actu: & hoc continget, quando poterit intelligere per se: tunc etiam erit in potentia quoquo modo, sed non eodem modo, quo ante es rat antequam sciuit, aut inuenit. Et ipse tunc potest intelligere per se.

10

Et quia magnitudo est aliquid & esse magnitudinis aliud, & aqua, estaliquid & esse aquae aliud, & sic in multis aliis: sed non in omnibus, in quibu sdam enim esse carnis idem est cum carne: necesse est vt experimentetur aut per duo, aut per diuersam dispositionem. Caro enim non est extra materiam, sicut simitas est aliquid hoc, & in aliquo hoc.

11

ipsa igitur per sentiens experimentatur calidum & frigidum. & res, quae sunt in carne, assimilantur eis, quae sunt illius. Et expe rimentatur per aliud, aut secundum dispositionem lineae sphaeralis quaem diudurat quid est esse carnis.

12

Et etiam in rebus existentibus in Mathesi, rectum est sicut simi tas. est enim cum quanto continuo. Secundum autem esse, esse recti aliud est ab eo. Si igitur experimentatur, tunc igitur per aliud, & quia dispositio eius sit alia. Et vniuersaliter dispositio rerum, quae sunt in intellectu, currit sicut res abstractae a materia.

13

Et dubitat homo quod intellectus est simplex, non patiens, & quod impossibile est vt habeat aliquam communicationem cum alia re, sicut dixit Anaxa. quomodo igitur intelligitur quod formare per intellectum est aliqua passio. quoniam perper hoc, quod aliquid est commune vtrique, existimatur quod alterum eorum agit, & alterum patitur.

14

Et etiam vtrum est in se intelligibile. quoniam autem intellectus erit aliarum rerum, si non est intellectum alio modo, sed illud forma¬ tum per intellectum fuerit vnum in sua forma, aut erit mixtio in eo ab aliquo, quod ipsum secit intellectum, sicut est de aliis.

15

Dicamus igitur quod passio, secundum quod prius vtebatur, est vni uersalis: & quod intellectus est in potentia quoquo modo intellecta, perfectione autem non est, quousque intelligat. Et quod accidit in intellectu, debet currere tali cursu scilicet sicut tabula est aptata picturae, non picta in actu omnino.

16

Et est etiam intellectum, sicut intellecta. formare enim per intellectum, & formatum per intellectum, quae sunt extra materiam, idem sunt. Scientia enim speculatiua, & scitum secundum hunc modum idem sunt.

17

Et perscrutanda est causa, propter quam non semper intelligit. In eo autem, quod habet materiam, quodlibet intellectorum est in potentia tantum. Istis igitur non est intellectus. intellectus enim ad ista, non est nisi potentia istorum abstracta a materia, isti autem quia est intellectum,

18

Et quia, quemadmodum in natura est aliquid in vnoquoque genere, quod est materia, & est illud, quod est illa omnia in poten tia: & aliud, quod est causa, & agens, & hoc est illud, propter quod agit quidlibet, sicut dispositio artificii apud materiam: necesse est vt in anima existant hae differentiae.

19

Oportet igitur vt in ea sit intellectus, qui est intellectus, secundum quod efficitur omne: & intellectus, qui est intellectus, secundum quod facit ipsum intelligere omne. & intellectus, secundum quod intelligit omne, est quasi habitus, qui est quasilux. lux enim quo quo modo etiam facit colores, qui sunt in potentia: colores in actu.

20

Et iste intellectus etiam est abstractus, non mixtus, neque passibilis, & est in sua substantia actio. Agens enim semper est nobi lius patiente, & principium nobilius materia. Et scientia in actu eadem est cum re.

21

Et quod est in potentia, est prius tempore indiuiduo. vniuersa liter autem non est neque in tempore. neque est quandoque intelligens, & quandoque non intelligens. Et, cum fuerit abstractus, est quod est tamneu, non mortalis. Et non rememoramur, quia iste est non passibilis. & intellectus passibilis est corruptibilis, & sine hoc nihil intelligit,

22

Formare autem res indiuisibiles erit in istis rebus scilicet in quibus non est falsitas. Res autem, in quibus est verum, & falsum, illud est aliqua compositio tunc ad res intellectas, secundum, quod sunt entia. Sicunt dixit Empedocles, quod multa eapita, & colla disponuntur in postremo per compositionem amicitiae: ita etiam sunt separata per compositionem. verbi gratia dicere assimetrum & dicere diametrum.

