Text List

Rubrica 7

Rubrica 7

De diuersitate moralitatum et naturalitatum diuersorum hominum

¶ De diuersitate moralitatum et naturalitatum diuersorum hominum. Rubrica. 7.

ARistoteles ethincorum libro i. c. 4. "Multis quidem delectabilia aduersantur adinuicem quia non naturalia sunt."

/ Li. 8. c. 3. "Unicuique secundum dilectionem sunt proprie actiones."

/ Li. 10. et fi. c. 6. "Uidetur esse vnicuique animali et delectatio propria: quemadmodum et opus."

/ Idem politicorum li. i. c. 5. "Non idem vnicuique delectabile est secundum naturam: sed altera alteris."

Terentius in formione. c. 10. "Quot homines tot sententiae: suus cuique mos."

Oratius in epistolis li. 2. c. 3. et fi. "Denique non omnes eadem mirantur amantque."

Tullius de natura deorum lib. i. "Similimis formis dispares formes et moribus figura dissimilis."

/ Idem de fato. "In naturis hominum dissimilitudines sunt."

Ouidius de arte amandi li. i. circa finem: "Pectoribus mores tot sunt quot in orbe figure."

/ Idem de remedio amoris lib. 2. "Tottidem mores tottidemque figure. Quo tua non possunt offendi pectora facto. Forsitan hoc alio iudice crimen erit."

Persius satis 5. "Mille hominum species: et rerum discolor vsus. Uelle suum cuique est nec voto viuitur vno."

Lex diges. de arbitris. l. item si vnus. §. "si in duos. Naturalis facilitas est hominum ad dissentiendum."

/ Tit. ad senatusconsul. trebel. l. "qui poterat. Uane sunt hominum voluntates"

Uegecius de re militari li. 2. ti. 20 "Naturaliter equites a peditibus solent discrepare."

Maximianus. "Diuersos diuersa inuuant."

Auctor li. qui dicitur rudium doctrina lib. i. "Cuique dari voluit nature prouida cura. Dissimiles vultus animos dissimilesque."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 7