Table of Contents
Liber 12
Caput I
Antequam de institutione hominis dicam, ubi duarum ciuitatum, quantum ad rationalium mortalium genus adtinet, apparebit exortus, sicut superiore libro apparuisse in angelis iam uidetur: prius mihi quaedam de ipsis angelis uideo esse dicenda, quibus demonstretur, quantum a nobis potest, quam non inconueniens neque incongrua dicatur esse hominibus angelisque societas, ut non quattuor (duae scilicet angelorum totidemque hominum), sed duae potius ciuitates, hoc est societates, merito esse dicantur, una in bonis, altera in malis non solum angelis, uerum etiam hominibus constitutae.
Angelorum bonorum et malorum inter se contrarios adpetitus non naturis principiisque diuersis, cum Deus omnium substantiarum bonus auctor et conditor utrosque creauerit, sed uoluntatibus et cupiditatibus extitisse dubitare fas non est, dum alii constanter in communi omnibus bono, quod ipse illis Deus est, atque in eius aeternitate ueritate caritate persistunt; alii sua potestate potius delectati, uelut bonum suum sibi ipsi essent, a superiore communi omnium beatifico bono ad propria defluxerunt et habentes elationis fastum pro excelsissima aeternitate, uanitatis astutiam pro certissima ueritate, studia partium pro indiuidua caritate superbi fallaces inuidi effecti sunt. Beatitudinis igitur illorum causa est adhaerere Deo; quocirca istorum miseriae causa ex contrario est intellegenda, quod est non adhaerere Deo. Quam ob rem si, cum quaeritur, quare illi beati sint, recte respondetur: Quia Deo adhaerent; et cum quaeritur, cur isti sint miseri, recte respondetur: Quia non adhaerent Deo: non est creaturae rationalis uel intellectualis bonum, quo beata sit, nisi Deus. Ita quamuis non omnis beata possit esse creatura (neque enim hoc munus adipiscuntur aut capiunt ferae ligna saxa et si quid huius modi est), ea tamen, quae potest, non ex se ipsa potest, quia ex nihilo creata est, sed ex illo, a quo creata est. Hoc enim adepto beata, quo amisso misera est. Ille uero qui non alio, sed se ipso bono beatus est, ideo miser non potest esse, quia non se potest amittere.
Dicimus itaque inmutabile bonum non esse nisi unum uerum beatum Deum; ea uero, quae fecit, bona quidem esse, quod ab illo, uerum tamen mutabilia, quod non de illo, sed de nihilo facta sunt. Quamquam ergo summa non sint, quibus est Deus maius bonum: magna sunt tamen ea mutabilia bona, quae adhaerere possunt, ut beata sint, inmutabili bono, quod usque adeo bonum eorum est, ut sine illo misera esse necesse sit. Nec ideo cetera in hac creaturae uniuersitate meliora sunt, quia misera esse non possunt; neque enim cetera membra corporis nostri ideo dicendum est oculis esse meliora, quia caeca esse non possunt. Sicut autem melior est natura sentiens et cum dolet quam lapis qui dolere nullo modo potest: ita rationalis natura praestantior etiam misera, quam illa quae rationis uel sensus est expers, et ideo in eam non cadit miseria. Quod cum ita sit, huic naturae, quae in tanta excellentia creata est, ut, licet sit ipsa mutabilis, inhaerendo tamen incommutabili bono, id est summo Deo, beatitudinem consequatur nec expleat indigentiam suam nisi utique beata sit eique explendae non sufficiat nisi Deus, profecto non illi adhaerere uitium est. Omne autem uitium naturae nocet ac per hoc contra naturam est. Ab illa igitur, quae adhaeret Deo, non natura differt ista, sed uitio; quo tamen etiam uitio ualde magna multumque laudabilis ostenditur ipsa natura. Cuius enim recte uituperatur uitium, procul dubio natura laudatur. Nam recta uitii uituperatio est, quod illo dehonestatur natura laudabilis. Sicut ergo, cum uitium oculorum dicitur caecitas, id ostenditur, quod ad naturam oculorum pertinet uisus; et cum uitium aurium dicitur surditas, ad earum naturam pertinere demonstratur auditus: ita, cum uitium creaturae angelicae dicitur, quo non adhaeret Deo, hinc apertissime declaratur, eius naturae ut Deo adhaereat conuenire. Quam porro magna sit laus adhaerere Deo, ut ei uiuat, inde sapiat, illo gaudeat tantoque bono sine morte sine errore sine molestia perfruatur, quis digne cogitare possit aut eloqui? Quapropter etiam uitio malorum angelorum, quo non adhaerent Deo, quoniam omne uitium naturae nocet, satis manifestatur Deum tam bonam eorum creasse naturam, cui noxium sit non esse cum Deo.
Caput II
Haec dicta sint, ne quisquam, cum de angelis apostaticis loquimur, existimet eos aliam uelut ex alio principio habere potuisse naturam, nec eorum naturae auctorem Deum. Cuius erroris impietate tanto quisque carebit expeditius et facilius, quanto perspicacius intellegere potuerit, quod per angelum Deus dixit, quando Moysen mittebat ad filios Israel: Ego sum, qui sum. Cum enim Deus summa essentia sit, hoc est summe sit, et ideo inmutabilis sit: rebus, quas ex nihilo creauit, esse dedit, sed non summe esse, sicut est ipse; et aliis dedit esse amplius, aliis minus, atque ita naturas essentiarum gradibus ordinauit (sicut enim ab eo, quod est sapere, uocatur sapientia, sic ab eo, quod est esse, uocatur essentia, nouo quidem nomine, quo usi ueteres non sunt Latini sermonis auctores, sed iam nostris temporibus usitato, ne deesset etiam linguae nostrae, quod Graeci appellant ou)si/an; hoc enim uerbum e uerbo expressum est, ut diceretur essentia); ac per hoc ei naturae, quae summe est, qua faciente sunt quaecumque sunt, contraria natura non est, nisi quae non est. Ei quippe, quod est, non esse contrarium est. Et propterea Deo, id est summae essentiae et auctori omnium qualiumcumque essentiarum, essentia nulla contraria est.
Caput III
Dicuntur autem in scripturis inimici Dei, qui non natura, sed uitiis aduersantur eius imperio, nihil ei ualentes nocere, sed sibi. Inimici enim sunt resistendi uoluntate, non potestate laedendi. Deus namque inmutabilis est et omni modo incorruptibilis. Idcirco uitium, quo resistunt Deo qui eius appellantur inimici, non est Deo, sed ipsis malum, neque hoc ob aliud, nisi quia corrumpit in eis naturae bonum. Natura igitur contraria non est Deo, sed uitium quia malum est, contrarium est bono. Quis autem neget Deum summe bonum? Vitium ergo contrarium est Deo, tamquam malum bono. Porro autem bonum est et natura quam uitiat; unde et huic bono utique contrarium est; sed Deo tantummodo tamquam bono malum, naturae uero, quam uitiat, non tantum malum, sed etiam noxium. Nulla quippe mala Deo noxia, sed mutabilibus corruptibilibusque naturis, bonis tamen ipsorum quoque testimonio uitiorum. Si enim bonae non essent, eis uitia nocere non possent. Nam quid eis nocendo faciunt, nisi adimunt integritatem pulchritudinem, salutem uirtutem et quidquid boni naturae per uitium detrahi siue minui consueuit? Quod si omnino desit, nihil boni adimendo non nocet ac per hoc nec uitium est. Nam esse uitium et non nocere non potest. Unde colligitur, quamuis non possit uitium nocere incommutabili bono, non tamen posse nocere nisi bono, quia non inest, nisi ubi nocet. Hoc etiam isto modo dici potest, uitium esse nec in summo posse bono nec nisi in aliquo bono. Sola ergo bona alicubi esse possunt, sola mala nusquam; quoniam naturae etiam illae; quae ex malae uoluntatis initio uitiatae sunt, in quantum uitiosae sunt, malae sunt, in quantum autem naturae sunt, bonae sunt. Et cum in poenis est natura uitiosa, excepto eo, quod natura est, etiam hoc ibi bonum est, quod inpunita non est. Hoc enim est iustum et omne iustum procul dubio bonum. Non enim quisquam de uitiis naturalibus, sed de uoluntariis poenas luit. Nam etiam quod uitium consuetudine nimioue progressu roboratum uelut naturaliter inoleuit, a uoluntate sumpsit exordium. De uitiis quippe nunc loquimur eius naturae, cui mens inest capax intellegibilis lucis, qua discernitur iustum ab iniusto.
