Rubrica 6
Rubrica 6
De naturali errore circa se et alium
¶ Aristoteles ethicorum libro 9. ca. 9. "Speculari magis proximos possumus quam nos metipsos: et illorum actiones quam propria magis."
¶ Terentius in heutontumerumeno. ca. 9. "Quod cuicumque inciderit in mentem volet: neque id putabit prauum: an rectum sit quod petet. Ita comparatam esse hominum naturam omnium aliena vt melius videant et iudicent quam sua: an eo sit quod in re nostra aut gaudio sumus prae pediti nimio aut egritudine."
¶ Salustius in catilinario: "Nulli mortalium iniurie sue parue videntur multi eas grauius equo habuere."
¶ Tullius tusculanarum quodnum li. i. "Non valet tantum animus vt seipsum videat. at vt ocu lus sic animus se non videns alia cernit.Mentis acies seipsam intuens nonnunquam ebescit."
¶ Oratius in sermonibus li. i. ser. 3. "Cum tua peruideas oculis mala lippus inunctis: Cur in amincorum vitiis tam cernis acutum."
¶ Quintilianus declamationum. 4 declam. "Humane infirmitatis ista natura est: vt ex omnibus accidentibus grauissimum putet quisque quod patitur." H
/ 5 declam. "ec omnibus nam est vt sua cuique calamitas praeipue misera atque in toleranda videatur."
¶ Uegecius de re militari li. 3 ti. 6. "Interdum imperita rusticitas plura promittit et credit se scire que nescit."
¶ Lex diges. ti. qui et a qui. manumis. et caetera. l. i fraudem. "Sepe de facultatibus suis amplius quam in his est sperant homines."
¶ Marcialis cocus li. vndique suscepto. c. 5 "Ad fratris culpam aquile tu lumine portas: Ad tua cum scelera nulla vel orba feras."
On this page