Text List

Rubrica 3

Rubrica 3

De virtutibus et vitiis

¶ De virtutibus et vitiis Rubrica. 3

Plato in menone. "Uirtus est potentia acquirendi bona. Bene ais: bona sufficientem esse vendicare virtutem. Uirtute sumus boni. Diuina sors nobis apparet mens virtus quibus inest."

Socrates in exhortationibus. c. i. "Uirtute nulla possessio preciosior est nec securior. Questus virtutis quibus quidem pueritia concreuerat in animalis solus equidem consenescit: potior autem opibus vtilior vero claritate generis impossibilia quidem alias possibilia statuens: me tuenda vero populo audacter supportans: et inerciam quidem crimen: solerciam vero laudem existimans."

Aristoteles magnorum moralium li. i. c. i. "Studiosum esse: est virtutem habere. Fiunt virtutes omnes in rationali parte anime. / In anima est virtus. Uirtus in vnoquoque hic facit cuius est virtus. Per virtutem anime bene viuimus. Bene viuere est in viuendo secundum virtutem. Hoc est finis felicitatis optimus."

/ c. 5. "Non est acci pere virtutem et malitiam absque tristitia et dele ctatione: est virtus ergo circa delectationes et tristitias."

/ c. 11. "Uirtus medietas videtur esse passionum."

/ c. 14. "In virtute quidem erit laus in malitia autem vituperium. Uidetur secundum virtutem et malitiam esse voluntarium."

/ c. 29. "Nihil melius est virtute."

/ c. 39. "Omnis virtus boni et in bonum est." / Li. 2 c. 7. "Non contrariatur virtus virtuti. Apta nata est virtus obedire rationi."

/ "c. 8. Uirtus et malitia ipse sunt in conuenientes."

/ c. 28. "Uirtus est circa delectationem et tristitiam."

/ c. 43. "Tunc dicimus esse virtutem quoniam ratio bene disposita est."

/ "Passionibus bene habentibus propriam virtutem commensuratam et passiones rationem habentes. Ita enim disposita consonabunt adinuicem."

/ Idem rethoricorum libro i. c. 13. "Uirtus bonum existens lau dabile est. Uirtus est potentia acquisitiua bonorum et seruatiua: et potentia bene factiua multorum et magnorum et omnium circa omnia."

/ Idem polliticorum libro 7. c. i. "Nullum bonum opus neque viri: neque ciuitatis est sine virtute et prudentia."

/ c. 6. "Felicitatem sine virtute impossibile est existere."

/ Idem topicorum li. 2. "Magis est fugiendum quod magis impedit virtutes."

Salustius in iugurtino. "Dux atque imperator vite mortalium animus est. Qui vt ad gloriam via virtutis crassatur abunde pollens potensque et clarus est."

Oratius in epistolis li. i. c. i. Uirtus est vitium fugere. Epistola. 17. "Oderunt peccare boni virtutis amore."

/ Epistola. 19. "Uirtus est medium vitiorum vtrinque reductum."

/ In sermonibus idem. 3. secundum: "Nam vits nemo sine nascitur optimus ille est Qui minus vrgetur"

Tullius retho. artis vereris li. 2. c. 9. "Uirtus est animi habitus nature modo rationi consentaneus."

/ "Uirtus habet partes quattuor: prudentiam: iustitiam: fortitudinem: temperantiam."

/ "Unicuique virtuti finitimum vitiumreperitur: aut certo iam nomine appellatum vt audacia que fidentie: pertinacia que per seuerantia finitiua est: superstitio que religioni propinqua est: aut fine vllo certo nomine."

/ Idem rethoricorum artis noue li. 5. c. 10. "Difficile est primum virtutes reuereri: qua semper fortuna secunda sit vsus. Omnes bene viuendi rationes in virtute sunt collocande. Sola virtus in sua potestate est."

/.c. 14 "Sine multum potest obesse fortuna: qui sibi firmius in virtute quam vitio presidium collocauit."

/ Idem de officiis li. i. c. 8. "Uirtutis laus omnis in actione consistit."

/ Idem para doxorum: distin. 3. "Prauitatis animi recte vitia dicuntur."

/ Idem de fine bonorum et malorum libro. 4. "Rationis perfectio est virtus."

/ Idem tusculanarum questionum li. 3. "Sunt ingeniis nostris semina innata virtutum: que si adolescere liceret ipsa nos ad beatam vitam perducerent natura.Animus eger vt ait ennius semper errat neque pati neque perpeti potest: cupere vnquam desinit.Uirtutes omnes inter se nexe et iugate sunt."

/ Idem de natura deorum libro i. "Nihil amabilius est virtute quam qui adeptus fuerit vbicumque erit gentium a nobis diligetur."

Ouidius de remedio amoris li. i. "Terra sa lutaris herbas eademque nocentes. Nutrit et vrtice proxima sepe rosa est Utile propositum est seuas extinguere flammas Nec seruum vitiis pectus habere tuum. Ex mala sunt vicina bonis errore sub illo. Pro vitio virtus: crimina sepe tulit."

/ Idem methamorph. li. 14. "In via virtutis nulla est via."