Caput IV
Ceterum uitia pecorum et arborum aliarumque rerum mutabilium atque mortalium uel intellectu uel sensu uel uita omnino carentium, quibus eorum dissolubilis natura corrumpitur, damnabilia putare ridiculum est, cum istae creaturae eum modum nutu Creatoris acceperint, ut cedendo ac succedendo peragant infimam pulchritudinem temporum in genere suo istius mundi partibus congruentem. Neque enim caelestibus fuerant terrena coaequanda, aut ideo uniuersitati deesse ista debuerunt, quoniam sunt illa meliora. Cum ergo in his locis, ubi esse talia competebat, aliis alia deficientibus oriuntur et succumbunt minora maioribus atque in qualitates superantium superata uertuntur, rerum est ordo transeuntium. Cuius ordinis decus nos propterea non delectat, quoniam parti eius pro condicione nostrae mortalitatis intexti uniuersum, cui particulae, quae nos offendunt, satis apte decenterque conueniunt, sentire non possumus. Vnde nobis, in quibus eam contemplari minus idonei sumus, rectissime credenda praecipitur prouidentia Conditoris, ne tanti artificis opus in aliquo reprehendere uanitate humanae temeritatis audeamus. Quamquam et uitia rerum terrenarum non uoluntaria neque poenalia naturas ipsas, quarum nulla omnino est, cuius non sit auctor et conditor Deus, si prudenter adtendamus, eadem ratione commendant, quia et in eis hoc nobis per uitium tolli displicet, quod in natura placet; nisi quia hominibus etiam ipsae naturae plerumque displicent, cum eis fiunt noxiae, non eas considerantibus, sed utilitatem suam, sicut illa animalia, quorum abundantia Aegyptiorum superbia uapulauit. Sed isto modo possunt et solem uituperare, quoniam quidam peccantes uel debita non reddentes poni a iudicibus iubentur ad solem. Non itaque e commodo uel incommodo nostro, sed per se ipsam considerata natura dat artifici suo gloriam. Sic est et natura ignis aeterni sine ulla dubitatione laudabilis, quamuis damnatis impiis futura poenalis. Quid enim est igne flammante uigente lucente pulchrius? quid calfaciente curante coquente utilius? quamuis eo nihil sit urente molestius. Idem igitur ipse aliter adpositus perniciosus, qui conuenienter adhibitus commodissimus inuenitur. Nam eius in uniuerso mundo utilitates uerbis explicare quis sufficit? Nec audiendi sunt, qui laudant in igne lucem, ardorem autem uituperant, uidelicet non ex ui naturae, sed ex suo commodo uel incommodo. Videre enim uolunt, ardere nolunt. Sed parum adtendunt eam ipsam lucem, quae certe et illis placet, oculis infirmis per inconuenientiam nocere, et in illo ardore, qui eis displicet, nonnulla animalia per conuenientiam salubriter uiuere.
Caput V
Naturae igitur omnes, quoniam sunt et ideo habent modum suum, speciem suam et quandam secum pacem suam, profecto bonae sunt; et cum ibi sunt, ubi esse per naturae ordinem debent, quantum acceperunt, suum esse custodiunt; et quae semper esse non acceperunt, pro usu motuque rerum, quibus Creatoris lege subduntur, in melius deteriusue mutantur, in eum diuina prouidentia tendentes exitum, quem ratio gubernandae uniuersitatis includit; ita ut nec tanta corruptio, quanta usque ad interitum naturas mutabiles mortalesque perducit, sic faciat non esse quod erat, ut non inde fiat consequenter quod esse debebat. Quae cum ita sint, Deus, qui summe est atque ob hoc ab illo facta est omnis essentia, quae non summe est (quia neque illi aequalis esse deberet, quae de nihilo facta esset, neque ullo modo esse posset, si ab illo facta non esset), nec ullorum uitiorum offensione uituperandus et omnium naturarum consideratione laudandus est.
Caput VI
Proinde causa beatitudinis angelorum bonorum ea uerissima reperitur, quod ei adhaerent qui summe est. Cum uero causa miseriae malorum angelorum quaeritur, ea merito occurrit, quod ab illo, qui summe est, auersi ad se ipsos conuersi sunt, qui non summe sunt; et hoc uitium quid aliud quam superbia nuncupetur? Initium quippe omnis peccati superbia. Noluerunt ergo ad illum custodire fortitudinem suam, et qui magis essent, si ei qui summe est adhaererent, se illi praeferendo id quod minus est praetulerunt. Hic primus defectus et prima inopia primumque uitium eius naturae, quae ita creata est, ut nec summe esset, et tamen ad beatitudinem habendam eo, qui summe est, frui posset, a quo auersa non quidem nulla, sed tamen minus esset atque ob hoc misera fieret. Huius porro malae uoluntatis causa efficiens si quaeratur, nihil inuenitur. Quid est enim quod facit uoluntatem malam, cum ipsa faciat opus malum? Ac per hoc mala uoluntas efficiens est operis mali, malae autem uoluntatis efficiens nihil est. Quoniam si res aliqua est, aut habet aut non habet aliquam uoluntatem; si habet, aut bonam profecto habet aut malam; si bonam, quis ita desipiat, ut dicat quod bona uoluntas faciat uoluntatem malam? Erit enim, si ita est, bona uoluntas causa peccati, quo absurdius putari nihil potest. Si autem res ista, quae putatur facere uoluntatem malam, ipsa quoque habet uoluntatem malam, etiam eam quae fecerit res consequenter interrogo, atque ita, ut sit aliquis inquirendi modus, causam primae malae uoluntatis inquiro. Non est enim prima uoluntas mala, quam fecit uoluntas mala; sed illa prima est, quam nulla fecit. Nam si praecessit a qua fieret, illa prior est, quae alteram fecit. Si t respondetur quod eam nulla res fecerit et ideo semper fuerit: quaero utrum in aliqua natura fuerit. Si enim in nulla fuit, omnino non fuit; si autem in aliqua, uitiabat eam et corrumpebat eratque illi noxia ac per hoc bono priuabat. Et ideo in mala natura uoluntas mala esse non poterat, sed in bona, mutabili tamen, cui uitium hoc posset nocere. Si enim non nocuit, non utique uitium fuit, ac per hoc nec mala uoluntas fuisse dicenda est. Porro si nocuit, bonum auferendo uel minuendo utique nocuit. Non igitur esse potuit sempiterna uoluntas mala in ea re, in qua bonum naturale praecesserat, quod mala uoluntas nocendo posset adimere. Si ergo non erat sempiterna, quis eam fecerit quaero. Restat ut dicatur, quod ea res fecerit malam uoluntatem, in qua nulla uoluntas fuit. Haec utrum superior sit, requiro, an inferior, an aequalis. Sed superior utique melior; quo modo ergo nullius, ac non potius bonae uoluntatis? Hoc idem profecto et aequalis. Duo quippe quamdiu sunt pariter uoluntatis bonae, non facit alter in altero uoluntatem malam. Relinquitur ut inferior res, cui nulla uoluntas est, fecerit angelicae naturae, quae prima peccauit, uoluntatem malam. Sed etiam res ipsa quaecumque est inferior usque ad infimam terram, quoniam natura et essentia est, procul dubio bona est, habens modum et speciem suam in genere atque ordine suo. Quo modo ergo res bona efficiens est uoluntatis malae? Quo modo, inquam, bonum est causa mali? Cum enim se uoluntas relicto superiore ad inferiora conuertit, efficitur mala, non quia malum est, quo se conuertit, sed quia peruersa est ipsa conuersio. Idcirco non res inferior uoluntatem malam fecit, sed rem inferiorem praue atque inordinate, ipsa quia facta est, adpetiuit. Si enim aliqui duo aequaliter affecti animo et corpore uideant unius corporis pulchritudinem, qua uisa unus eorum ad inlicite fruendum moueatur, alter in uoluntate pudica stabilis perseueret, quid putamus esse causae, ut in illo fiat, in illo non fiat uoluntas mala? Quae illam res fecit in quo facta est? Neque enim pulchritudo illa corporis; nam eam non fecit in ambobus, quando quidem amborum non dispariliter occurrit aspectibus. An caro intuentis in causa est? cur non et illius? An uero animus? cur non utriusque? Ambos enim et animo et corpore aequaliter affectos fuisse praediximus. An dicendum est alterum eorum occulta maligni spiritus suggestione temptatum, quasi non eidem suggestioni et qualicumque suasioni propria uoluntate consenserit? Hanc igitur consensionem, hanc malam quam male suadenti adhibuit uoluntatem quae in eo res fecerit, quaerimus. Nam ut hoc quoque inpedimentum ab ista quaestione tollatur, si eadem temptatione ambo temptentur, et unus ei cedat atque consentiat, alter idem qui fuerat perseueret: quid aliud apparet, nisi unum noluisse, alterum uoluisse a castitate deficere? Vnde, nisi propria uoluntate, ubi eadem fuerat in utroque corporis et animi affectio? Amborum oculis pariter uisa est eadem pulchritudo, ambobus pariter institit occulta temptatio; propriam igitur in uno eorum uoluntatem malam res quae fecerit scire uolentibus, si bene intueantur, nihil occurrit. Si enim dixerimus quod ipse eam fecerit, quid erat ipse ante uoluntatem malam nisi natura bona, cuius auctor Deus, qui est inmutabile bonum? Qui ergo dicit eum, qui consensit temptanti atque suadenti, cui non consensit alius, ad inlicite utendum pulchro corpore, quod uidendum ambobus pariter adfuit, cum ante illam uisionem ac temptationem similes ambo animo et corpore fuerint, ipsum sibi fecisse uoluntatem malam, qui utique bonus ante uoluntatem malam fuerit: quaerat cur eam fecerit, utrum quia natura est, an quia ex nihilo facta est, et inueniet uoluntatem malam non ex eo esse incipere quod natura est, sed ex eo quod de nihilo facta natura est. Nam si natura causa est uoluntatis malae, quid aliud cogimur dicere, nisi a bono fieri malum et bonum esse causam mali? si quidem a natura bona fit uoluntas mala. Quod unde fieri potest, ut natura bona, quamuis mutabilis, antequam habeat uoluntatem malam, faciat aliquid mali, hoc est ipsam uoluntatem malam?