23

Et si fuerint praeterita aut futura, tunc cum hoc intelligit tempus, & componit ipsum. Ealsitas enim semper est in compositione. quoniam, cum dixeris album esse non album, iam composuisti non album cum albo, sicut dicens non album. Et possibile est dicere omnia esse diuisionem. sed non istud solum est verum & falsum, scilicet Socratem esse album, seu cum hoc fuit, aut erit. Et quod facit hoc, & suum simlie vnum est intellectus.

24

Et, quia indiuisibile est duobus modis, aut in potentia, aut in actu, nihil prohibet hoc, quod quando intellexerit longitudinem, vt intelligat indiuisibile, & illud indiuisibile in actu, & in tempore indiuisibili. tempus enim secundum hunc modum est diuisibile, & indiuisi bile, in logitudine. Nullus enim potest dicere quod intelligit vtrunque mo dum esse aliquod, cum non sit, quousque diuidatur, sed in potentia. Sed, cum intellexerit vtrunque duorum per se, tunc diuidetur tempus etiam. & tunc erunt quasi duae longitudines: congregatae autem in tempore, quod est super eas.

25

Illud autem, quod non est indiuisibile per quantitatem, sed per forimam, intelligit ipsum in tempore indiuisibili, & per indiuisibile animae, sed accidentaliter. sed ista duo sunt diuisibilia, scilicet illud, per quod intelligit, & tempus, in quo intelligit, quia sunt in diuisibilia. In his etiam est aliquod indiuisibile, sed dignius est vt sit non separabile ab eis. & est illud, quod facit tempus esse vnum, & longitudinem esse vnam. & hoc eodem modo est in omni continuo, & in tempore, & in longitudinem,

26

Punctus autem, & omnis differentia, & quod est indiuisibile hoc modo intelligitur, quasi accidens. & sic de aliis. & secundum hunc modum cognoscit nigredinem, & nigrum. quoniam, quasi per contrarium cognoscit ipsum. Et cognoscens potentia debet esse vnum in se. Si igitur aliquod rerum est, in quo non est contra rietas, illud intelligit se tamtu, & est in actu abstractum.

27

Et dicere aliquid de aliquo, sicut affirmatio, & omne compositum est verum uel falsum. Et non omnis intellectus, sed qui dicit quiditatem rei est verus, non qui dicit aliquid de aliquo. Sed quem admodum actiones propriae sunt uerae, vtrum autem nigrum, aut album est homo, non semper est verum, ita etiam est dispositio eius, quod est abstractum a materia.

28

Et scientia, quae est in actu, est ipsa res scita. & quae est in potentia, est prior tempore indiuiduo. Sed vniuersaliter, neque in tempore. omne enim quod generatur, generatur ab eo, quod est in actu.

29

Et videmus sensibile facere sentiens in actu, postque erat in poten tia, neque patiendo alterationem. Et ideo iste est alius modus motus. motus enim est actio non perfecta. actio autem simpliciter est alius motus, & est actio perfecti. Sentire igitur simile est vt tantum dicatur uerbis, & vt intelligatur per intellectum. Si igitur fuerit delectabile, aut tristabile, sicut affirmatio & negatio eius, quaeretur, aut fugietur.

30

Et delectatio, & contristatio sunt actio mediante sensibili circa bonum aut malum, secundum quod sunt sic. & hoc est fugere & desyderare quae sunt in actu. & desyderans, & fugiens non sunt diuersa vnum ab altero, neque a sentiente, sed esse difert.

31

Et in anima sensibili inueniuntur imagines secundum modos sensuum. &, cum diximus in aliquo ipsum esse malum, aut bonum non secundum affirmationem, & negationem, tunc aut quaerimus, aut fugimus. Et ideo nihil intelligit anima sine imaginatione.

