Text List

Rubrica 4

Rubrica 4

De felicitate et beatitudine et summo bono

¶ De felicitate et beatitudine et summo bono. Rubrica. 4

PSalmista pslamus. i. "Beatus vir qui in cathedra pestilentie non sedit."

/ 157 pslamus. "Beatus qui tenebit."

Plato in menone. "Est qui velit miser et infelix esse: ne vnquam mihi videtur."

Cronica de nugis philosophorum. c. 2. scilicet de thalere. "Thales qui primus sapiens fuit nominatus secundum quem et septem sapientes vocati sunt: interrogatus quis felix. ait: Qui sanus quidem corpore: anima vero copiosus: natura autem docilis."

Aristoteles ethincorum: li. i. ca. 3. "Simpliciter vtique perfectum bonum est: quod secundum seipsum eligibile semper: et nunquam propter aliud tale itaquae felicitas esse videtur. Perfectum bonum per se sufficiens esse videtur. Perfectum quid videtur et per se sufficiens felicitas: operatorum existens finis."

/ c. 4. "Optimum et pulcherrimum et delectabilis simum est felicitas."

/ "Non omnino felix est qui specie turpissimus est: vel ignobilis vel solitarius et sine prole."

/ c. 5. "Quid prohibet dicere felicem secundum virtutem perfectam operantem: et exterioribus bonis sufficienter ditatum."

/ c. 8. "Felicitas est operatio quedam secundum virtutem perfectam."

/ Li. 7. c. 14 "Indiget felix his que in corpore bonis et his exterius: et fortuna vt non impediat haec."

/ Li. 9. cap. 9. "Felix esse est in viuere et operari."

/ Li. 10. et fi. c. 7. "Uidetur felix vita secundum virtutem esse. Felicitas est secundum virtutem operatio. Uita felix est secundum virtutem operantis. Uidetur et anaxagore non diuitem neque potentem existimare felicem esse. Erit sapiens maxime felix."

/ Idem magnorum moralium: li. i. c. i. "Felicitate adueniente nullo alio indigemus. Felicitatem dicimus esse bene ope rari et bene viuere. Bene operari et bene viuere ni hil aliud quam felicitatem dicimus: vti ergo felicitate et felicem esse: bene viuere est. In vsu quidem et actum est felicitas. Felicitas est in vi uendo secundum virtutem. Optimum bonum est felicitas: et hic finis actu. Uiuentes secundum virtutesfelices erimus: et habebimus perfectum bonum finis."

/ c. 2. "Perfecte virtuti actus est felicitas."

/ Li. 2. c. 28. "Felicitatem terminauimus et diximus esse virtutis actum in vita perfecta. Non est felicitas absque delectatione."

/ c. 45. "Absque exterioribus bonis quorum fortuna est domina non contingit felicem esse."

/ Idem retho. li. 2. c. 21. "Non est vir qui in omnibus felicitet."

/ Idem politicorum libro 7. c. 6. "Felicitatem sine virtute impossibile est existere."

/ Li. 8. c. 2. "Oportet haberi non solum quod bonum est sed et delectationem: felicitari enim ex ambobus his est."

/ Idem de bona fortuna. c. i. "Sine exterioribus bonis quorum fortuna domina est: non contingit felicem esse. Felicitas non est sine exterioribus bonis."

Uirgilius in georicis: "Felix qui potuit rerum cognoscere causas. Atque metus omnes: et inexorabile fatum Subiecit pedibus strepitum que acherontis auari."

Tullius de fine bonorum et malorum li. 2. "Omnis summa philosophiae ad beate viuendum refertur. Sapiens semper beatus est." / Li. 3. "Illud solum beatum est quod honestum est: id quod est beate viuere id est cum virtute viuere."

/ Li. 5. et fi. "Consequens est beatam vitam virtute esse contentam Beata vita virtute conficitur. Uirtus ad be ate viuendum seipsa contenta est."

Seneca epistolarum ad lucillum li. 2. epistola. i. "Non est beatus qui se esse non putat."