Caput VII
Nemo igitur quaerat efficientem causam malae uoluntatis; non enim est efficiens sed deficiens, quia nec illa effectio sed defectio. Deficere namque ab eo, quod summe est, ad id, quod minus est, hoc est incipere habere uoluntatem malam. Causas porro defectionum istarum, cum efficientes non sint, ut dixi, sed deficientes, uelle inuenire tale est, ac si quisquam uelit uidere tenebras uel audire silentium, quod tamen utrumque nobis notum est, neque illud nisi per oculos, neque hoc nisi per aures, non sane in specie, sed in speciei priuatione. Nemo ergo ex me scire quaerat, quod me nescire scio, nisi forte ut nescire discat, quod sciri non posse sciendum est. Ea quippe quae non in specie, sed in eius priuatione sciuntur, si dici aut intellegi potest, quodam modo nesciendo sciuntur, ut sciendo nesciantur. Cum enim acies etiam oculi corporalis currit per species corporales, nusquam tenebras uidet, nisi ubi coeperit non uidere. Ita etiam non ad aliquem alium sensum, sed ad solas aures pertinet sentire silentium, quod tamen nullo modo nisi non audiendo sentitur. Sic species intellegibiles mens quidem nostra intellegendo conspicit; sed ubi deficiunt, nesciendo condiscit. Delicta enim quis intellegit?
Caput VIII
Hoc scio, naturam Dei numquam, nusquam, nulla ex parte posse deficere, et ea posse deficere, quae ex nihilo facta sunt. Quae tamen quanto magis sunt et bona faciunt (tunc enim aliquid faciunt), causas habent efficientes; in quantum autem deficiunt et ex hoc mala faciunt (quid enim tunc faciunt nisi uana?), causas habent deficientes. Itemque scio, in quo fit mala uoluntas, id in eo fieri, quod si nollet non fieret, et ideo non necessarios, sed uoluntarios defectus iusta poena consequitur. Deficitur enim non ad mala, sed male, id est non ad malas naturas, sed ideo male, quia contra ordinem naturarum ab eo quod summe est ad id quod minus est. Neque enim auri uitium est auaritia, sed hominis peruerse amantis aurum iustitia derelicta, quae incomparabiliter auro debuit anteponi; nec luxuria uitium est pulchrorum suauiumque corporum, sed animae peruerse amantis corporeas uoluptates neglecta temperantia, qua rebus spiritaliter pulchrioribus et incorruptibiliter suauioribus coaptamur; nec iactantia uitium est laudis humanae, sed animae peruerse amantis laudari ab hominibus spreto testimonio conscientiae; nec superbia uitium est dantis potestatem uel ipsius etiam potestatis, sed animae peruerse amantis potestatem suam potentioris iustiore contempta. Ac per hoc qui peruerse amat cuiuslibet naturae bonum, etiamsi adipiscatur, ipse fit in bono malus et miser meliore priuatus.
Caput IX
Cum ergo malae uoluntatis efficiens naturalis uel, si dici potest, essentialis nulla sit causa (ab ipsa quippe incipit spirituum mutabilium malum, quo minuitur atque deprauatur naturae bonum, nec talem uoluntatem facit nisi defectio, qua deseritur Deus, cuius defectionis etiam causa utique deficit): si dixerimus nullam esse efficientem causam etiam uoluntatis bonae, cauendum est, ne uoluntas bona bonorum angelorum non facta, sed Deo coaeterna esse credatur. Cum ergo ipsi facti sint, quo modo illa non esse facta dicetur? Porro quia facta est, utrum cum ipsis facta est, an sine illa fuerunt prius? Sed si cum ipsis, non dubium quod ab illo facta sit, a quo et ipsi; simulque ut facti sunt, ei, a quo facti sunt, amore, cum quo facti sunt, adhaeserunt; eoque sunt isti ab illorum societate discreti, quod illi in eadem bona uoluntate manserunt, isti ab ea deficiendo mutati sunt, mala scilicet uoluntate hoc ipso quod a bona defecerunt; a qua non defecissent, si utique noluissent. Si autem boni angeli fuerunt prius sine bona uoluntate eamque in se ipsi Deo non operante fecerunt: ergo meliores a se ipsis quam ab illo facti sunt? Absit. Quid enim erant sine bona uoluntate nisi mali? Aut si propterea non mali, quia nec mala uoluntas eis inerat (neque enim ab ea, quam nondum coeperant habere, defecerant), certe nondum tales, nondum tam boni quam esse cum bona uoluntate coeperunt. At si non potuerunt se ipsos facere meliores; quam eos ille fecerat, quo nemo melius quicquam facit: profecto et bonam uoluntatem, qua meliores essent, nisi operante adiutorio Creatoris habere non possent. Et cum id egit eorum uoluntas bona, ut non ad se ipsos, qui minus erant, sed ad illum, qui summe est, conuerterentur eique adhaerentes magis essent eiusque participatione sapienter beateque uiuerent: quid aliud ostenditur nisi uoluntatem quamlibet bonam inopem fuisse in solo desiderio remansuram, nisi ille, qui bonam naturam ex nihilo sui capacem fecerat, ex se ipso faceret inplendo meliorem, prius faciens excitando auidiorem?
Nam et hoc discutiendum est, si boni angeli ipsi in se fecerunt bonam uoluntatem, utrum aliqua eam an nulla uoluntate fecerunt. Si nulla, utique nec fecerunt. Si aliqua, utrum mala an bona? Si mala, quo modo esse potuit mala uoluntas bonae uoluntatis effectrix? Si bona, iam ergo habebant. Et istam quis fecerat nisi ille, qui eos cum bona uoluntate, id est cum amore casto, quo illi adhaererent, creauit, simul eis et condens naturam et largiens gratiam? Vnde sine bona uoluntate, hoc est Dei amore, numquam sanctos angelos fuisse credendum est. Isti autem, qui, cum boni creati essent, tamen mali sunt (mala propria uoluntate, quam bona natura non fecit, nisi cum a bono sponte defecit, ut mali causa non sit bonum, sed defectus a bono), aut minorem acceperunt diuini amoris gratiam quam illi, qui in eadem perstiterunt, aut si utrique boni aequaliter creati sunt, istis mala uoluntate cadentibus illi amplius adiuti ad eam beatitudinis plenitudinem, unde se numquam casuros certissimi fierent, peruenerunt; sicut iam etiam in libro, quem sequitur iste, tractauimus. Confitendum est igitur cum debita laude Creatoris non ad solos sanctos homines pertinere, uerum etiam de sanctis angelis posse dici, quod caritas Dei diffusa sit in eis per Spiritum sanctum, qui datus est eis; nec tantum hominum, sed primitus praecipueque angelorum bonum esse, quod scriptum est: Mihi autem adhaerere Deo bonum est. Hoc bonum quibus commune est, habent et cum illo cui adhaerent et inter se sanctam societatem et sunt una ciuitas Dei eademque uiuum sacrificium eius uiuumque templum eius. Cuius pars, quae coniungenda inmortalibus angelis ex mortalibus hominibus congregatur et nunc mutabiliter peregrinatur in terris uel in eis, qui mortem obierunt, secretis animarum receptaculis sedibusque requiescit, eodem Deo creante quem ad modum exorta sit, sicut de angelis dictum est, iam uideo esse dicendum. Ex uno quippe homine, quem primum Deus condidit, humanum genus sumpsit exordium secundum sanctae scripturae fidem, quae mirabilem auctoritatem non inmerito habet in orbe terrarum atque in omnibus gentibus, quas sibi esse credituras inter cetera uera, quae dixit, uera diuinitate praedixit.
Caput X
Omittamus igitur coniecturas hominum nescientium quid loquantur de natura uel institutione generis humani. Alii namque, sicut de ipso mundo crediderunt, semper fuisse homines opinantur. Vnde ait et Apuleius, cum hoc animantium genus describeret: "Singillatim mortales, cuncti tamen uniuerso genere perpetui." Et cum illis dictum fuerit, si semper fuit humanum genus, quonam modo uerum eorum loquatur historia narrans qui fuerint quarumque rerum inuentores, qui primi liberalium disciplinarum aliarumque artium institutores, uel a quibus primum. illa uel illa regio parsque terrarum, illa atque illa insula incoli coeperit, respondent diluuiis et conflagrationibus per certa interualla temporum non quidem omnia, sed plurima terrarum ita uastari, ut redigantur homines ad exiguam paucitatem, ex quorum progenie rursus multitudo pristina reparetur; ac sic identidem reperiri et institui quasi prima, cum restituantur potius, quae fuerant illis nimiis uastationibus interrupta et extincta; ceterum hominem nisi ex homine existere omnino non posse. Dicunt autem quod putant, non quod sciunt.
Caput XI
Fallunt eos etiam quaedam mendacissimae litterae, quas perhibent in historia temporum multa annorum milia continere, cum ex litteris sacris ab institutione hominis nondum completa annorum sex milia computemus. Vnde ne multa disputem quem ad modum illarum litterarum, in quibus longe plura annorum milia referuntur, uanitas refellatur et nulla in illis rei huius idonea reperiatur auctoritas: illa epistula Alexandri Magni ad Olympiadem matrem suam, quam scripsit narrationem cuiusdam Aegyptii sacerdotis insinuans, quam protulit ex litteris quae sacrae apud illos haberentur, continet etiam regna, quae Graeca quoque nouit historia; in quibus regnum Assyriorum in eadem epistula Alexandri quinque milia excedit annorum; in Graeca uero historia mille ferme et trecentos habet ab ipsius Beli principatu, quem regem et ille Aegyptius in eiusdem regni ponit exordio; Persarum autem et Macedonum imperium usque ad ipsum Alexandrum, cui loquebatur, plus quam octo annorum milia ille constituit, cum apud Graecos Macedonum usque ad mortem Alexandri quadringenti octoginta quinque reperiantur, Persarum uero, donec ipsius Alexandri uictoria finiretur, ducenti et triginta tres computentur. Longe itaque hi numeri annorum illis Aegyptiis sunt minores, nec eis, etiamsi ter tantum computarentur, aequarent. Perhibentur enim Aegyptii quondam tam breues annos habuisse, ut quaternis mensibus finirentur; unde annus plenior et uerior, qualis nunc et nobis et illis est, tres eorum annos complectebatur antiquos. Sed ne sic quidem, ut dixi, Graeca Aegyptiae numero temporum concordat historia. Et ideo Graecae potius fides habenda est, quia ueritatem non excedit annorum, qui litteris nostris, quae uere sacrae sunt, continentur. Porro si haec epistula Alexandri, quae maxime innotuit, multum abhorret in spatiis temporum a probabili fide rerum: quanto minus credendum est illis litteris, quas plenas fabulosis uelut antiquitatibus proferre uoluerint contra auctoritatem notissimorum diuinorumque librorum, quae totum orbem sibi crediturum esse praedixit, et cui totus orbis, sicut ab ea praedictum est, credidit; quae uera se narrasse praeterita ex his, quae futura praenuntiauit, cum tanta ueritate inplentur, ostendit.
