Rubrica 14
Rubrica 14
De iustitie namlis iudicio
/ c. 18. "Lux impii extinguetur: nec splendebit ignis eius. Artabuntur gressus virtutis impii et precipitabit eum consilium suum."
¶ Psalmista. 7 psalmus. "Consumetur nequitia peccatorum et diriges iustum: scrutans corda et renes deus."
/ 33 psalmus. "Oculi domini super iustos: et aures eius in preces eorum. Uultus autem domini super facientes mala: vt perdat de terra memoriam eorum. Mors peccatorum pessima."
/ 36 pslamus "Noli emulari in malignantibus: neque zelaueris facientes iniquitatem. Quoniam tanquam fenum velociter arescent: et quemadmodum olera herbarum cito decident. Qui malignantur exterminabuntur. Brachia peccatorum conterentur. Iunior fui etenim senui: et non vidi iustum de relictum: nec semen suum querens panem. Iniusti punientur: et semen impiorum peribit. Iusti aut hereditabunt terram: et inhabitabunt in seculum seculi super eam. Considerat peccator iustum et querit mortificare eum: dominus autem non derelinquet eum in manibus eius. Uidi impium superexaltatum et eleuatum sicut cedros libani: et transiui: et ecce non erat: et quesiui eum et non est inuentus locus eius. Iniusti disperibunt: simul reliquie impiorum interibunt. Salus iustorum a domino: et protector eorum in tempore tribulationis: et adiuuabit eos dominus et liberabit eos: et eruet eos a peccatoribus et saluabit eos: quia sperauerunt in eo."
/ 91 pslamus. "Dispergentur omnes qui operantur iniquitatem. Iustus vt palma florebit: vt cedrus libani multiplicabitur."
¶ Salomon in prouerb. c. 2. "Custodiet dominus rectorum salutem: et proteget gradientes simpliciter. Qui recti sunt habitabunt in terra: et simplices permanebunt in ea."
/ 4. c. "Iustorum semita quasi lux splendens procedit et crescit vsque ad perfectum diem. Uia impiorum tenebrosa: nesciunt vbi corruant."
/ 10. c. "Benedictio domini super caput iusti. Qui ambulat simpliciter: ambulat confidenter. Quasi tempestas transiens non erit impius. Iusti autem quasi fundamentum sempiternum. Timor domini apponet dies: et anni impiorum abbreuiabuntur. Spes impiorum peribit."
/ 11. c. "Simplicitas iustorum diriget eos: et supplantatio peruersorum vastabit illos. Iustitia simplicis diriget viam eius: et in impietate sua corruet impius. Iustitia rectorum liberabit eos: et in insidiis suis capientur iniqui. Sectator malorum preparat mortem Qui inuestigator malorum est opprimetur ab eis. Qui bonus est: hauriet a domino gratiam. Non roborabitur homo ex impietate. Propter peccata labiorum: ruina proximat malo. Non inueniet fraudulenter lucrum. In semita iustitie vita."
/ 13. c. "Iustitia custodit innocentis viam: impietas vero peccatores supplantat: Peccatores persequetur malum: et iustis retribuentur bona."
/ 14. c. "Domus impiorum delebitur: tabernacula iustorum germinabunt. Misericordia et veritas praeparant bona. Iustitia eleuat gentem: miseros facit populos peccatum."
/ 16. c. "Cum placuerint domino vie hominis: Inimicos quoque eius conuertet ad pacem. Qui recta loquitur dirigetur. Contritionem praecedit superbia: et ante ruinam exaltatur spiritus."
/ 22. c. "Qui seminat iniquitatem: metet mala. Qui pronus est ad minsericordiam: benedicetur. Cui iratus est dominus: incidet in foueam."
/ 29. c. "Peccantem virum iniquum: inuoluet laqueus. Iu sti ruinam impiorum videbunt. Clipeus est dominus sperantibus in se."
¶ Thobie histo. c. 4. "Multa bona habebimus si timuerimus deum: et recesserimus ab omni peccato: et fecerimus bonum."
¶ Esaias propheta. c. 3. "Iustus fructum ad inuentionum suarum commedet. Uhe impio in malum: retributio enim manuum eius fiet ei."
¶ Hieremias propha. li. prophe. c. 50. et ante pe. "Cadet superbus et corruet: et non erit qui suscitet eum"
/ 10. c. "Regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias et iniurias et contumelias et diuersos dolos."
/ 27. c. "Facienti nequissimum concilium super ipsum deuoluetur et non agnoscet vnde veniat illi illusio."
¶ Philon in li. sapie. c. i. "In maliuolam animam non introibit sapientia: nec inhabitabit in corpore subdito peccatis."
¶ Seneca tragediarum in hercule furente. c. 5. "Quod quisque fecit patitur: auctorem scelus repetit: suo praemitur exemplo nocens."
¶ Lex codi. ti de epali audientia. l. "nemo deinceps: Maleficus: veneficus: adulter: violatorque monete: homicida: parricida: quod fecit semper expectet."
¶ Ualerius maxi. li. i. ti. de neglecta religione c. 2. "Lento gradum ad vindictam sui diuina procedit ira: Ultimo tarditatemque supplicii grauitate compensat."
¶ Boetius de consolatione li. 8. c. 5. "Perspicuum est nunquam bonis premia: nunquim sua sceleribus deesse supplicia."
¶ Cassiodorus epistolarum li. i. e. 2. "Omnia siquidem bona suis sunt iuncta cum fructibus: nec credi: potest virtus que sequestratur a premio."
¶ Gregorius in pastorali. c. 18. "Tanto apud deum obligatiores sumus quanto apud homines inulte peccamus."
¶ Uersificator fabularum esopi. 46 fab. "Fine malo claudi mala vita meretur iniquus. Qua capit insontes: se dolet arte capi."
¶ Ganfred. in poetria. c. 9. "Lex est eque dolum: referire dolore dolosum In caput vnde fuit egressus habere regressum."
On this page