/ Li. 8 ca. i. "Apud epicurum duo bona sunt: ex quibus summum bonum componitur: vt corpus sine dolo esit: animus sine turbatione."

/ "Idem de beatam vita: Beatus est is cui omne habitum rerum suarum ratio commendat."

/ Idem de remediis for tune. cap. 21. et fi. "Felix est non qui aliis videtur sed qui sibi."

/ "Idem in prouer. Nulla esttam bona fortuna de qua nihil possit queri."

Ualerius max. li. 7 ti. de felicitate. "Quintum metellum nasci in vrbe terrarum praecipe voluit fortuna: parentes ei nobilissimos dedit: ad iecit animi rarissimas dotes: et corporis vires vt sufficere laboribus possent: vxorem pudicitia et fecunditate conspicuam: consulatus decus: imperatoriam potestatem speciosissimi triumphipretextum largita est: fecit vt eodem tempore tres filios consulares: vnum etiam censo. rem triumphalem: et quartum pretorium videret. Utque tres filias nuptui daret: earumque sobolem sinu suo exciperet: hunc vite actum eius consentaneus finis excepit. Nam vltimo senectutis spacio defunctum leuique genere mortis inter oscula complexusque charissimorum pignorum extinctum filii et generi humeris suis per vrbem lacum rego imposuerunt."

/ "Ti. Sapienter dicta aut facta. Salon neminem dum adhuc viueret beatum dici debere arbitrabatur: quod ad vltimum vsque fati diem ancipiti fortune subiecti essemus."

Plinius de naturali hysto. li. 7. c. 44. "Nemo mortalium est felix: abunde igitur atque indulgenter fortuna decidit eum qui vere dici non infelix potest."

/ c. 48. "Nulla est profecto solida felicitas."

Iuuenalis li. i. satura 4. "Nemo malus felix."

Augustinus in epig. prosperi. esp. c. 2. "Nihil est infelicius felicitate peccantium: qua penalis nutritur impunitas: et mala voluntas corroboratur: velut hostis interior."

Macrobius de somno scipionis. "Sole faciunt virtutes beatum: nullaquae alia quisquam via haec nomen adipiscitur."

Boetius de consolatione li. 2. c. 7. "Quis est tam composite felicitatis vt non aliqua ex parte cum status sui qualitate rixetur.Quid o mortales extra vos petitis intra vos positam felicitatem: error vos inscitiaque confundit. Ostendam breuiter tibi cardinem summe felicitatis. est ne aliquid tibi teipso preciosius: Nihil inquies. Igitur si tui compos fueris possidebis quod nec tu admittere vnquam velis: nec fortuna possit auferre. Beatitudo est summum bonum: nature: ratione degentis. Non est summum bonum quod eripi vllo modo potest."

/ Li. 3. c. 3. "Omnis mortalium cura quam multiplicium studiorum labor exercet diuerso quidem calle procedit: sed ad vnum tamen beatitudinis finem nititur peruenire. Id autem est bonum quo adepto nihil vlterius defiderare queat: quicquid estomnium summum bonorum cunctaque intra se bona continens: cui siquid abforet summum esse non posset. Liquet esse beatitudinem statum bonorum omnium congregatione perfectum. Est mentibus hominum veri boni naturaliter inserta cupiditas sed ad falsa deuius error adducit. Quod quisque pre ceteris petit id summum bonum esse iudicat. Summum bonum beatitudinem esse diffiniuimus. Non est aliud quod eque perficere beatitudinem possit quam copiosus bonorum omnium status: nec alieni indigens: sed sibiipse sufficiens. Ad verum bonum naturalis ducit intentio et ab eodem multiplex error abducit."

/ c. 17. "Ea vera est et perfecta felicitas que sufficientem potentem reuerendum celebrem letumque perficiat hominem."

/ c. 24. "Felix qui potuit boni fontem visere lucidum."

/ Li. 4. c. 5. "Cum ipsum bonum beatitudo sit: bonos omnes eoipso quod boni sint fieri beatos liquet."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 4