¶ Salomon in prouer. c. i. "Frustra
iacitur rete ante oculos pennatorum."
/ Idem
in eccl. c. 10. "In cognitione tua regi ne
detrahas: et in secreto cubiculi tui ne
maledixeris diuiti: quia et aues celi portabunt vocem tuam."
¶ Isocrates in exhortationibus. ca. 2. "Numquam vllum perpetrans facinus latere credas.
Omnia existimes agere ceu neminem latitura:
natura etsi mox celaberis postmodum reuelaber."
¶ Aristoteles ethicorum libro 4. c. "Latere timidi est"
¶ Oratius in odis li. 2. c. 58. "Paulum
sepulte distat inertie Celata virtus."
/ "Idem in poetria
Ut pictura poesis erit: que si propius stes.
Te capiat magis: quadam si longius abstes.
Hec amat obscurum: volet haec sub luce videri.Iudicis argutum que non formidat acumen.
Hec placuit semel: hec decies repetita.
placebit."
/ Idem in epistolus. 17 e. "Stultorum incurata pudor malus vlcera celat"
¶ Tullius tusculanarum quodonum li. 2. "Omnia
benefacta: in luce se collocare volunt."
¶ Ouidius epistolarum e. 15. "Quis enim
zelauerit ignem. Lumine qui sper proditur ipse suo."
Idem de arte amandi li. 2. "Si latet ars prodest: affert depraehensa pudorem
Atque adimi tmeritotempus in omne fidem."
Idem de remedio amoris li. 2. "Que nimis apparent: retia vitat auis."
Idem methamorph. li. 4. "Quoque magis tegitur tectus mag estuat ignis."
¶ Quintilianus declam. 12 declam. "Male
heret ibi innocentia vbi in potestate est
secretum scelus."
¶ Mattheus in euang. c. 5. "Non potest
ciuitas abscondi supra montem posita."
/ c. 10. "Nihil opertum quod non reueletur: et occultum quod
non sciatur."
/ Idem dicit lucas in euange. 12. c.
¶ Marcus in euangel. c. 4. "Non est aliquid
absconditum: quod non manifestetur."
¶ Lucas in euange. c. 8. "Non est occultum quod
non manifestetur: nec absconditum quod non
cognoscatur: et in palam veniat."
¶ Ioannes in euangel. c. 3. "Omnis qui male agit:
odit lucem: et non venit ad lucem: vt non
arguantur opera eius. Qui autem facit veritatem
venit ad lucem: vt manifestentur opera eius."
12. c. "Ambulate dum lucem habetis vt
tenebre vos non comprehendant: et qui ambulat in
tenebris: nescit quo vadat."
¶ Seneca tragediarum in med. c. 3. "Magna
non latent mala."
/ Idem epistolarum ad
lucillum li. 2. e. 3. "Sic viue cum homininbus tanquam deus
videat: sic loquere cum deo: tanquam homines
audiant."
/ Libro. 6. e. 2. "Bona conscientia turbam
aduocat: mala in solitudine anxia atque
sollicita est."
/ Li. 9. e. 3. "Omnia vitia in aperto
leuiora sunt."
/ Lib. 11. e. i. "Sic viuendum est
tanquam in conspectu viuamus."
/ "Idem decla.
seu ciuilium causarum in prohe. Magis nocent
insidie que latent."
/ "Idem de moribus:
Peiora sunt tecta odia quam aperta."
¶ Marcialis cocus li. vndique suscepto. c. 2. "Occulturus hostis seuior elne tibi.
Iudicium culpe: nos clima dicimus esse.
Tu semper latebras: semper amas tenebras."
¶ Auctor li. de formula honeste vite. ca. 2. "Id opta quod optari coram omnibus potest."
¶ Cato. c. 3. "Temporibus peccata latent: et
tempore parent."
¶ Boetius de consolatione li. i. c. 8. "Si operam
mendicantis expectas: oportet vt vulnus
detegas."
/ Idem de hypoteticis sillogismi in
prohemino: "Et si ipsa speculatio veritati sua
quaedam specie spectanda est: fit tantum amabilior
cum in commune deducitur: nullum bonum est
quod non pulchrius elucescat si plurimorum
notitia comprobetur."
/ Cassiodorus epistolarum li. 9. e. 24. "Quelibet malitia formidat contra manifesta
bona aliquid profiteri: dum generalibus odiis
veretur exponi."
/ Lib. 10. e. 18. "Lesionis
instar est occulte consulere: et aliud velle
monstrare."
/ Libro. 12. et fi. e. 17 "Conscientia
recta vias publicas tenet. Amicum est
criminum velle nesciri."
¶ Auctor libri qui dicitur pamphilus. c. 43 "Sepe malum plaga parit inconfessa necemque. Montenarius in luna cleri. c. 12. 8. et pe.Quicquid nocte tegunt tenebre: sol mane
reuelat. Nil occultatur quod non aliquoniam sciatur."
¶ Prouer. vulgar: "Ne lamore ne tosse se
po celare."