32

Et quemadmodum aer est illud, quod facit visum talis dispositionis, & hoc ab alio, & similiter auditus. vltimum enim est vnum, & medium vnum, in esse autem multa. Et iam dictum est prius per quod iudicamus illud, per quod dulce differt a calido aeri. dicamus igtur etia secundum hunc modum, quoniam sicut in esse est vnum, ita in definitione.

33

Et hoc inuenitur in numeris proportionalibus: & dispo eius apud eos est sicut dispositio eorum adinuicem. Nulla enim est differentia inter figuram, & qualitatem consyderationis rerum inaequalium in genere, aut rerum contrariarum, v. g. albi & nigri. Sit igitur dispo Aalbi ad Bnigrum, & Cad D, sicut dispo illorum adinuicem, vt inue nitur in rebus contrarijs. Si igitur C. & D, existentes in eadem in re non inueniuntur nisi per A, & B, & sunt in hoc idem. Et, si Afue rit quasi dulce, & B quasi album, tunc intellectus erit quasi intelligens. Intelligit enim formas per primas imaginationes.

34

Et ita est de quaesito, & fugito secundum hunc cursum determinatum in his rebus. & quandoque mouetur sine vsu sensus, cum fuerit existens in imaginatione. vt quando imaginatur quod ignis, inflammatur in turribus ciuitatum. commune est enim quod mouens est ignis, & ipse nunciat praeliatori. cogitat enim, quasi videns rem per modos imaginationis, & cogitatio eius in rebus fu¬. turis est secundum res presentes.

35

Et, cum iudicamus quod delectabile est illic aut hic, tunc contrista bile erit aut fugitum, aut quaesitum: & sic vniuersaliter in actioni bus. TEalsitas enim & veritas sunt sine operatione, & sunt ambo in eodem genere, & in bono & in malo: sed differunt, quia dicitur sim pliciter, & per terminum.

36

Et sciuntur etiam res, quae dicuntur negatiue. Vt simus, in eo duod est simus, non diuiditur: in eo autem quod est corcauum, si intellectus intellexerit, tunc intelliget intentionem con: auitatis denudatam a carne. sed intentiones mathematicae non sunt singu laria hoc modo: & sicut res abstracta intelligitur, intelligit istas res.

37

Illud enim quod est in actu vniversalite est intellectus, qui est in actu. Et cogitatio nostra in postremo erit. vtrum possit intelligere aliquas rerum abstractarum, cum hoc quod ipse est abstractus a magnitudine, aut non.

38

Intellectus autem est omnino qui actu res itelligit. vtrum autem contingat ipsum intelligere aliquid separatorum, ipso existente separato a magnitudine, vel ne, post hoc consydrabitur.

39

Congregemus igitur secundum summam, ea quae dicta sunt in anima. Dicamus igitur quod anima est quoquo modo alia entia. En tia enim aut sunt intellecta, aut sensata. Scire vero res intellectas est secundum modum sentiendi rem sensatam.

40

Et sciendum est quomodo. Dicamus igitur quod scire, & sentire diuiduntur secundum diuisionem entium. si igitur fuerint in potentia. erunt potentia: si actu, actu, intellectum, & sensatum. Necesse est enim vt entia sint aut ista, aut formae. & non sunt iste. lapis enim non existit in anima, sed forma. Et ideo anima est quasi manus. manus enim est instrumentum instrumentis: & intellectus forma formis: & sensus forma sensatis.

41

Et, quia secundum quod existimatur magnitudo extra sensibilia esse sensibilium, & est species sensibilium singulariter. & intelligi bilia sunt, quae dicuntur modo velocis: res autem existentes in sensibilibus sunt secundum modum habitus, & passionis. Et ideo qui nihil sentit, nihil addiscit, & nihil intelligit. Si igitur viderit necessario, videt imagines aliquas. imagines enim similes sunt sensibilibus, sed sine materia. Imago enim aliud est ab affirmatione, & negatio ne. fides enim & non fides inueniuntur per compositionem quarundam creditionum cum quibusdam. Primae autem creditiones per quid distinguuntur, ita quod non sunt imaginese Istae enim & si non sint imagines, tamen non fiunt sine imaginibus.

