Rubrica 1
Rubrica 1
De iustitia equitate et iniquitate
SEcunde partis primus liber Tractat de iustitia et pertinentibus ad eam et de contrariis sub his titulis sequentibus.
IOb hystoria. c. 11. "Si iniquitatem que est in manu tua abstuleris a te et non manserit in tabernaculo tuo in iustitia: tunc leuare poteris faciem tuam absque macula: et eris stabilis et non timebis."
/ c. 12. "Diridetur iusti simplicitas: lampas contempta apud cogitationes diuitum: parata ad tempus statu tum."
/ 36 c. "Nec multitudo donorum te inclinet: Caue ne declines ad iniquitatem: hanc enim cepisti sequi post miseriam."
¶ Moyses in deuteronomio. c. 24. "Non occidentur patres pro filiis: nec filii pro patribus sed vnusquisque pro suo peccato moriatur."
/ 36. "Noli emulari in eo qui prosperatur in via sua in homine faciente iniustitias. Confirmat iustos dominus. Iustus miseretur et tribuet. Cum ceciderit iustus non collidetur: quia dominus supponit manum suam. Iusti hereditabunt terram et inhabitabunt in seculum seculi super eam. Considerat peccator iustum: et quae rit mortificare eum: dominus autem non derelinquit eum in manibus eius. Custodi innocentiam et vide equitatrm."
/ 84 psalmus "Iustitia et pax osculate sunt. Ueritas de terra orta est: et iustitia de celo prospexit."
/ 14. c. "Iustitia elevat gentem: miseros facit populos peccatum. Domus impiorum delebitur: tabernacula iustorum germinabuntur."
¶ Esaias propheta. c. 5. "Uhe qui iustificat impium pro muneribus: et iustitiam iusti aufertis ab eo."
¶ Aristo. ethi. li. 5. c. i. "Preclarissima virtutum esse videtur iustitia: et neque esperus neque lucifer ita admirabilis."
/ c. 5. "Iustitia est habitus secundum quem iustus dicitur operatiuus secundum electionem iusti. Non est iniustitia ad seipsum."
/ c. 6 "Pollitici iusti hoc quidem naturale est: hoc autem legale: naturale quidem est quod vbique habet eandem potentiam: et non in videri vel non: legale autem quod ex principio quidem nihil differt." c. 7. "Iniustum patitur nullusvolens."
/ Idem magnorum moralium li. i. c. 61 "Melius est iustum quod secundum naturam est: eo quod est secundum legem."
/ 64. c. "Iniustum pati ledi est." / Li. 2. c. 6. "Iniustitia est in lesione: lesio autem in praeuatione bonorum."
/ Idem retho. li. 2. ca. 13 "Iustitia est virtus propter quam que sua sunt singuli habent: et vt lex. Iniustitia autem proptur quam aliena non vt lex"
/ Idem politicorum libro i. ca. i. "Sicut perfectum optimum animalium est homo sic separatu a lege et iustitia pessimum omnium."
/ c. 2. "Iustum violentum non est." / Li. 3. c. 7. "Communi catiuam virtutem dicimus esse iustitiam cui necessarium est omnes alias assequi."
/ Li. 6. c. 2. "Semper querunt quod iustum et quod equile est qui minores sunt: praeeminentes autem nihil curant." / Li. 7. c. i. "Iustus nullus neque temperatus a fortuna: neque propter fortunam est."
¶ Cronica de nugis philosophurum. c. 28. "scilicet de aristo tele. Aristoteles iustitiam ait virtutem anime distributiuam digni."
¶ Iesus filius sirach in eccle. c. 4 "Pro iustitia agonizmare pro anima tua: et vsque ad mortem certa pro iustitia: et deus expugnabit pro te ini micos tuos."
/ .c. 10. "Execrabilis omnis iniquitas gentium. Regnum a gente in gentem tranffertur propter iniustitias et iniurias et contumelias et di uersos dolos."
¶ Pylon in li. sapiente. ca. i. "Iustitia est perpetua et immortalis. Iniustitia est mortis acquisi tio."
¶ Tullius retho. artis veteris li. 2 ca. 9. "Iustitia est habitus animi coni vtilitate conseruata: suam cuique tribuens dignitatem. Initium iustitie est a natura profectum: deinde quedam in consuetudinem ex vtilitatis ratione venerunt. postea res et a natura profectas et a consuetudine probatas legum metus et religio sancit."
/ Idem retho. artis noue li. 3. c. 2. "Iustitia est equitas ius vnicuique retribuens pro dignitae cuiusque."
¶ Mattheus in euange. c. 5. "Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam: quoniam ipsi saturabuntur. Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam: quoniam ipsorum est regnum celorum."
¶ Paulus apostolus in epistola ad timotheum. c. "Sectare iustitiam: pietatem: fidem: charitatem: patien tiam: mansuetudinem."
¶ Lex diges. ti. de iusti. et iu. l. iustitia. "Iustitia est constans et perpetua voluntas: ius suum cuique tribuens."
/ Titum. quod quisque iuris etc. l. i. "Quis aspernabitur idem ius sibi dici quod ipse aliis dixit: vel dici efficit. Quod quis in alterius persona equum esse credidit: id in sua quoque persona valere patiatur."
¶ Auctor libel. de formila ho. vite. c. 5. "Quid est iustitia nisi nature tacita conuentio in adiutorium multorum inuenta. Quid esti iustitia nisi nature constitutio seu lex diuina et vinculum societatis humane. Quisquis iustitiam sectari desideras time deum prius et ama: amaris a deo. Amabis deum si illum in hoc imitaberis: vt velis omnibus procedere nulli nocere: et tunc te iustum virum appellabunt omnes: sequentur venebuntur et diligent: sicque merito iustus appella beris. Iustus vt sis non solum non nocebis: sed etiam nocentem prohibebis."
¶ Cecilius fir. de beata vita: lib. 3. "Nunquam potest esse iustus qui stultus est: neque sapiens qui fuerit iniustus."
/ Li. 4. "In hoc iuiustitie summa consistit: vt non facias alter i quicquidipse ab altero pati nolis."
¶ Macrobius de somno scipionis li. i. in prin. "Sine iustitia non solum res publica sed nec exiguus hominum cetus: nec quidem parua domus constabit."
¶ Boetius de consolatione li. i. c. 10. "Obtemperare iustitie summa libertas est." / Lib. 4 c. i. "Imperante florenteque nequitia virtus non solum premiis caret: verumetiam sceleratorum pedibus subiecta calcatur: et in loco facinorum supplicia luit."
¶ Cassiodorus epistolarum li. 2 e. 10. "Nimis absurdum est: vt quos pena meruit consumere etiam sibi lucra valeant vendicare."
/ e. 41. "Tolerabile sit omne quod equali ordinatione disponitur: quia diuisum onus sub conmunione subiectos certum est non grauare."
/ Li. 4. e. 10. "Furentes iusta non sentiunt: quod dum commoti animo in vindictam seuiunt: rerum temperantiam non requirunt."
/ e. 14. "Magni peccati genus est alienis debitis alterum pregrauare. Sua quemque danna respiciant."
/ Li. 6. e. 5. "Theodoricus rex ait: Pro equitate seruanda et nobis patimur condici: cui etiam obediri: oportet."
/e. 26. "Iustitiam ita cunctorum sensibus beneficium diuinitatis attribuit: vt et qui nesciunt iura rationem tantum veritatis agnoscant."
/ Libro 11. e. 13 "Predoni similis est qui sub iniqua cupit voluntate distrahere: vtrosque enim constat aliena diripere: et considerationem iustitie non hahere."
On this page