Caput XII
Alii uero, qui mundum istum non existimant sempiternum, siue non eum solum,sed innumerabiles opinentur, siue solum quidem esse, sed certis saeculorum interuallis innumerabiliter oriri et occidere, necesse est fateantur hominum genus prius sine hominibus gignentibus extitisse. Neque enim ut alluuionibus incendiisque terrarum, quas illi non putant toto prorsus orbe contingere, et ideo paucos homines, ex quibus multitudo pristina reparetur, semper remanere contendunt, ita et hi possunt putare, quod aliquid hominum pereunte mundo relinquatur in mundo; sed sicut ipsum mundum ex materia sua renasci existimant, ita in illo ex elementis eius genus humanum ac deinde a parentibus progeniem pullulare mortalium, sicut aliorum animalium.
Caput XIII
Quod autem respondimus, cum de mundi origine quaestio uerteretur, eis, qui nolunt credere non eum semper fuisse, sed esse coepisse, sicut etiam Plato apertissime confitetur, quamuis a nonnullis contra quam loquitur sensisse credatur: hoc etiam de prima hominis conditione responderim, propter eos, qui similiter mouentur, cur homo per innumerabilia atque infinita retro tempora creatus non sit tamque sero sit creatus, ut minus quam sex milia sint annorum, ex quo esse coepisse in sacris litteris inuenitur. Si enim breuitas eos offendit temporis, quod tam pauci eis uidentur anni, ex quo institutus homo in nostris auctoritatibus legitur: considerent nihil esse diuturnum, in quo est aliquid extremum, et omnia saeculorum spatia definita, si aeternitati interminae comparentur, non exigua existimanda esse, sed nulla. Ac per hoc si non quinque uel sex, uerum etiam sexaginta milia siue sescenta, aut sexagiens aut sescentiens aut sescentiens miliens dicerentur annorum, aut itidem per totidem totiens multipficaretur haec summa, ubi iam nullum numeri nomen haberemus, ex quo Deus hominem fecit: similiter quaeri posset, cur ante non fecerit. Dei quippe ab hominis creatione cessatio retrorsus aeterna sine initio tanta est, ut, si ei conferatur quamlibet magna et ineffabilis numerositas temporum, quae tamen fine conclusa certi spatii terminatur, nec saltem tanta uideri debeat, quanta si umoris breuissimam guttam uniuerso mari, etiam quantum oceanus circumfluit, comparemus; quoniam istorum duorum unum quidem perexiguum est, alterum incomparabiliter magnum, sed utrumque finitum; illud uero temporis spatium, quod ab aliquo initio progreditur et aliquo termino cohercetur, magnitudine quantacumque tendatur, comparatum illi, quod initium non habet, nescio utrum pro minimo an potius pro nullo deputandum est. Hinc eum si a fine uel breuissma singillatim momenta detrahantur, decrescente numero licet tam ingenti, ut uocabulum non inueniat, retrorsum redeundo (tamquam si hominis dies ab illo, in quo nunc uiuit, usque ad illum, in quo natus est, detrahas) quandoque ad initium illa detractio perducetur. Si autem detrahantur retrorsus in spatio, quod a nullo coepit exordio, non dico singillatim minuta momenta uel horarum aut dierum aut mensum aut annorum etiam quantitates, sed tam magna spatia, quanta illa summa conprehendit annorum, quae iam dici a quibuslibet computatoribus non potest, quae tamen momentorum minutatim detractione consumitur, et detrahantur haec tanta spatia non semel atque iterum saepiusque, sed semper: quid fit, quid agitur, quando numquam ad initium, quod omnino nullum est, peruenitur? Quapropter quod nos modo quaerimus post quinque milia et quod excurrit annorum, possent et posteri etiam post annorum sescentiens miliens eadem curiositate requirere, si in tantum haec mortalitas hominum exoriendo et occubando et inperita perseueraret infirmitas. Potuerunt et qui fuerunt ante nos ipsis recentibus hominis creati temporibus istam mouere quaestionem. Ipse denique primus homo uel postridie uel eodem die postea quam factus est potuit inquirere, cur non ante sit factus; et quandocumque antea factus esset, non uires tunc alias et alias nunc uel etiam postea ista de initio rerum temporalium controuersia reperiret.
Caput XIV
Hanc autem se philosophi mundi huius non aliter putauerunt posse uel debere dissoluere, nisi ut circuitus temporum inducerent, quibus eadem semper fuisse renouata atque repetita in rerum natura atque ita deinceps fore sine cessatione adseuerarent uolumina uenientium et praetereuntium saeculorum; siue in mundo permanente isti circuitus fierent, siue certis interuallis oriens et occidens mundus eadem semper quasi noua, quae transacta et uentura sunt, exhiberet. A quo ludibrio prorsus inmortalem animam, etiam cum sapientiam perceperit, liberare non possunt, euntem sine cessatione ad falsam beatitudinem et ad ueram miseriam sine cessatione redeuntem. Quo modo enim uera beatitudo est, de cuius numquam aeternitate confiditur, dum anima uenturam miseriam aut inperitissime in ueritate nescit aut infelicissime in beatitudine pertimescit? At si ad miserias numquam ulterius reditura ex his ad beatitudinem pergit: fit ergo aliquid noui in tempore, quod finem non habet temporis. Cur non ergo et mundus? cur non et homo factus in mundo? ut illi nescio qui falsi circuitus a falsis sapientibus fallacibusque comperti in doctrina sana tramite recti itineris euitentur.
Nam quidam et illud, quod legitur in libro Salomonis, qui uocatur ecclesiastes: Quid est quod fuit? Ipsum quod erit. Et quid est quod factum est? Ipsum quod fiet; et non est omne recens sub sole. Qui loquetur et dicet: Ecce hoc nouum est: iam fuit saeculis quae fuerunt ante nos, propter hos circuitus in eadem redeuntes et in eadem cuncta reuocantes dictum intellegi uolunt; quod ille aut de his rebus dixit, de quibus superius loquebatur, hoc est de generationibus aliis euntibus, aliis uenientibus, de solis anfractibus, de torrentium lapsibus; aut certe de omnium rerum generibus, quae oriuntur atque occidunt. Fuerunt enim homines ante nos, sunt et nobiscum, erunt et post nos; ita quaeque animantia uel arbusta. Monstra quoque ipsa, quae inusitata nascuntur, quamuis inter se diuersa sint et quaedam eorum semel facta narrentur, tamen secundum id, quod generaliter miracula et monstra sunt, utique et fuerunt et erunt, nec recens et nouum est, ut monstrum sub sole nascatur. Quamuis haec uerba quidam sic intellexerint, tamquam in praedestinatione Dei iam facta fuisse omnia sapiens ille uoluisset intellegi, et ideo nihil recens esse sub sole. Absit autem a recta fide, ut his Salomonis uerbis illos circuitus significatos esse credamus, quibus illi putant sic eadem temporum temporaliumque rerum uolumina repeti, ut uerbi gratia, sicut isto saeculo Plato philosophus in urbe Atheniensi et in ea schola, quae Academia dicta est, discipulos docuit, ita per innumerabilia retro saecula multum quidem prolixis interuallis, sed tamen.certis, et idem Plato et eadem ciuitas et eadem schola idemque discipuli repetiti et per innumerabilia deinde saecula repetendi sint. Absit, inquam, ut nos ista credamus. Semel enim Christus mortuus est pro peccatis nostris; surgens autem a mortuis iam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur, et nos post resurrectionem semper cum Domino erimus, cui modo dicimus, quod sacer admonet psalmus: Tu, Domine, seruabis nos et custodies nos a generatione hac et in aeternum. Satis autem istis existimo conuenire quod sequitur: In circuitu impii ambulabunt; non quia per circulos, quos opinantur, eorum uita est recursura, sed quia modo talis est erroris eorum uia, id est falsa doctrina.
Caput XV
Quid autem mirum est, si in his circuitibus errantes nec aditum nec exitum inueniunt? quia genus humanum atque ista nostra mortalitas nec quo initio coepta sit sciunt, nec quo fine claudatur; quando quidem altitudinem Dei penetrare non possunt, qua, cum ipse sit aeternus et sine initio, ab aliquo tamen initio exorsus est tempora et hominem, quem numquam antea fecerat, fecit in tempore, non tamen nouo et repentino, sed inmutabili aeternoque consilio. Quis hanc ualeat altitudinem inuestigabilem uestigare et inscrutabilem perscrutari, secundum quam Deus hominem temporalem, ante quem nemo umquam hominum fuit, non mutabili uoluntate in tempore condidit et genus humanum ex uno multiplicauit? Quando quidem psalmus ipse cum praemisisset atque dixisset: Tu, Domine, seruabis nos et custodies nos a generatione hac et in aeternum, ac deinde repercussisset eos, in quorum stulta impiaque doctrina nulla liberationis et beatitudinis animae seruatur aeternitas, continuo subiciens: In circuitu impii ambulabunt: tamquam ei diceretur: "Quid ergo tu credis, sentis, intellegis? numquidnam existimandum est subito Deo placuisse hominem facere, quem numquam antea infinita retro aeternitate fecisset, cui nihil noui accidere potest, in quo mutabile aliquid non est?" continuo respondit ad ipsum Deum loquens: Secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum. Sentiant, inquit, homines quod putant, et quod eis placet opinentur et disputent: Secundum altitudinem tuam, quam nullus potest nosse hominum, multiplicasti filios hominum. Valde quippe altum est et semper fuisse, et hominem, quem numquam fecerat, ex aliquo tempore primum facere uoluisse, nec consilium uoluntatemque mutasse.
