Text List

Rubrica 2

Rubrica 2

De pietate

¶ De pietate. Rubrica. 2.

TUllius retho. artis veteris li. 2 c. 9. "Pietas est per quam sanguine coniunctis patrieque beniuolis officium et diligens tribuitur cultus."

Quintilianus declam. 5. declam. "Habet pietas impetum suum: nec vllum dominum nouit affectus."

Paulus in epistola ad timotheum. c. 4. "Pietas ad omnia vtilis est. Promissionem habens vite quae nunc est et future."

5. c. "Siquis suorum et maxime domesticorum curam non habet: fidem negauit: et est infideli deterior."

Seneca tragediarum inthieste. c. 7 "Nulla vis maior pietate vera est."

Lucanus li. 8. "Exeat aula Qui vult esse pius"

Frontinus li. i. ti. 7. "Alexander maced. per deserta affrice itinera grauissima siti cum exercitum affectus oblatam sibi a milite in galea aquam spectantibus vniuersis effudit: vtiliter exemplotemperantie quasi communicare voluisset."

Lex diges. ti. de curatore furioso et aliis etcaetera. l. furiose. "Pietas parentibus etsi inequalis est eorum potestas equa debebitur."

Ualerius maxi. li. 5. ti. de humanitate aut clementia: "Quintus metellus celtibericum in hyspania gerens bellum cum vrbe celto bricam obsideret: et iam admota machina partem muri que sola conuelli poterat difiecturus videretur: humanitatem propinque victorie praetulit. Nam cum rethoienis filios qui ad eum transierant centobricenses machine ictibus obiecissent: ne pueri in conspectu patris crudeli genere mortis consumerentur: quamquam ipse rethoienes ne garet esse impedimento quo minus etiam per exitum sanguinis sui expugnationem perageret: ab obsidone discessit. Quo quidem tam clementi facto: et si non vnius ciuitati menia: omnium tantum celtiberarum vrbium animos cepit: effecitque vt ad redigendas eas in ditionem populi romani non multis sibi obsidionibus opus esset. / Ti. de pietate:Nulla acerbitate fortune nullis sordibus precium care pietatis vilescit: quanto etiam eo certius quo miserius experimentum habet. Quo non penetrat: aut quid non excogitat pietas. Rerum natura pietatis est magistra."

Ambrosius de officis li. i. c. 31. "Beniuolentia communis quedam parens omnium est: que amicitia connectit et copulat: in consiliis fidelis: in prosperis leta: in tristibus mesta. Unusquis que beniuolentis se magis quam sapientis credit consilio."

/ 32. c. "Beniuolentia etiam morum similitudinem facit. Inter dispares mores et studia compugnantia beniuolentia esse non potest."

/ Li. 2 c. 7. "Nihil tam vtile quam diligi. Id agamus vt omni sedulitate commendemus existimationem opinionemque nostram. Ac primum placiditate mentis et animi benignitate influamus in affectum hominum: popularis enim et grata est omnibus bonitas: nihilque est quod tam facile humanis sensibus illabatur."

30. c. et fi. "Nihil charitate dulcius: nihil pace gratius"

Cassiodorus epistolarum li. 12. et si. epistola. 3 "Pietas siquidem principum totum custoditimperium: et dum illis vicissitudo digna redditur in columia reipublice membra seruantur"

Gualterius de castellione li. 4. "Que rara tyrannis Semper inest fregit pietas generosa rigorem"

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 2