42

Et quia animae animalium definiuntur per duas virtutes: quarum vna est distinguens, quod est ad actionem sensus & intellectus, & alia ad motum localem: et iam distinximus sermonem de sensu, & intellectu: & modo oportet loqui in motore, quid sit de anima: & vtrum sit pars vna eius distincta per magnitudinem, aut per definitionem, aut est tota anima. & si est pars eius, vtrum est aliquod proprium aliud a rebus assuetis dici, aut ista dicta non sunt aliquid istorum.

43

Et cum hoc sermone etiam oritur quaestio, & est quomodo sunt partes animae, & quot sunt. Videntur eium quoquo modo esse in finitae, & quod non sunt illae partes, quas homines numerant apud de finitionem scilicet rationabilis, & irascibilis, & desyderabilis: & quidam diuidunt eas in rationabilem, & non rationabilem. Diuiduntur, enim secundum differentias diuidentes eam etiam in partes diuer sas: inter quas existit diuersitas maior quaem inter istas, de quibus loquimur scilicet uirtutem Nutritiuam existentem in vegetabilibus, & virtutem Sensibilem, quam nullus vult numerare. non est enim itra tionabilis, neque etiam rationabilis. Et virtus etiam, per quam fit imaginatio, differt per se ab aliis.

44

Et contingit magna quaestio in quacumque istarum fuerit accepta & vtrum est eadem, aut diuersa: & maxime, si aliquis posuerit quod tres partes animae sunt diuersae. Et inopinabile est etiam eum hoc,, quod diximus, distinguere hoc, quod existimatur esse diuersum ab omnibus in definitione, & actione. principale enim existit in parte cogitatiua. desyderium autem, & ira inueniuntur in non sa tionabili. Si igitur anima habet tres partes, tunc desyderium inueni tur in vnaquaque illarum.

45

Illud autem, ad quod peruenimus in iermone, est quid est illud quod mouet animalia de loco in locum. Et existimatur quod motus, qui est secundum augmentum & diminutionem existit in omnibus. & illud, quod existit in omnibus est illud, quod existimatur mouere generatiuum & nutritiuum. Et post consyderabimus delanhelitu, & somno & vigilia. in istis enim sunt multae quodnes.

46

Consyderemus igitur de motu locali, & quid est illud, quod mouet animal motu locali. Et manifestum est quod hoc non est a virtute nutritiua. Ista enim virtus semper attribuitur illis: ista autem aut est cum imaginatione, aut cum desyderio. nihil enim mouetur nisi aut per desyderium ad aliquid, aut per fugam ab ipso: nisi motus eius sit violentus. Et, si ista esset etiam dispo plantarum, essent mo tae, & haberent membrum organicum iuuans hunc motum.

47

Et etiam secundum hunc modum est aliud a sensu. multa animalia enim habent sensum, & sunt quiescentia in eodem loco, & non mouentur omnino. Si igitur natura nihil facit ociose, & perfecte operatur in rebus necessariis, nisi sit in rebus monstruosis, quae non sunt perefectae, talia enim animalia sunt perfecta, non monstruosa: & signum eius est, quod generant, & habent ascensum & descensum: & ideo non habent membra organica, per quae fit motus localis.

48

Sed illud, quod mouet, non est pars cogitatiua, neque illa, quae dicitur intellectus. Pars enim cogitatiua non videt illud, quod facit, neque dicit aliquid in fugito, neque in quaesito, motus enim semper inuenitur aut in fugiente, aut in quaerente. Neque est etiam ex eis, quae quando viderint rem talem, mittent ad quaerendum, aut fugiendum. vt multotiens opinamur aliquid esse delectabile, aut timorosum, & non mittimus ad timorem. cor autem mouetur, quando aliud membrum delectatur.

49

Et, cum intellectus miserit, & cognitio affirmauerit fugere. aliquid, aut quaerere aliquid, non mouebitur, sed facit illud, quod com uenit delectationi scilicet quod non potest se retinere. Et vniuersaliter videmus habentem artem Medicinae non sanare: quia aliud est principale actionum, quae fiunt per cognitionem.