Caput XVI
Ego quidem sicut Dominum Deum aliquando dominum non fuisse dicere non audeo, ita hominem numquam antea fuisse et ex quodam tempore primum hominem creatum esse dubitare non debeo. Sed cum cogito cuius rei dominus semper fuerit, si semper creatura non fuerit, adfirmare aliquid pertimesco, quia et me ipsum intueor et scriptum esse recolo: Quis hominum potest scire consilium Dei, aut quis poterit cogitare quid uelit Dominus? Cogitationes enim mortalium timidae et incertae adinuentiones nostrae. Curruptibile enim corpus adgrauat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. Ex his igitur, quae in hac terrena inhabitatione multa cogito (ideo utique multa, quia unum, quod ex illis uel praeter illa, quod forte non cogito, uerum est, inuenire non possum), si dixero semper fuisse creaturam, cuius dominus esset, qui semper est dominus nec dominus umquam non fuit; sed nunc illam, nunc aliam per alia atque alia temporum spatia, ne aliquam Creatori coaeternam esse dicamus, quod fides ratioque sana condemnat: cauendum est, ne sit absurdum et a luce ueritatis alienum mortalem quidem per uices temporum semper fuisse creaturam, decedentem aliam, aliam succedentem; inmortalem uero non esse coepisse, nisi cum ad nostrum saeculum uentum est, quando et angeli creati sunt, si eos recte lux illa primum facta significat aut illud potius caelum, de quo dictum est: In principio fecit Deus caelum et terram, cum tamen non fuerint, antequam fierent, ne inmortales, si semper fuisse dicuntur, Deo coaeterni esse credantur. Si autem dixero non in tempore creatos angelos, sed ante omnia tempora c:t ipsos fuisse, quorum Deus dominus esset, qui numquam nisi dominus fuit: quaeretur a me etiam, si ante omnia tempora facti sunt, utrum semper potuerint esse qui facti sunt. Hic respondendum forte uideatur: Quo modo non semper, cum id, quod est omni tempore, non inconuenienter semper esse dicatur? Vsque adeo autem isti omni tempore fuerunt, ut etiam ante omnia tempora facti sint; si tamen a caelo coepta sunt tempora, et illi iam erant ante caelum. At si tempus non a caelo, uerum et ante caelum fuit; non quidem in horis et diebus et mensibus et annis (nam istae dimensiones temporalium spatiorum, quae usitate ac proprie dicuntur tempora, manifestum est quod a motu siderum coeperint; unde et Deus, cum haec institueret, dixit: Et sint in signa et in tempora et in dies et in annos), sed in aliquo mutabili motu, cuius aliud prius, aliud posterius praeterit, eo quod simul esse non possunt; - si ergo ante caelum in angelicis motibus tale aliquid fuit et ideo tempus iam fuit atque angeli, ex quo facti sunt, temporaliter mouebantur: etiam sic omni tempore fuerunt, quando quidem cum illis facta sunt tempora. Quis autem dicat: Non semper fuit, quod omni tempore fuit?
Sed si hoc respondero, dicetur mihi: Quo modo ergo non coaeterni Creatori, si semper ille, semper illi fuerunt? Quo modo etiam creati dicendi sunt, si semper fuisse intelleguntur? Ad hoc quid respondebitur? An dicendum est et semper eos fuisse, quoniam omni tempore fuerunt, qui cum tempore facti sunt, aut cum quibus facta sunt tempora, et tamen creatos ? Neque enim et ipsa tempora creata esse negabimus, quamuis omni tempore tempus fuisse nemo ambigat. Nam si non omni tempore fuit tempus, erat ergo tempus, quando nullum erat tempus. Quis hoc stultissimus dixerit? Possumus enim recte dicere: Erat tempus, quando non erat Roma; erat tempus, quando non erat Hierusalem; erat tempus, quando non erat Abraham; erat tempus, quando non erat homo, et si quid huius modi; postremo si non cum initio temporis, sed post aliquod tempus factus est mundus, possumus dicere: Erat tempus, quando non erat mundus; at uero: Erat tempus, quando nullum erat tempus, tam inconuenienter dicimus, ac si quisquam dicat: Erat homo, quando nullus erat homo, aut: Erat iste mundus, quando iste non erat mundus. Si enim de alio atque alio intellegatur, potest dici aliquo modo, hoc est: Erat alius homo, quando non erat iste homo; sic ergo: Erat aliud tempus, quando non erat hoc tempus, recte possumus dicere; at uero: Erat tempus, quando nullum erat tempus, quis uel insipientissimus dixerit? Sicut ergo dicimus creatum tempus, cum ideo semper fuisse dicatur, quia omni tempore tempus fuit: ita non est consequens, ut, si semper fuerunt angeli, ideo non sint creati, ut propterea semper fuisse dicantur, quia omni tempore fuerunt, et propterea omni tempore fuerunt, quia nullo modo sine his ipsa tempora esse potuerunt. Vbi enim nulla creatura est, cuius mutabilibus motibus tempora peragantur, tempora omnino esse n on possunt; ac per hoc etsi semper fuerunt, creati sunt, nec si semper fuerunt, ideo Creatori coaeterni sunt. Ille enim semper fuit aeternitate inmutabili; isti autem facti sunt; sed ideo semper fuisse dicuntur, quia omni tempore fuerunt, sine quibus tempora nullo modo esse potuerunt; tempus autem quoniam mutabilitate transcurrit, aeternitati inmutabili non potest esse coaeternum. Ac per hoc etiamsi inmortalitas angelorum non transit in tempore, nec praeterita est quasi iam non sit, nec futura quasi nondum sit: tamen eorum motus, quibus tempora peraguntur, ex futuro in praeteritum transeunt, et ideo Creatori, in cuius motu dicendum non est uel fuisse quod iam non sit, uel futurum esse quod nondum sit, coaeterni esse non possunt.
Quapropter si Deus semper dominus fuit, semper habuit creaturam suo dominatui seruientem; uerum tamen non de ipso genitam, sed ab ipso de nihilo factam nec ei coaeternam; erat quippe ante illam, quamuis nullo tempore sine illa; non eam spatio transcurrente, sed manente perpetuitate praecedens. Sed hoc si respondero eis qui requirunt, quo modo semper creator, semper dominus fuit, si creatura seruiens non semper fuit; aut quo modo creata est et non potius creatori coaeterna est, si semper fuit: uereor ne facilius iudicer adfirmare quod nescio, quam docere quod scio. Redeo igitur ad id, quod creator noster scire nos uoluit; illa uero, quae uel sapientioribus in hac uita scire permisit uel omnino perfectis in alia uita scienda seruauit, ultra uires meas esse confiteor. Sed ideo putaui sine adfirmatione tractanda, ut qui haec legunt uideant a quibus quaestionum periculis debeant temperare, nec ad omnia se idoneos arbitrentur potiusque intellegant quam sit apostolo obtemperandum praecipienti salubriter, ubi ait: Dico autem per gratiam Dei quae data est mihi omnibus qui sunt in uobis, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad temperantiam, unicuique sicut Deus partitus est mensuram fidei. Si enim pro uiribus suis alatur infans, fiet, ut crescendo plus capiat; si autem uires suae capacitatis excedat, deficiet antequam crescat.
Caput XVII
Quae saecula praeterierint antequam genus institueretur humanum, me fateor ignorare; non tamen dubito nihil omnino creaturae Creatori esse coaeternum. Dicit etiam apostolus tempora aeterna, nec ea futura, sed, quos magis est mirandum, praeterita. Sic enim ait: In spem uitae aeternae, quam promisit non mendax Deus ante tempora aeterna; manifestauit autem temporibus suis uerbum suum. Ecce dixit retro quod fuerint tempora aeterna, quae tamen non fuerint Deo coaeterna, si quidem ille ante tempora aeterna non solum erat, uerum etiam promisit uitam aeternam, quam manifestauit temporibus suis, id est congruis, quid aliud quam Verbum suum? Hoc est enim uita aeterna. Quo modo autem promisit, cum hominibus utique promiserit, qui nondum erant ante tempora aeterna, nisi quia in eius aeternitate atque in ipso Verbo eius eidem coaeterno iam praedestinatione fixum erat, quod suo tempore futurum erat?
