¶ De salute corporis
consideratione morali. Rubrica. 9
ARistoteles ethicorum
libro. i. c.
4. "Desiderabilissimum est sanum esse."
/ Idem retho. lib. i. ca. 5. "Corporis
virtus est sanitas."
/ Li. 2 c. 21 "Uiro sanum
esse optimum est: vt nobis videtur."
¶ Iesus filius sirach in eccl. c. 30. "Non est
census super censum salutis corporis."
¶ Tullius retho. artis veteris lib. 2. ca. 11. "Incolumitas est salutis: tuta atque integra
conseruatio."
¶ Iuuenalis lib. 4. satis i. "Orandum est vt sit
mens sana in corpore sano."
¶ Cato. c. 3. "Corporis auxilium: medico
committe fideli. Sit tibi precipue: quod primum
est cura salutis."