50

51

Principalitas igitur in hoc motu non est cognitionis, neque etiam desyderii. eremitae enim desyderant, & concupiscunt, sed non agunt ea, ad quae mouentur per desyderium, quia consequuntur, intellectum. Apparet igitur quod illud, quod facit motum, est haec duo, desyderium scilicet & intellectus, & si aliquis posuerit quod imagina tio est similis desyderio. in pluribus enim rebus confequimur imaginationem sine cognitione. alia enim aniimalia non habent existimationem, neque cognitionem, sed imaginationem. Haec igitur duo, scilicet desyderium, & intellectus, sunt mouentia de loco in locum.

52

Et intellectus operatiuus, & est cogitans in re, differt a suecuia, tiuo in perfectione. Et omne desyderium est desyderium ad aliquid. desyderium enim non est principium intellectus speculatiui, sed ille alius est principium intellectus. Et ideo necessario apparet quod haec duo l sunt mouentia scilicet desyderium, & cogitatio apud actionem. desyderatum enim mouet: & ideo cogitatio mouet, quia est desyderatiua.

53

Et principium huius erit in tpere, in quo mouetur imaginatio. nullus igitur motus erit extra desyderium. Motor igitur est vnus scilicet de¬ syderans. mouens enim si esset duo scilicet intellectus & desyderium, tunc mo uerent modo communi. modo autem intellectus non videtur mouere post desyderium. voluntas. enim & desyderium, quando mouentur in cogitatione, tunc voluntas mouet. & desyderium mouet motu, qui non intrat cogitationem. & desyderium est aliquis appetitus.

54

Omnis igitur intellectus est rectus: appetitus autem & imaginatio quandoque sunt, recti, & quandoque non. Et ideo pars appetitiua mouet semper. sed hoc aut est bonum, aut existimabitur esse bonum, sed non in omnibus. illud enim actuale est laudabile, & actuale est illud, quod possibile est vt habetat rem alio modo.

55

Iam igitur apparuit quod talis virtus animae mouet, & est, quae dicitur appetitiua. Et diuidentes animam, si diuidunt eam secundum virtutes, tunc inueniunt multas partes valde, scilicet nutritiuam, & sensibilem, & intelligentem, & cogitatiuam, & desysideratiuam. istae enim distinctae sunt abinuicem, & magis desyderatiua. & similiter irascibilis.

56

Et propter diuersitatem appetitus contrariantur sibi adinuicem, & accidit hoc, quando modi appetitus siunt oppositi. & hoc non erit nisi habenti sensum per tempus. & intellectus coget nos ad, prohibendum propter rem futuram. & appetitus propter rem praesentis voluptatis. existimatur igitur quod res praesentis voluptatis est voluptas simpliciter. quia non aspicit rem futuram.

57

Et mouens est appetitum, secundum quod est appetitum. appetitum enim praecedit alia. hoc enim mouet & non mouetur, quia mouet imaginationem, & intellectum. Mouentia autem sunt multa in nume ro, quiares, per quas fit motus, sunt tres. Quarum vna est motor. & alia res, per quam mouet, & tertia motum. & motor est duobus modis, iste autem est non mobilis, ille vero est mobilis. Non motum autem est bonum intellectum. motor autem & motum est appetitiuum. mouet enim illud, quod mouetur, secundum quod est appetitiuum: quia appetitus est motus scilicet qui in actu. & quod mouetur est animal, & instrumentum mouens est appetitus, & ista sunt corporalia. Et ideo quaerenda sunt in actionibus communibus animae & corpori.

58

Et dico modo vniuersaliter quod corpus mouetur motu consimilitudinis. vbi enim est principium, illic etiam est finis. sicut motus gyra¬ tiuus. in hoc enim inuenitur gibbositas, & concauitas: illud autem est si nis: hoc autem principium. Et ideo hoc est quiescens, hoc vero motum: quamuis in definitione sint diuersa, in magnitudine autem non sunt distincta. omne enim, quod mouetur, mouetur secundum aliquam gibbositatem. Vnde necesse est vt res quiescat, sicut illud quod est in circulo, & quod principium motus sit ex hoc.