Caput XVIII
Illud quoque non dubito, antequam homo primus creatus esset, numquam quemquam fuisse hominem; nec eundem ipsum nescio quibus circuitibus nescio quotiens reuolutum, nec alium aliquem natura similem. Neque ab hac fide me philosophorum argumenta deterrent, quorum acutissimum illud putatur, quod dicunt nulla infinita ulla scientia posse conprehendi; ac per hoc Deus, inquiunt, rerum quas facit omnium finitarum omnes finitas apud se rationes habet; bonitas autem eius numquam uacua fuisse credenda est, ne sit temporalis eius operatio, cuius retro fuerit aeterna cessatio, quasi paenituerit eum prioris sine initio uacationis ac propterea sit operis adgressus initium; et ideo necesse est, inquiunt, eadem semper repeti eademque semper repetenda transcurrere, uel manente mundo mutabiliter, qui licet numquam non fuerit et sine initio temporis tamen factus est, uel eius quoque ortu et occasu semper illis circuitibus repetito semperque repetendo; ne uidelicet, si aliquando primum Dei opera coepta dicuntur, priorem suam sine initio uacationem tamquam inertem ac desidiosam et ideo sibi displicentem damnasse quodam modo atque ob hoc mutasse credatur; si autem semper quidem temporalia, sed alia atque alia perbibetur operatus ac sic aliquando etiam ad hominem faciendum, quem numquam antea fecerat, peruenisse, non scientia, qua putant non posse quaecumque infinita conprehendi, sed quasi ad horam, sicut ueniebat in mentem, fortuita quadam inconstantia uideatur fecisse quae fecit. Porro si illi circuitus admittantur, inquiunt, quibus uel manente mundo uel ipso quoque reuolubiles ortus suos et occassus eisdem circuitibus inserente eadem temporalia repetuntur, nec ignauum otium, praesertim tam longae sine initio diuturnitatis, Deo tribuitur, nec inprouida temeritas operum suorum; quoniam si non eadem repetantur, non possunt infinita diuersitate uariata ulla eius scientia uel praescientia conprehendi.
Has argumentationes, quibus impii nostram simplicem pietatem, ut cum illis in circuitu ambulemus, de uia recta conantur auertere, si ratio refutare non posset, fides inridere deberet. Huc accedit, quod in adiutorio Domini Dei nostri hos uolubiles circulos, quos opinio confingit, ratio manifesta confringit. Hinc enim maxime isti errant, ut in circuitu falso ambulare quam uero et recto itinere malint, quod mentem diuinam omnino inmutabilem, cuiuslibet infinitatis capacem et innumera omnia sine cogitationis alternatione numerantem, de sua humana mutabili angustaque metiuntur; et fit illis quod ait apostolus: Comparantes enim semet ipsos sibimet ipsis non intellegunt. Nam quia illis quidquid noui faciendum uenit in mentem, nouo consilio faciunt (mutabiles quippe mentes gerunt: profecto non Deum, quem cogitare non possunt, sed semet ipsos pro illo cogitantes, non illum, sed se ipsos, nec illi, sed sibi comparant. Nobis autem fas non est credere, aliter affici Deum cum uacat, aliter cum operatur; quia nec affici dicendus est, tamquam in eius natura fiat aliquid, quod ante non fuerit. Patitur quippe qui afficitur, et mutabile est omne quod aliquid patitur. Non itaque in eius uacatione cogitetur ignauia desidia inertia, sicut nec in eius opere labor conatus industria. Nouit quiescens agere et agens quiescere. Potest ad opus nouum non nouum, sed sempiternum adhibere consilium; nec paenitendo, quia prius cessauerat, coepit facere quod non fecerat. Sed et si prius cessauit et posterius operatus est (quod nescio quem ad modum ab homine possit intellegi): hoc procul dubio, quod dicitur prius et posterius, in rebus prius non existentibus et posterius existentibus fuit; in illo autem non alteram praecedentem altera subsequens mutauit aut abstulit uoluntatem, sed una eademque sempiterna et inmutabili uoluntate res, quas condidit, et ut prius non essent egit, quamdiu non fuerunt, et ut posterius essent, quando esse coeperunt, hinc eis, qui talia uidere possunt, mirabiliter fortassis ostendens, quam non eis indiguerit, sed eas gratuita bonitate condiderit, cum sine illis ex aeternitate initio carente in non minore beatitate permansit.
Caput XIX
Illud autem aliud quod dicunt, nec Dei scientia quae infinita sunt posse conprehendi: restat eis, ut dicere audeant atque huic se uoragini profundae inpietatis inmergant, quod non omnes numeros Deus nouerit. Eos quippe infinitos esse, certissimum est; quoniam in quocumque numero finem faciendum putaueris, idem ipse, non dico uno addito augeri, sed quamlibet sit magnus et quamlibet ingentem multitudinem continens, in ipsa ratione atque scientia numerorum non solum duplicari, uerum etiam multiplicari potest. Ita uero suis quisque numerus proprietatibus terminatur, ut nullus eorum par esse cuicumque alteri possit. Ergo et dispares inter se atque diuersi sunt, et singuli quique finiti sunt, et omnes infiniti sunt. Itane numeros propter infinitatem nescit omnes Deus, et usque ad quandam summam numerorum scientia Dei peruenit, ceteros ignorat? Quis hoc etiam dementissimus dixerit? Nec audebunt isti contemnere numeros et eos dicere ad Dei scientiam non pertinere, apud quos Plato Deum magna auctoritate commendat mundum numeris fabricantem. Et apud nos Deo dictum legitur: Omnia in mensura et numero et pondere disposuisti; de quo et propheta dicit: Qui profert numerose saeculum, et Saluator in euangelio: Capilli, inquit, uestri omnes numerati sunt. Absit itaque ut dubitemus, quod ei notus sit omnis numerus, cuius intellegentiae, sicut in psalmo canitur, non est numerus. Infinitas itaque numeri, quamuis infinitorum numerorum nullus sit numerus, non est tamen inconprehensibilis ei, cuius intellegentiae non est numerus. Quapropter si, quidquid scientia conprehenditur, scientis conprehensione finitur: profecto et omnis infinitas quodam ineffabili modo Deo finita est, quia scientiae ipsius inconprehensibilis non est. Quare si infinitas numerorum scientiae Dei, qua conprehenditur, esse non potest infinita: qui tandem nos sumus homunculi, qui eius scientiae limites figere praesumamus, dicentes quod, nisi eisdem circuitibus temporum eadem temporalia repetantur, non potest Deus cuncta quae facit uel praescire ut faciat, uel scire cum fecerit? cuius sapientia simpliciter multiplex et uniformiter multiformis tam inconprehensibili conprehensione omnia inconprehensibilia conprehendit, ut, quaecumque noua et dissimilia consequentia praecedentibus si semper facere uellet, inordinata et inprouisa habere non posset, nec ea prouideret ex proximo tempore, sed aeterna praescientia contineret.
Caput XX
Quod utrum ita faciat, et continuata sibi conexione copulentur quae appellantur saecula saeculorum, alia tamen atque alia ordinata dissimilitudine procurrentia, eis dumtaxat, qui ex miseria liberantur, in sua beata inmortalitate sine fine manentibus; an ita dicantur saecula saeculorum, ut intellegantur saecula in sapientia Dei inconcussa stabilitate manentia istorum, quae cum tempore transeunt, tamquam efficientia saeculorum, definire non audeo. Fortassis enim possit dici saeculum, quae sunt saecula, ut nihil aliud perhibeatur saeculum saeculi quam saecula saeculorum, sicut nihil aliud dicitur caelum caeli quam caeli caelorum. Nam caelum Deus uocauit firmamentum super quod sunt aquae; et tamen psalmus: Et aquae, inquit, quae super caelos, laudent nomen Domini. Quid ergo istorum duorum sit, an praeter haec duo aliquid aliud de saeculis saeculorum possit intellegi, profundissima quaestio est, neque hoc quod nunc agimus inpedit, si indiscussa interim differatur; siue aliquid in ea definire ualeamus, siue nos faciat cautiores diligentior ipsa tractatio, ne in tanta obscuritate rerum adfirmare temere aliquid audeamus. Nunc enim contra opinionem disputamus, qua illi circuitus asseruntur, quibus semper eadem per interualla temporum necesse esse repeti existimantur; quaelibet autem illarum sententiarum de saeculis saeculorum uera sit, ad hos circuitus nihil pertinet; quoniam siue saecula saeculorum sint non eadem repetita, sed alterum ex altero contextione ordinatissima procurrentia, liberatorum beatitudine sine ullo recursu miseriarum certissima permanente, siue saecula saeculorum aeterna sint temporalium tamquam dominantia subditorum, circuitus illi eadem reuoluentes locum non habent, quos maxime refellit aeterna uita sanctorum.
Caput XXI
Quorum enim aures piorum ferant post emensam tot tantisque calamitatibus uitam (si tamen uita ista dicenda est, quae potius mors est, ita grauis, ut mors, quae ab hac liberat, mortis huius amore timeatur), post tam magna mala tamque multa et horrenda tandem aliquando per ueram religionem atque sapientiam expiata atque finita ita peruenire ad conspectum Dei atque ita fieri beatum contemplatione incorporeae lucis per participationem inmutabilis inmortalitatis eius, cuius adipiscendae amore flagramus, ut eam quandoque necesse sit deseri et eos, qui deserunt, ab illa aeternitate ueritate felicitate deiectos tartareae mortalitati, turpi stultitiae, miseriis exsecrabilibus implicari, ubi Deus amittatur, ubi odio ueritas habeatur, ubi per inmundas nequitias beatitudo quaeratur, et hoc itidem atque itidem sine ullo fine priorum et posteriorum certis interuallis et dimensionibus saeculorum factum et futurum; et hoc propterea, ut possint Deo circuitibus definitis euntibus semper atque redeuntibus per nostras falsas beatitudines et ueras miserias alternatim quidem, sed reuolutione incessabili sempiternas nota esse opera sua, quoniam neque a faciendo quiescere neque sciendo potest ea, quae infinita sunt, indagare? Quis haec audiat? quis credat? quis ferat? Quae si uera essent, non solum tacerentur prudentius, uerum etiam (ut quo modo ualeo dicam quod uolo) doctius nescirentur. Nam si haec illic in memoria non habebimus et ideo beati erimus, cur hic per eorum scientiam grauatur amplius nostra miseria? Si autem ibi ea necessario scituri sumus, hic saltem nesciamus, ut hic felicior sit expectatio quam illic adeptio summi boni; quando hic aeterna uita consequenda expectatur; ibi autem beata, sed non aeterna, quandoque amittenda cognoscitur.
