Rubrica 1
Rubrica 1
De amore et dilectione
¶ Salomon in cantico canticorum circa fi. "Fortis est vt mors dilectio dura sicut inferus mulatio. Aque multe non poterunt extinguere charitatem: nec flumina obruent illam. Si dederit homo omnem substantiam domus sue pro dilectinequasi nihil despiciet eum."
/ Idem magnorum moralium li. 2. c. 79 "Multis multotiens aut auidere aut abaudire aliquid de aliquo bono beniuoli simus. Idem retho. li. i. c. 10.Diligere delectabile est. Diligi: delectabile est. / Li. 2 c. 6.Nullus que timet amat."
¶ Iesus filius sirach in eccl. c. 3. "Omne animal diligit similem: sic et omnis homo proximum sibi."
¶ Terentius in hecyra. c. 9. "Qui amat cui odio ipse est: bis facere stulte dico: laborem inanem ipsius capit: et illi molestiam affert."
¶ Tullius de officiis: li. 2. c. 7. "Omnium rerum nec aptius est quicquam ad opes tuendas ac tenendas qua diligi: nec alienius quam timeri"
11. cap. "Uehemeter multitudinis amor commouetur ipsa fama et opinione liberalitatis beniuolentie iustitie fidei omniumque earum virtutum que pertinent ad mansuetudinem morum ac felicitatem."
"/ Idem de amicitia: Nihil est virtute amabilius. Nihil quod magis alliceat ad diligendum. Quippe cum virtute et probitate: etiam eos quos nunquam vidimus quoddammodo diligamus. Confirmatur amor ex beneficio accepio et studio perspecto: et consuetudine adiuncia."
/ "Erue fastus. Curam mansuri quisquis amoris habes Dulcibus est verbis: mollis eliciendus amor Uane scitque absens: et nouus intrat amor."
¶ Ioannes in euange. c. 15. "Maiorem hac dilectionem nemo habet: vt animam suam quis ponat pro amicis suis. / Idem apostolus in euange. in epistola i. c. 3.Non diligamus verba neque lingua: sed opere et veritate."
¶ Iuuenalis li. i. satis 3. "Quis nunc diligitur nisi conscius et cui feruens. Estuat occultis animus semperque tacendis."
¶ Lex diges. ti. de donationibus inter virum et vxo. li. 3. in prin. "Amor honestus solis animis existimatur."
¶ Martialis cocus li. vndique suscepto. c. 2. "Miraris quod nullus amet te ceciliane. Non quod amas nullum: dilige carus eris."
c. 4. "Nulli carus erat erodinus et sibi nullus. Conuentus morum faculam succendit amoris. Moribus at variis gratia distrahitur."
/ Cap. 5 "Inuitus nemo: nemo coactus amat. Blandiciis non imperio vis crescit amoris. Dilige nos omnes: vt ameris. ab omnibus vnus. Querit amor pariles: dissimiles odium."
/ Idem in musica li. i. c. i. "Amica est similitudo: odiosa dissimilitudo atque contria. Amorem dilectionemque similitudo conciliat."
¶ Cassiodorus de amicitia. c. i "Uix inuenitur dilectio: que non sit questuaria et venalis. c. 3.Amor est quedam vis appetitiua rerum: quas desiderio eligimus et amplectimur ad fruendum. Dilectio exacto animi iudicio vires capit."
On this page