59

Et vniuersaliter sicut diximus, quia res, secundum quod est animal: habet appetitum, sic per illam intentionem mouet se. & desyderium non est extra imaginationem: omne enim imaginatum, aut est sensibile, aut cogitabile: hoc enim inuenitur in aliis animalibus. Consyderemus igitur in animalibus non perfectis quid moueat ea, in quibus sensus non est nisi per tactum tantum. Dicamns igitur vtrum sit possibile vt habeant tristitiam & delectationem. & si haec duo habent, de necessitate, habent appetitum. Quomodo ligitur erit imaginatios Aut forte, sicut mouentur motu intermina to, sic etiam existit in eis. est enim in eis, sicut diximus cum imaginatione sensati non terminati.

60

Et hoc etiam inuenitur in aliis animalibus. virtus autem cogi tatiua est in rationabilibus tantum. eligere autem facere hoc, aut hoc est de actione cogitatiua. & numerat ipsum vnum de necessi tate. mouetur enim erga maius: ita quod potest ex multis imaginatio nibus vt agat. Et haec est causa existimationis. non enim habet co gitationem, quia non habet rem, quae sit a ratione. & hoc est, quod est illius propter delectationem: quia non habet virtutem cogita tiuam. Dominatur igitur, & mouet quandoque illud, & quandoque aliud. appetitus enim mouet appetitum secundum sphaeram, quando ha buerit intentionem continentiae. est enim secundum naturam prior & motor, ita quod sint motae erga motum.

61

Virtus autem scientialis non mouetur, sed quiescit: quia illa est existimationis, & iudicum vniuersalis insimul, ista autem est particularium. illa enim facit quod oportet tale facere talem actionem: & illud est, quia ista res est secundum hunc modum, ego etiam sum fecundum illum. hoc enim etiam mouet, sed non vniuersale, aut vtrunque: sed illud est quiescens, istud autem non.

62

Necesse est igitur vt anima nutritiua sit in omni, & vt anima existat in eis de generatione vsque ad corruptionem. Necesse est enim vt omne generatum habeat principium, & finem, & descensum, quae non possunt esse sine nutrimento. ergo de necessitate, virtus nutri tiua est in omnibus rebus augmentabilibus & diminuibilibus.

63

Et non est necessarium sensibilem esse simpliciter. Et impossibile est sine ista vt animal sit viuum: neque etiam in rebus, quae non recipiunt formam sine materia. Necesse est igitur vt sensus sit in animalibus, si natura nihilfacit ociosum. omnia enim existentia per naturam aut sunt propter aliquid, aut sunt accidentia consequentia, quae sunt propter aliquid, omne enim corpus ambulans sine sensu corrumpitur, & non venit ad finem, eum fuerit de actione naturae. Notum est igitur quod de necessitate inuenietur sensibilis in animalibus. est enim secundum modum motus sine sensu. sed iste etiam est in eis, quae innata sunt quiescere.

64

Et imposbile est vt corpus habens amimam & intellectum, & iudicium sit sine sensu, cum non sit remanens, siue fuerit generatum, siue non fuerit generatum etiam. Causa enim, propter quam habet hoc, est quod non iuuatur per illud corpus, & anima. Modo autem non est aliquod istorum etiam. & illa autem, quia in maiori parte non intelligit: & ista quia in maiori parte non est.

65

Et propter hoc iterum non est corpus motum habens animam sine sensu. Sed, si habet sensum: tunc de necessitate aut erit simplex, aut compositum. Et impossibile est vt sit simplex, quia non habet tactum. & necesse est vt habeat ipsum.

66

Et hoc scitur de istis rebus. Quia animal est corpus animatum: & omne corpus est tangibile: & omne tangibile est sensibile tactu: ergo corpus animalis necesse est vt sit tangibile, si animalia innata sunt euadere. Et aliisensus residui sentiunt mediantibus aliis rebus, v. g. olfactus, & vi sus, & auditus. Si igitur tangibile non inuenitur in sensu, impossibile est vt recipiat quaedam, & fugiat quaedam, & sic impossibile est vt animal saluetur. Et propter hanc causam gustus est sicut tactus. est enim nutrimenti. & nutrimentum est corporis tangibilis.