Si autem dicunt neminem posse ad illam beatitudinem peruenire, nisi hos circuitus, ubi beatitudo et miseria uicissim alternant, in huius uitae eruditione cognouerit: quo modo ergo fatentur, quanto plus quisque amauerit Deum, tanto eum facilius ad beatitudinem peruenturum, qui ea docent, quibus amor ipse torpescat? Nam quis non remissius et tepidius amet eum, quem se cogitat necessario deserturum et contra eius ueritatem sapientiamque sensurum, et hoc cum ad eius plenam pro sua capacitate notitiam beatitudinis perfectione peruenerit? quando nec hominem amicum possit quisque amare fideliter, cui se futurum nouit inimicum. Sed absit ut uera sint, quae nobis minantur ueram miseriam numquam finiendam, sed interpositionibus falsae beatitudinis saepe ac sine fine rumpendam. Quid enim illa beatitudine falsius atque fallacius, ubi nos futuros miseros aut in tanta ueritatis luce nesciamus aut in summa felicitatis arce timeamus? Si enim uenturam calamitatem ignoraturi sumus, peritior est hic nostra miseria, ubi uenturam beatitudinem nouimus; si autem nos illic clades inminens non latebit, beatius tempora transigit anima misera, quibus transactis ad beatitudinem subleuetur, quam beata, quibus transactis in miseriam reuoluatur. Atque ita spes nostrae infelicitatis est felix et felicitatis infelix. Vnde fit, ut, quia hic mala praesentia patimur, ibi metuimus inminentia, uerius semper miseri quam beati aliquando esse possimus.
Sed quoniam haec falsa sunt clamante pietate, conuincente ueritate (illa enim nobis ueraciter promittitur uera felicitas, cuius erit semper retinenda et nulla infelicitate rumpenda certa securitas): uiam rectam sequentes, quod nobis est Christus, eo duce ac saluatore a uano et inepto impiorum circuitu iter fidei mentemque auertamus. Si enim de istis circuitibus et sine cessatione alternantibus itionibus et reditionibus animarum Porphyrius Platonicus suorum opinionem sequi noluit, siue ipsius rei uanitate permotus siue iam tempora Christiana reueritus, et, quod in libro decimo commemoraui, dicere maluit animam propter cognoscenda mala traditam mundo, ut ab eis liberata atque purgata, cum ad Patrem redierit, nihil ulterius tale patiatur: quanto magis nos istam inimicam Christianae fidei falsitatem detestari ac deuitare debemus! His autem circuitibus euacuatis atque frustratis nulla necessitas nos compellit ideo putare non habere initium temporis ex quo esse coeperit genus humanum, quia per nescio quos circuitus nihil sit in rebus noui, quod non et antea certis interuallis temporum fuerit et postea sit futurum. Si enim liberatur anima non reditura ad miserias, sicut numquam antea liberata est: fit in illa aliquid, quod antea numquam factum est, et hoc quidem ualde magnum, id est quae numquam desinat aeterna felicitas. Si autem in natura inmortali fit tanta nouitas nullo repetita, nullo repetenda circuitu: cur in rebus mortalibus fieri non posse contenditur? Si dicunt non fieri in anima beatitudinis nouitatem, quoniam ad eam reuertitur, in qua semper fuit, ipsa certe liberatio noua fit, cum de miseria liberatur in qua numquam fuit, et ipsa miseriae nouitas in ea facta est quae numquam fuit. Haec autem nouitas si non in rerum, quae diuina prouidentia gubernantur, ordinem uenit, sed casu potius euenit, ubi sunt illi determinati dimensique circuitus, in quibus nulla noua fiunt, sed repetuntur eadem quae fuerunt? Si autem et haec nouitas ab ordinatione prouidentiae non excluditur, siue data sit anima siue lapsa sit: possunt fieri noua, quae neque antea facta sint nec tamen a rerum ordine aliena sint. Et si potuit anima per inprudentiam facere sibi nouam miseriam, quae non esset inprouisa diuinae prouidentiae, ut hanc quoque in rerum ordine includeret et ab hac eam non inprouide liberaret: qua tandem temeritate humanae uanitatis audemus negare diuinitatem facere posse res, non sibi, sed mundo nouas, quas neque antea fecerit nec umquam habuerit inprouisas? Si autem dicunt liberatas quidem animas ad miseriam non reuersuras, sed cum hoc fit in rebus nihil noui fieri, quoniam semper aliae atque aliae liberatae sunt et liberantur et liberabuntur: hoc certe concedunt, si ita est, nouas animas fieri, quibus sit et noua miseria et noua liberatio. Nam si antiquas eas esse dicunt et retrorsum sempiternas, ex quibus cotidie noui fiant homines, de quorum corporibus, si sapienter uixerint, ita liberentur, ut numquam ad miserias reuoluantur, consequenter dicturi sunt infinitas. Quantuslibet namque finitus numerus fuisset animarum, infinitis retro saeculis sufficere non ualeret, ut ex illo semper homines fierent, quorum essent animae ab ista semper mortalitate liberandae, numquam ad eam deinceps rediturae. Nec ullo modo explicabunt, quo modo in rebus, quas, ut Deo notae esse possint, finitas uolunt, infinitus sit numerus animarum.
Quapropter quoniam circuitus illi iam explosi sunt, quibus ad easdem miserias necessario putabatur anima reditura: quid restat conuenientius pietati quam credere non esse inpossibile Deo et ea, quae numquam fecerit, noua facere et ineffabili praescientia uoluntatem mutabilem non habere? Porro autem utrum animarum liberatarum nec ulterius ad miserias rediturarum numerus possit semper augeri, ipsi uiderint, qui de rerum infinitate cohibenda tam subtiliter disputant; nos uero ratiocinationem nostram ex utroque latere terminamus. Si enim potest, quid causae est, ut negetur creari potuisse quod numquam antea creatum esset, si liberatarum animarum numerus, qui numquam antea fuit, non solum factus est semel, sed fieri numquam desinet? Si autem oportet ut certus sit liberatarum aliquis numerus animarum, quae ad miseriam numquam redeant, neque iste numerus ulterius augeatur: etiam ipse sine dubio, quicumque erit, ante utique numquam fuit; qui profecto crescere et ad suae quantitatis terminum peruenire sine aliquo non posset initio; quod initium eo modo antea numquam fuit. Hoc ergo ut esset, creatus est homo, ante quem nullus fuit.
Caput XXII
Hac igitur quaestione difficillima propter aeternitatem Dei noua creantis sine nouitate aliqua uoluntatis, quantum potuimus, explicata non est arduum uidere multo fuisse melius quod factum est, ut ex uno homine, quem primum condidit, multiplicaret genus humanum, quam si id incohasset a pluribus. Nam cum animantes alias solitarias et quodam modo soliuagas, id est, quae solitudinem magis adpetant, sicuti sunt aquilae milui, leones lupi et quaecumque ita sunt, alias congreges instituerit, quae congregatae atque in gregibus malint uiuere, ut sunt columbi sturni, cerui dammulae et cetera huius modi: utrumque tamen genus non ex singulis propagauit, sed plura simul iussit existere. Hominem uero, cuius naturam quodam modo mediam inter angelos bestiasque condebat, ut, si Creatori suo tamquam uero domino subditus praeceptum eius pia oboedientia custodiret, in consortium transiret angelicum, sine morte media beatam inmortalitatem absque ullo termino consecutus; si autem Dominum Deum suum libera uoluntate superbe atque inoboedienter usus offenderet, morti addictus bestialiter uiueret, libidinis seruus aeternoque post mortem supplicio destinatus, unum ac singulum creauit, non utique solum sine humana societate deserendum, sed ut eo modo uehementius ei commendaretur ipsius societatis unitas uinculumque concordiae, si non tantum inter se naturae similitudine, uerum etiam cognationis affectu homines necterentur; quando ne ipsam quidem feminam copulandam uiro sicut ipsum creare illi placuit, sed ex ipso, ut omnino ex homine uno diffunderetur genus humanum.
Caput XXIII
Nec ignorabat Deus hominem peccaturum et morti iam obnoxium morituros propagaturum eoque progressuros peccandi inmanitate mortales, ut tutius atque pacatius inter se rationalis uoluntatis expertes bestiae sui generis uiuerent, quarum ex aquis et terris plurium pullulauit exordium, quam homines, quorum genus ex uno est ad commendandam concordiam propagatum. Neque enim umquam inter se leones aut inter se dracones, qualia homines, bella gesserunt. Sed praeuidebat etiam gratia sua populum piorum in adoptionem uocandum remissisque peccatis iustificatum spiritu sancto sanctis angelis in aeterna pace sociandum, nouissima inimica morte destructa; cui populo esset huius rei consideratio profutura, quod ex uno homine Deus ad commendandum hominibus, quam ei grata sit etiam in pluribus unitas, genus instituisset humanum.
