Rubrica 1
Rubrica 1
De veritate et falsitate et mendacio
Secundus liber secunde parti tractat de veritate et salsitate et connexis vtrique vel alterutri. Sub his titulis sequentibus.
/ 84 psalmus. "Misercordia et veritas obuiauerunt sibi. Ueritas de terra orta est: et iustitia de celo prospexit."
¶ Slomon in prouerb. c. 13. "Uerbum mendax iustus detestabitur. Impius autem considit et confundetur."
¶ Aristoteles topicorum lib. 4. c. 7. "Per se mendacium prauum et fugiendum est: verum autem et bonum est laudabile."
/ Idem ethicorum li. i. c. 2. "Uidebitur vtique melius esse forsitan et oportere pro salute veritatis et familiaria destruere: aliterque et philosophos existentes: ambobus enim existentibus amicis sanctum est praehonorare veritatem"
¶ Cronica de nugis philosophurum. c. 28 scilicet de aristotele: "Aristoteles interrogatus quid fenoris acquirant mendaces. Inquit: Ut quotiens vera loquuntur non credantur eis."
/ 25. c. "Tres species odiuit anima mea: Pauperem superbum: diuitem mendacem: et senem fatuum et insensatum."
¶ Tullius retho. artis veteris: li. 2. c. 9. "Ueritas est virtus: per: quam immutata ea quie sunt aut fuerit: aut futura sunt dicuntur."
¶ Quintilianus declamationum. 2 declam. "Uiro forti praesertim et innocenti nihil facere conuenit quod negandum sit."
¶ Iacobus apostolus epistola vnica. c. 3. "Nolite gloriari et mendaces esse aduersus veritatem. Non est enim ista sapientia desursum descendens: sed terrena animalis et diabolica."
/ Idem epistolarum ad lucillum li. 5. e. 11. et fi. "Que veritati operam dat orationem incomposita debet esse et simplex."
/ Li. 13 e. 4. "Ueritas in omnem partem sui eadem est: qui decipiunt nihil habent solidi: tenue est mendacium: plucet si diligenter inspexeris"
x¶ Lex codi. ti si vt se ab hereditate abstineant l. i. "Fides veritati verborum adminiculanon desiderat."
/ c. 5. "Nihil tibi intersit an affirmes an inures: de religione ac fide agi scias vbicumque de veritate tractatur. Si aliquando coarteris vti mendacio: vtere non ad falsi: sed ad veri custodiam. Si contigerit fidelitatem mendacio redimi: non mentieris: sed potius excusabis."
¶ Augustinus in epig. prospe. emp. 65. "Difficilia et laboriosa sunt sigmenta mendacii: quae autem vult verum dicere non laborat."
¶ Fulgentius li. 3. et fi. Fab. 21. et fi. "Lucida veritas omnium malorum morum falsitate circumdata pollui aliqua commixtione non nouit."
/ Li. 4. e. 3 "Theodorus rex gotorum cuidam illustri viro dixit: Non te terruit contentionibus inflammata regalis auctoritas: subiugasti qnimoaudaciam veritati."
/ Li. 9. e. 24. "Quelibet malitia formidat contra manifesta bona aliquid profiteri: dum generalibus odiis veretur exponi."
¶ Gregorius in pastorali. c. 36 "Impuri dum deprehendi metuunt semper improbas defensiones querunt: semper pauidis suspitionibus agitantur: nihil autem est ad defendendum puritate tutius: nihil ad dicendum veritate facilius."
¶ Isidorus in sinonima soliloquiorum li. 2. c. 34. "Omne mendacium peccatum est. Neminem mentiendo fallas. Non aliud loqueris: et aliud animo teneas. Non aliud dicas et aliud facias."
¶ Auctor li. qui dicitur pamphilus. c. 3 "Crede quod interdum multis mendacia prosunt. Et quandoque nocet omnia vera loqui."
¶ Auctor li. qui dicitur facetus. c. 2. "Esto veridicus: falsum quandoque loquaris. Nam semper verum dicere: credo nephas."
On this page