67

Sonus autem, & color, & odor non nutriunt neque fit ex eis augmentum, aut diminutio. Et propter hanc causam gustus de necessitate fuit aliquis tactus, quia sensus non est nisi tangibilis, & nutribilis. Isti autem sunt animalium de necessitate, & manifestum est quod impossibile est animal esse sine sensu. Isti autem alii sunt vt sint melio res. & hoc non accidit cuilibet generi animalium, sed quibusdam. & sicut est necessarium, vt istud sit ambulans, si innatum est salua ri: & non vt sentiat, quando tetigerit tantum, sed a remoto etiam.

68

Et hoc non erit, nisi quando fuerit sensibile per medium, quia aut illud patitur a sensibili & mouetur, hoc uero ab illo. Et, sicut illud, quod mouet in loco, agit quousque transmutetur, & similiter quod expellit aliud, donec expellatur, & erit motus per medium, primum autem mouet, aut expessit absque eo quod expellitur, aliud autem expellitur, tameun & non expellsit, medium autem habet vtrunque, & media sunt multa, & sic est de transmutatione, sed quiescens in eodem loco. Et, sicut qui ipri mit in ceram, imprimit quaediu mouet, & ad locum ad quem peruenit inpressio. lapis enim non imprimitur omnio. sed aqua inprimitur in remoto spatio & aer mouetur multum, & agit & patitur si remanet, & est idem. Et propter hanc causam melius est vt aer patiatur per conuersionem, a corpore, & a colore, quod possibile fuerit aut visus per transmuta tionem, & conmuersionem, & est idem in rebus lenibus. Et ideo hoc mouet visum etiam, sicut sigillum existens in cera redditur ad vltima eius.

69

Manifestum est igitur quod impossibile est vt corpus animalis sit simplex, sicut ignis, aut aer. Impossibile est enim vt habeat vnum alium sensum praeter tactum. omne enim corpus animatum est tangibile, secundum quod diximus. Et illa alia sunt instrumenta sensus praeter terram. omnia enim faciunt sensus, quia sentiunt per aliud, & per medium. tactus enim fit tangendo: & ideo vocatur hoc nomine. Et hoc est, quod alia instrumen ta sensus non sentiant, nisi mediante tactu. sed hoc est per alia media: illud autem existimatur contentum per se. Et ideo nullum istorum elementorum est corpus animalis. Neque terra. tactus enim est qua si medium aliis sensibilibus. & insteundum recipiens non congregat tam tum mutationes terrestres, sed etiam calidum, & frigidum, & alia tan gibilia. Et ideo non sentimus per ossa, & pilos, & per tales partes. Et ideo vegetabilia non habent aliquem istorum sensuum, quia sunt ex terra. Impossibile est enim vt alius sensus sit sine tactu. & hoc instrumentum, quod est sensui, non est ex igne. neque ex aliquo illorum aliorum elementorum.

70

Declaratum est igitur quod animalia moriuntur necessario, quando caruerint hoc sensu tantum, & quod est impossibile vt non sit in anima libus, animalia enim non de necessitate habent alium sensum, nisi istum. Et ideo alia sensibilia non corrumpunt animalia per dominium, v. g. color, & sonus: & olfactus: sed tantum corrumpunt instrumenta sen sus, nisi hoc sit per accidens. v. g. quod cuin sono sit magna percussio. omnes enim isti corrumpunt animalia, sed per accidens. & ideo sapores etiam nocent animalibus mediante gustu, gustus enim est aliquis tactus. Dominium autem tangibilium, v. g. calidi, & frigidi, & duri corrumpunt animalia.

71

Et dominium cuiuslibet sensibilis expellit instrenunum sensus. & ideo tangibile expelsit tactum. & per istum fuit definitum scilicet viuere, animal enim impossibile est vt sit sine tactu. Et ideo dominium tangibilis non tantum eorrumpunt instrn sensus, sed etiam & animal. quialest necessarium animali vt sit ens, non vt sit in meliori dispositione. Illiautem asti sensus sunt in animali propter melius. Visus autem vt aspiciat in aere, & aqua. Et similiter de gustu, vt sentiat delectabile, & tristabile, & vt habeat appetitum & moueat. Et similiter de olfactu. Auditus autem, vt audiat rem. Lingua vero, vt significet rem alio modo.

PrevBack to Top

On this page

Liber 3