Text List

Rubrica 7

Rubrica 7

De nocumento susceptionis munerum et beneficiorum

¶ De nocumento susceptionis munerum et beneficiorum. Rubrica. 7.

IN exodo c. 23. "Munera excecant etiam prudentes: et subuertunt verba iustorum."

Psalmista. 25 psalmus. "In quorum manibus iniquitates sunt: dextera eorum repleta est muneribus."

Salomon in prouerb. c. 15. "Qui odit munera viuet."

Isaias propheta. c. 3. "Uhe qui iustificatis impium pro muneribus: et iustitiam iusti aufertis ab eo."

Iesus filius sirach in eccl. c. 20. "Datus insipientis: non erit vtilitas tibi: oculi enim illius septemplices sunt: exigua dabit: et multa improperabit."

/ 20. c. "Exenia et dona: excecant oculos iudicum."

Ualerius maximus li. 4. ti. de abstinentia. "Alexander cognomen inuicti assecutus continentiam diogenis cinici vincere non potuit. Ad quem cum in sole sedente accessisset hor tareturque vt siqua prestari sibi vellet indicaret. Mox inquit de ceteris interim velum a sole mihi non obstes. Diogenes syracusis cum olera ei lauanti aristippus dixisset: Si dionysium adulari velles ita non esses. Immon inquit: Si tu ista esse velles non adulares dionysium."

Martialis cocus epigramaton li. 8. "Munera qui tibi dat locupleti gaure senique: Si sapis et sentis: hoc tibi ait morere."

Isidorus soliloquiorum lib. i. c. i. "Premia etdona: legibus vires tulerunt."

/ Libro. 2 c 49. "Munera sepe virtutem preuaricant. Cito violatur auro iustitia: cito corrumpitur munere."

Uersificator fabularum esopi: fa. 24 "Cum tibi quid detur: cur detur respice."

Gualterius de castellione alexandreidos li. i. "Munus enim a norma recti distorquit acumen Iudicis: et tetra voluit caligine mentem."

Mattheus vindocinensis de histor. tobie c. 31. "Nonumquam fuge quod dabitur: susceptio doni Arbitrii vendit liberioris opes. Munera sumpta ligant. Uenditur arbitrium: dum viuitur ex alieno Sumptu: pane tuo vescere liber eris."

Heinricus samariensis li. i parte. 2. "Deuiat a vero: corruptus munere iudex. Falsificumque facit: impia gara pium."

Montenarius in luna cleri. c. 38 "Munera cecant."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 7