Text List

Rubrica 9

Rubrica 9

De amicis leuibus verbalibus fictis et non veris

¶ De amicis leuibus verbalibus fictis et non veris. Rubrica. 9

SAlomon in prouerbiis. c. 14. "Etiam proximo suo pauper odiosus erit: amici vero diuitum multi."

Aristoteles ethicorum libro 8. c. 6. "In tyrannide. nihil vel parum amicitie est."

/ Lib. 9. c. 13. et fi. "Fit prauorum amicitia mala: communicant enim prauis instabiles entes: et mali autem fiunt assimulati adinuicem."

/ Idem de magnorum moralium li. 2. c. 62. "Secundum conferens amicitia non firma est: sed cum conferente mutatur."

/ Idem rethorice li i. c. 20. "Apparens amicus adulator est."

Tullius de amicitia: "Utilitates quidem etiam ab his percipiuntur sepe qui simulatione amicitie coluntur et obseruantur temporis causa. In vita tyrannorum nulla fides: nulla charitas nulla stabilitas beniuolentie potest esse fidu ducia.Omnia semper suspecta atque sollicita: nullus locus amicitie. Quis enim eum aut diligit quem metuit: aut eum a quo se metui putetur: coluntur tamen simulatione amicicie dumtaxat ad tempus."

Ouidius de ponto li. 2 epistola. 3. "Turpe quidem dictu: sed si modo vera fatemur. Uulgus amicicias: vtilitate probat. Illud amicicie quondam venerabile nomen Prostat: et inquestum: pro meretrice sedet."

Quintilianus declamationum. i. declam. "Cum propter pecuniam ames idem amoris et spei finis est."

/ 15 declam. "Nescis an diligat: cuius non habet experimenta nisi sola felicitas."

Seneca epistolarum ad lucillum li. 3. e. 5. "Errat qui amicum in atrio quirit: in conuiuio probat."

Auctor lib. de for. honeste vite. ca. 4. "Nullius per assentationem amiciciam merearis. Nec hanc promerendi a te aditum aliis pandas."

Cato. ca. 2. "Qui simulat verbis: nec corde est fidus amicus: Tum quoque fac simile: sic ars deluditur arte."

Cassiodorus de amicitia. c. i. "Uix inuenitur dilectio quae non sit questuaria et venalis."

/ 16. c. "Qui simulatorie amat: in prosperis amat amicus: aduersarius in aduersis."

Auctor li. qui dicitur facetus. c. 6. "Sed tantum in mundo: modo non est fidus amicus. Fraude est etenim callidus omnis homo. Sed qui non potuit socium: sibi querere sidum: Diligat hic alios sicut amatus erit."

Gualterius de castellione li. 9. et pe.

"/ Testatur eorum Finis: amicicias regum non esse perhennes"

Heinricus samariensis lib. i. parte. i. "Delicias veris sequitur: sed tempora bruine. Deserit ablato remige falsus amor."

Bertrandus iconomica. c. 12. "De verbis magna est copia amicorum."

/ Iacobus beneuentanus. c. 34. "Tempore felici: multi dicuntur amici. Tollere qui cupiunt: et dare nulla volunt."

Prouerb. "vulgar: Retie lamigo to colue"

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 9