Rubrica 2
Rubrica 2
De bonitate et prauitate
¶ Psalmista. 9 psalmus. "Cuius maledictione os plenum est et amaritudine et dolo: sub lingua eius labor et dolor."
/ psalmus. 13. "Quorum os maledictione et amaritudine plenum est: veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem."
/ psalmus. 33. "Quis est homo qui vult vitam: diligit dies videre bonos. Prohibe linguam tuam a malo: et labia tua ne loquantur dolum. Diuerte a malo et fac bonum: inquire pacem et sequere eam."
/ psalmus. 36 "Considerat peccator iustum: et querit mortificare eum. Dominus autem non derelinquet eum in manibus eius."
/ Libro. 3. c. 2. "Ignorat omnis malus que oportet operari: et a qu ibus fugiendum: et propter tale peccatum iniusti et vniuersaliter mali fiunt. Non in electione est ignorantia causa in voluntarii est: sed malitie neque que vniuersalis."
/ Li. 9. c. 9. "Boni operatio studiosa est: et delectabilis secundum seipsam. Studiosus secundum quod studiosus his quae secundum virtutem sunt actionibus gaudet: his autem que a malitia tristatur."
/ Idem magnorum moralium li. 2. ca. 7. "In exterioribus bonis que circa corpus sunt superabundantia facta peiores facit: puta diuitie multe facte: despectores et fastidiosos facit: simiiiteraut et in aliis bonis: principatuhonore: pulchritudine: magnitudine. Honor magnus factus: peiores facit."
/ ca. 8. "Sunt tria que fiunt in anima: secundum que praui di cuntur: malitia: incontinentia: bestialitas."
/ c. 9 "Bestialitas est abundans quedam malitia: quoniam enim aliquem vidimus omnino prauum: non hominem dicimus esse sed bestiam."
/ Idem rethorice lib. i. c. 20. "Bene facere et bene pati delectabilium est. Bene pati quidem enim est adipisci eorum que concupiscut."
/ Idem politicorum libro 7. c. 10. "Boni et studio si fiunt per tria. Tria autem hec sunt: natura: consuetudo: ratio."
¶ Oratius in epistolis: epistola. 17. "Oderunt peccare boni virtutis amore. Tu nihil admittesin te formidine pene."
¶ Mattheus in euangel. c. 7. "Omnis arbor bona: fructus bonos facit: mala autem arbor fructus malos facit: non potest arbor bona fructus malos facere: neque arbor mala fructus bonos facere."
¶ Ioannes apostolus in euang. epistola secunda. c. vnico "Noli imitari malum: sed quod bonum est. Qui bene facit: ex deo est: qui male facit: non videt deum"
¶ Paulus in epsitola ad galathas. c. 6. "Bonum facientes: non deficiamus. Dum tempus habemus operemur bonum ad omnes: Maxime autem ad domesticos fidei."
¶ Seneca epistolarum ad lucillum lib. 17. e. 2. "Ad deteriora faciles sumus. Omnibus crimen suum voluptati est." Li. 20. et fi. e. 6. "Nemo est casu bonus: discenda virtus est."
/ Idem de beneficiis li. 5. "In animis voluntas bona: sed occupatur modo delitiis ac situ: modo osficii inscitia."
/ Idem de clementia: "Ubi discrimine inter bonos malosque sublatum est: confu sio sequitur et vitiorum eruptio."
¶ Lex codi. ti. de epis. et cle. libro praesbyteri: "Multomagis pena sunt digni: quibus cum plurimum honoris delatum est: si occulto inueniantur in crimine."
/ Lex auctem. ti. de nuptur. §. si igitur secundum theodosii: "Multe hominibus ad malitiam vie sunt."
¶ Augustinus in epig. prosper. 42 emp. "Nihil est infelicius infelicitate peccantium: qua penalis nutritur impunitas: et mala voluntas corroboratur velut hostis interior."
/ Sub. 42 emp. "Qui se pecca tis gaudet feliciter vti. Infelix nimis est prosperitate sua. Dumque capit miseros: effectus praua voluntas. A vera semper luce fit exterior."
¶ Boetius de consolatione lib. i. cap. 8. "Uidere videor nefarias sceleratorum officinas gaudio letitiaque fluentes: perditissimum quem que nouis delationum fraudibus imminente: iacere bonos flagitiosum quemque ad audendum quidem facinus impunitate: ad efficien dum vero premiis incitari. Insontes autem non modo securitate: verum ipsa etiam defensione priuatos. Itaque libet exclamare."
/ Li. 4. c. 5. "Quantumlibet seuiant mali: sapienti tamen corona non decidet nisi ardescet: neque probis animis proprium decus aliena decerpit improbitas. Cum ipsum bonum beatitudo sit: bonos omnes eoipso quod boni sint fieri beatos liquet."
/ c. 7. "Infeliciores esse necesse est ma los cum cupita perfecerint quam si ea que cupiunt implere non possint."
/ ca. 11. "Ut probis atque improbis nullum fedum est: ita ipsi inter se improbi nequeunt conuenire. Quid enim cum semetipsis discrepantibus conscientia vitiis: improbi quique dissentiant."
¶ Cassiodorus epistolarum li. 3 epistola. 11. "Ad tramitem recti hortentur te facta seniorum admoneat lectionis auctoritas."
¶ Gregorius in pastorali. c. 38. "Bona per semetipsa amanda sunt: et non penis compellentibus exequenda: nam qui propterea bona facit quia tormentorum mala meruit: vult non esse quod metuat vt audenter committat il licita."
/ c. 47. "Quo quisque melius sapit eo deterius delinquit. Malorum cum incaute amicitiis iungimur: culpis ligamur."
On this page