Text List

Rubrica 11

Rubrica 11

De possibilitate et impossibilitate

¶ De possibilitate et impossibilitate. Rubrica. 11

ARistoteles ethicorum li. 10. et fi. c. 5. "Omnia habentia corpora non possunt continne operari."

/ c. 8. "Speculari possumus continue magis quam operari."

/ Idem retho. li. 2. ca. 19 "Omnes cum potentes velint agunt."

/ Idem politicorum libro. 5. c. 7. "Que volunt potentes agunt omnes"

Oratius in poetria. "Nescit vox missa reuerti."

Tullius philippicorum li. 6. "Nolite velle quod fieri non potest."

/ Libro. 10. "duas res magnas presertim non modo agere vno tempore: sed ne cogitando quidem explicare quisquam potest."

Lex diges. tit. de condi. insti. li. filius: "Que facta ledunt pietatem existimationem verecundiam nostram et vt generaliter dixerimque contra bonos mores sunt: nec facere nos posse credendum est."

Boetius de consolatione li. 4. ca. 3. "Duo sunt quibus humanorum actuum constat effectus:voluntas scilicet et potestas: quorum si alterum desit nihil est quod explicari queat."

Isidorus in sinonima soliloquiorum lib. 2. "Nihil potest caro facere: nisi quod voluerit animus."

" Auctor libro qui dicitur pamphilus. c. 28Mitte quod nequit: quere quod esse potest."

Auctor lib. qui dicitur facetus. c. 16. et fi. "Non cupiat quisquam quod nunquam possit habere. Quod fortuna dedit sufficienter amet."

Prouerbium vulgar: "Chi vol morire el repo alcire."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 11