Caput XXIV
Fecit ergo Deus hominem ad imaginem suam. Talem quippe illi animam creauit, qua per rationem atque intellegentiam omnibus esset praestantior animalibus terrestribus et natatilibus et uolatilibus, quae mentem huius modi non haberent. Et cum uirum terreno formasset ex puluere eique animam qualem dixi siue quam iam fecerat sufflando indidisset siue potius sufflando fecisset eumque flatum, quem sufflando fecit (nam quid est aliud sufflare quam flatum facere?), animam hominis esse uoluisset, etiam coniugem illi in adiutorium generandi ex eius latere osse detracto fecit, ut Deus. Neque enim haec carnali consuetudine cogitanda sunt, ut uidere solemus opifices ex materia quacumque terrena corporalibus membris, quod artis industria potuerint, fabricantes. Manus Dei potentia Dei est, qui etiam uisibilia inuisibiliter operatur. Sed haec fabulosa potius quam uera esse arbitrantur, qui uirtutem ac sapientiam Dei, qua nouit et potest etiam sine seminibus ipsa certe facere semina, ex his usitatis et cotidianis metiuntur operibus; ea uero, quae primitus instituta sunt, quoniam non nouerunt, infideliter cogitant, quasi non haec ipsa, quae nouerunt de humanis conceptibus atque partubus, si inexpertis narrarentur, incredibiliora uiderentur; quamuis et ea ipsa plerique magis naturae corporalibus causis quam operibus diuinae mentis adsignent.
Caput XXV
Sed cum his nullum nobis est in his libris negotium, qui diuinam mentem facere uel curare ista non credunt. Illi autem qui Platoni suo credunt non ab illo summo Deo, qui fabricatus est mundum, sed ab aliis minoribus, quos quidem ipse creauerit, permissu siue iussu eius animalia facta esse cuncta mortalia, in quibus homo praecipuum diisque ipsis cognatum teneret locum, si superstitione careant, qua quaerunt unde iuste uideantur sacra et sacrificia facere quasi conditoribus suis, facile carebunt etiam huius opinionis errore. Neque enim fas est ullius naturae quamlibet minimae mortalisque creatorem nisi Deum credere ac dicere, et antequam possit intellegi. Angeli autem, quos illi deos libentius appellant, etiamsi adhibent uel iussi uel permissi operationem suam rebus quae gignuntur in mundo, tam non eos dicimus creatores animalium, quam nec agricolas frugum atque arborum.
Caput XXVI
Cum enim alia sit species, quae adhibetur extrinsecus cuicumque materiae corporali, sicut operantur homines figuli et fabri atque id genus opifices, qui etiam pingunt et effingunt formas similes corporibus animalium; alia uero, quae intrinsecus efficientes causas habet de secreto et occulto naturae uiuentis atque intellegentis arbitrio, quae non solum naturales corporum species, uerum etiam ipsas animantium animas, dum non fit, facit: supra dicta illa species artificibus quibusque tribuatur; haec autem altera non nisi uni artifici, creatori et conditori Deo, qui mundum ipsum et angelos sine ullo mundo et sine ullis angelis fecit. Qua enim ui diuina et, ut ita dicam, effectiua, quae fieri nescit, sed facere, accepit speciem, cum mundus fieret, rutunditas caeli et rutunditas solis: eadem ui diuina et effectiua, quae fieri nescit, sed facere, accepit speciem rutunditas oculi et rutunditas pomi et ceterae figurae naturales, quas uidemus in rebus quibusque nascentibus non extrinsecus adhiberi, sed intima Creatoris potentia, qui dixit: Caelum et terram ego impleo, et cuius sapientia est, quae adtingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suauiter. Proinde facti primitus angeli cuius modi ministerium praebuerint Creatori cetera facienti nescio; nec tribuere illis audeo quod forte non possunt, nec debeo derogare quod possunt. Creationem tamen conditionemque omnium naturarum, qua fit ut omnino naturae sint, eis quoque fauentibus illi Deo tribuo, cui se etiam ipsi debere quod sunt cum gratiarum actione nouerunt. Non solum igitur agricolas non dicimus fructuum quorumque creatores, cum legamus: Neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus; sed ne ipsam quidem terram, quamuis mater omnium fecunda uideatur, quae germinibus erumpentia promouet et fixa radicibus continet, cum itidem legamus: Deus illi dat corpus quo modo uoluerit et unicuique seminum proprium corpus. Ita nec feminam sui puerperii creatricem appellare debemus, sed potius illum qui cuidam famulo suo dixit: Priusquam te formarem in utero, noui te. Et quamuis anima sic uel sic affecta praegnantis ualeat aliquibus uelut induere qualitatibus fetum, sicut de uirgis uariatis fecit Iacob, ut pecora colore uaria gignerentur: naturam tamen illam, quae gignitur, tam ipsa non fecit, quam nec ipsa se fecit. Quaelibet igitur corporales uel seminales causae gignendis rebus adhibeantur, siue operationibus angelorum aut hominum aut quorumque animalium siue manum feminarumque mixtionibus; quaelibet etiam desideria motusue animae matris ualeant aliquid liniamentorum aut colorum aspergere teneris mollibusque conceptibus: ipsas omnino naturas, quae sic uel sic in suo genere afficiantur, non facit nisi summus Deus, cuius occulta potentia cuncta penetrans incontaminabili praesentia facit esse quidquid aliquo modo est, in quantumcumque est; quia nisi faciente illo non tale uel tale esset, sed prorsus esse non posset. Quapropter si in illa specie, quam forinsecus corporalibus opifices rebus inponunt, urbem Romam et urbem Alexandriam non fabros et architectos, sed reges, quorum uoluntate consilio imperio fabricatae sunt, illam Romam, illam Alexandrum habuisse dicimus conditores: quanto potius non nisi Deum debemus conditorem dicere naturarum, qui neque ex ea materia facit aliquid, quam ipse non fecerit, nec operarios habet, nisi quos ipse creauerit; et si potentiam suam, ut ita dicam, fabricatoriam rebus subtrahat, ita non erunt, sicut ante quam fierent non fuerunt. Sed ante dico aeternitate, non tempore. Quis enim alius creator est temporum, nisi qui fecit ea, quorum motibus currerent tempora?
Caput XXVII
Ita sane Plato minores et a summo Deo factos deos effectores esse uoluit animalium ceterorum, ut inmortalem partem ab ipso sumerent, ipsi uero mortalem adtexerent. Proinde animarum nostrarum eos creatores noluit esse, sed corporum. Vnde quoniam Porphyrius propter animae purgationem dicit corpus omne fugiendum simulque cum suo Platone aliisque Platonicis sentit eos, qui inmoderate atque inhoneste uixerint, propter luendas poenas ad corpora redire mortalia, Plato quidem etiam bestiarum, Porphyrius tantummodo ad hominum: sequitur eos, ut dicant deos istos, quos a nobis uolunt quasi parentes et conditores nostros coli, nihil esse aliud quam fabros compedum carcerumue nostrorum, nec institutores, sed inclusores adligatoresque nostros ergastulis aerumnosis et grauissimis uinculis. Aut ergo desinant Platonici poenas animarum ex istis corporibus comminari, aut eos nobis deos colendos non praedicent, quorum in nobis operationem, ut quantum possumus fugiamus et euadamus, hortantur, cum tamen sit utrumque falsissimum. Nam neque ita luunt poenas animae, cum ad istam uitam denuo reuoluuntur, et omnium uiuentium siue in caelo siue in terra nullus est conditor, nisi a quo facta sunt caelum et terra. Nam si nulla causa est uiuendi in hoc corpore nisi propter pendenda supplicia: quo modo dicit idem Plato aliter mundum fieri non potuisse pulcherrimum atque optimum, nisi omnium animalium, id est et inmortalium et mortalium, generibus impleretur? Si autem nostra institutio, qua uel mortales conditi sumus, diuinum munus est: quo modo poena est ad ista corpora, id est ad diuina beneficia, remeare? Et si Deus, quod adsidue Plato commemorat, sicut mundi uniuersi, ita omnium animalium species aeterna intellegentia continebat: quo modo non ipse cuncta condebat? An aliquorum esse artifex nollet, quorum efficiendorum artem ineffabilis eius et ineffabiliter laudabilis mens haberet?
Caput XXVIII
Merito igitur uera religio, quem mundi uniuersi, eum animalium quoque uniuersorum, hoc est et animarum et corporum, conditorem agnoscit et praedicat. In quibus terrenis praecipuus ab illo ad eius imaginem homo propter eam causam, quam dixi, et si qua forte alia maior latet, factus est unus, sed non relictus est solus. Nihil enim est quam hoc genus tam discordiosum uitio, tam sociale natura. Neque commodius contra uitium discordiae uel cauendum ne existeret, uel sanandum cum extitisset, natura loqueretur humana, quam recordationem illius parentis, quem propterea Deus creare uoluit unum, de quo multitudo propagaretur, ut hac admonitione etiam in multis concors unitas seruaretur. Quod uero femina illi ex eius latere facta est, etiam hic satis significatum est quam cara mariti et uxoris debeat esse coniunctio. Haec opera Dei propterea sunt utique inusitate, quia prima. Qui autem ista non credunt, nulla facta prodigia debent credere; neque enim et ipsa, si usitato naturae curriculo gignerentur, prodigia dicerentur. Quid autem sub tanta gubernatione diuinae prouidentiae, quamuis eius causa lateat, frustra gignitur? Ait quidam psalmus sacer: Venite et uidete opera Domini, quae posuit prodigia super terram. Cur ergo ex latere uiri femina facta sit, et hoc primum quodam modo prodigium quid praefigurauerit, dicetur alio loco, quantum me Deus adiuuerit.
Nunc quoniam liber iste claudendus est, in hoc [primo] homine, qui primitus factus est, nondum quidem secundum euidentiam, iam tamen secundum Dei praescientiam exortas fuisse existimemus in genere humano societates tamquam ciuitates duas. Ex illo enim futuri erant homines, alii malis angelis in supplicio, alii bonis in praemio sociandi, quamuis occulto Dei iudicio, sed tamen iusto. Cum enim scriptum sit: Vniuersae uiae Domini misericordia et ueritas: nec iniusta eius gratia nec crudelis potest esse iustitia.