/ Idem de puncto li. 2. c. 2. "Tendit in ardua virtus."

Quintilianus declamationum. i declama. "Uitiis nostris in animum per oculos via est."

Paulus apostolus epistola. 2. ad corinth. cap. 13. "Uirtus in infirmitate perficitur."

Seneca epistolarum ad lucillum li. 9 epistola. 3. "Uitia nobis sub virtutum nomine reperiunt." / Li. 4 c. i. "Uirtus non aliud quam recta ratio est." / Li. 15. c. 3. "Non dat natura virtutem: ars est bo num fieri."

/ "Uirtus non contigit animo nisi insti tuto et docto: et ad summum assidua exercitatione perducto."

/ Li. 16. c. 2. "Erras si existimas nobiscum vitia nasci superueniunt ingesta sunt."

/ Li. 18. c. 4. "Si velis vitiis exui: longe a vi tiorum exemplis recedendum est." / Li. 19 epistola 10. "Uitia nostra que amamus defendimus: et malumus excusare illa quam excuttem."

/ Li. 20. et fi. epistola. 3. "Sunt virtutibus vitia confinia: et perditis quoque ac turpibus recti similitudo est."

/ c. 5. "Omnia vitia contra naturam pugnant."

/ Idem de ira: li. 2. "Cum virtutibus vitia non cedunt."

"/ Idem de tranquillitate anim. Serpunt vitia et in proximum quemquam transiliunt et in contactu nocent."

/ "Idem de beata vita: Uirtus malam vitam non admittit. In virtute est posita felicitas."

/ "Idem de consolatione ad paulinum: Uirtus neminem dedignatur: qui illa dignumse iudicat."

/ Idem tragediarum in medea. c. 3. "Nunquam potest non esse virtuti locus."

Lucanus li. i. "Mores rebus cessere secundis."

/ Li. 8. "Uirtus et summa potestas non coeunt."

Ualerius max. li. 5. ti. de pietate. "Doctrina proficit vt polliciora: non vt meliora fiant ingenia: quoniam quidem solida virtus nascitur magis quam fingatur."

/ Li. 9. ti. i. "Nullum vitium ibi finitur vbi incipit."

Iuuenalis li. 5. et fi. satis 2. "Fallit enim vitium specie virtutis et verba. Utere virtute."

Marcialis coc. li. vndique suscepto. ca. 2. "Uirtus absque modo nomen habet vitii. Credis opes solas te posse carine beare. Uirtus est que te sola beare potest."

Ambrosius de officiis li. 2. c. 5. "Certum est solum et summum bonum esse virtutem eamque habundare solam ad fructum beate vite."

Cecilius fir. de beatam vita lib. i. "Uirtutibus amaritudo permixta est. Uitia vero voluptate condita sunt. Irrumpunt vitia cum virtutibusquia mala bonis adherent et inanis potiora sunt." / Li. 3. "Scientia parum est ad bonum suscipiendum malumque fugiendum nisi accidat vir tus. Uirtus cum scientia coniuncta sapientia est." / Li. 4. "Animus incultus vitiis sua sponte inualescentibus velut spinis obducitur. Sed cum verus cultor accesserit statim cedentibus vitiis fruges virtutum oriuntur."

/ Li. 6. "Nam hominum procliuis in vitia videri vult non modo cum venia sed etiam cum ratione peccare."

Boetius de consolatione li. 4. c. 5. "Euenit vt quem transformatum vitiis videas hominem exi stimare non possis. Auaritia feruet alienarum opus violenter ereptor: lupi similem dixeris: ferox atque inquietus linguam litigiis exercet cani comparabis. Insidiator occultus subripuisse fraudibus gaudet vulpeculis exequetur. Ire intemperans fremit: leonis animum gestare credatur. Pauidus atque frugas non metuenda formidat. Ceruis similis habeatur. Segnis ac stupidus torpet. Asinum viuit: leuis atque inconstans studia permutat nihil ab auibus differt. Fedis immundisque libidinibus immergitur: sordide suis voluptatibus detinetur. Ita fit vt qui probitate deserta homo esse desierit: cum in diuina conditione transire non possit vertatur in beluam."

/ c. 7. "Uitiositas est qua si quidam morbus animorum."

/ c. 11. "Quid aliud animorum salus videtur esse quam probitas: quid aliud egritudo quam vitia."

Boetius diuisionum. "Habitus mentis opti mus virtus est."

Baldo. 4. "fabula: Nec ope lorice nec egebit acumine fice. More nec hostili cuiusque iuuamine pili. Solo virtutum quem constat robore tutum."

Gualterius de castellione li. i. "Quem virtus extollit habet quod preferat auro."

Heinricus samariensis li. i. parte. 2. "Migrat in exilium virtus vitiumque triumphat. Regnat et in populis grande tribunal habet."

Ricardus iudex venusinus. "Diuitiis probitas virtus preponitur auro. Non est mendicus qui probitate viget. Est virtus vitium posse fugare nocens."

Belinus in speculo vite parte. i. extur.

"/ Nascitur ex vitio vitium: et de crimine crimen."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 3