Rubrica 10
Rubrica 10
De viribus corporis
¶ Isocrates in exhortationibus. c. 2. "Fortitudo cum prudentia profuit: hac enim sine male lesit habentes: et corpora quidem exercentium venustauit: anime vero solertiam effuscauit. Corpus mediocribus laboribus anima vero studiosis sermonibus augeri nata est."
¶ Aristoteles de anima libro. 2. "Fortes carne ineptos mente videmus: Molles autem carne bene aptos mente."
/ Idem rethoricum. li. 2 c. 16. "Iuuenes viriliores sunt: animosi enim et boni: quorum hic quidem non timere: hic autem audere facit. Est autem instatum corpus a triginta annis vsque ad trigintaquinque: aut vno opus est vsque ad quinquaginta."
¶ Ouidius de remedio amoris libro secundo. "Parua necat morsu spaciosum vipera thaurum. A cane non magno sepe tenetur aper."
Idem de tristibus li. 4. c. 6. "Fortior est fulua: nouus lucrator arena Quam cui sunt tarda: brachia fessa mora."
/ Idem depuncto libro. 2 ca. 7. "Omnia deficiunt: animus tantum omnia vincit. Ille etiam vires corpus habere facit."
¶ Seneca epistolarum ad lucillum li. 3. e. i. "Stulta est et minime conueniens litterato viro occupatio exercendi lacertos et dilatandi ceruicem ac latera formandi."
On this page