Text List

Rubrica 8

Rubrica 8

De defectu naturali humane moralitatis et naturalitatis

¶ De defectu naturali humane mortalitatis et naturalitatis. Rubrica. 8

PSalmista. 163. "Non intres in iudicium cum seruo tuo: quoniam non iustificabitur in conspectum tuo omnis viuens."

Salomodo in prouerb. c. 20. "Quis potest dicere: mundum est cor meum: purus sum a peccato."

/ Idem in eccl. c. 7. "Non est homo iustus in terra qui faciat bonum et non peccet."

Regum li. 3. c. 8. "Non est homo qui non peccet"

/ Idem dicit paralipomenon li. 2. c. 6.

Aristoteles methaphi. li. 2 ca. i. "Sicut nicti coracum oculi ad lucem diei se habent: sic et anime nostre intellectus ad ea que sunt omnium nature manifestissima."

Iesus filius sirach in eccl. c. 19. "Beatus vir quando est lapsus verbo ex ore suo. Quis est qui non dereliquerit in lingua sua."

Terentius in eunuco. ca. i. "Equum est nos cognoscere atque ignoscere. Que veteres factitarunt: sed faciunt noui."

/ In adelphis. c. 23 "Nunquam ita quisquam bene subducta ratione ad vitam fuit quin rerum etas vsus semper aliquid apportet noui: aliquid moneat vt illa que te scire credas nescias: et que tibi putaueris praema in experiundo repudies."

Catullus. l 5. "Omnes fallimur: neque est quisquam quem non in aliqua re videre suffectum possis: suus cuique attributus est error."

Oratius in poetam: "Quandoque bonus dormitat homerus: verumopere in longo fas est obripere somnum."

/ Idem in sermonibus li. i. ser. 3. "Nam vitiis nemo sine nascitur. optimus ille est: Qui minus arguetur."

Tullius philippicorum libro 1i. "Cuiusuis hominis est errare. Nullius nisi insipientis in errore perseuerare."

/ Idem retho. artis veteris li. 2. c. i. "Nihil simplici in genere hominibus expertibus perfectum natura expoluit."

Paulus apostolus epistola ad romanos. ca. 3. "Est autem deus verax: omnis autem homo mendax."

Seneca de remediis fortuitorum. c. 10. "Imbecilles natura sumus."

Plinius de naturali historia lib. 7. c. 44. "Nemo mortalium omnibus horis sapit."

Lex codi. ti. de vete. iu. enucleando. l. 2. §. "siquid autem: Omnium habere memoriam et penitus in nullo peccare diuinitatis potius quam humanitatis est. / Lex autenticorum ti. de monachis. §. triennii. humana natura quoddanmodo labitur ad delicta."

/ Ti. vt nulli iud. §. quia vero. "Ait imperator nos oportet humani generis infirmitatem protegere."

Marcialis cocus li. vndique suscepto. c. 5. "Sed sine peccato nullum reperire valebis."

Priscianus in prohemino: "Nihil ex omni parte perfectum in humanis inuentionibus esse posse credo."

Cecilius firmianus de beata vita lib. 4. "Nemo potest esse tam prudens tam circumspectus vt non aliquando labatur."

Cato. c. 2. "Nemo sine crimine viuit."

Cassiodorus epistolarum. li. 5. c. 4. "Nimis rarum est solide loqui: et cui multa dicere suppetunt titubantia non proferre."

/ Li. 11 epistolarum. 2. "Unus saciare non valet omnium vota."

Gregorius in pastorali. ca. 20. "Nemo est qui ita viuat vt aliquatenus non delinquat."

Hugo de sancto victore in prohemio compendii philosophie "In humanis quippe inuentis vix aliquid inuenio quod omniprorsus sit expiatum vitio."

Montenarius in luna cleri. c. 4. "Nemo quidem nunquam quantumlibet argus oberrat."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 8