Rubrica 8
Rubrica 8
De credito et debito
¶ Salomon in prouerbiis. ca. 6. "Sispoponderis pro amico tuo: defixisti apud extraneum animam tuam: illaqueatus es verbis oris tui: et captus propriis sermonibus tuis. Fac ergo quod dico: temetipsum libera: quia incidisti in manus proximi tui: discurre festina: amicum tuum suscita: ne dederis somnum oculis tuis: nec dormitent palpebre tue erue quasi damula de manum: et quasi auis de insidiis aucupis."
¶ Iesus filius sirach in eccl. c. 29 "Fenerare tibi proximo in tempore necessitatis illius. Redde proximo in tempore suo. Multi non causa nequitie: non fenerati sunt: sed fraudari gratis timuerunt. Uir bonus fidem facit proximo suo."
¶ P>aulus apostolus epistola ad roma. c. 13 "Reddite omnibus debita: cui tribulum tributum: cui vectigal vectigal: cui honorem honorem."
¶ Lex diges. ti. de verb. sig. l. sub signatum. §. i. "Bona intelliguntur cuiusque qua deducto ere alieno supersunt."
¶ Boetius de disciplina scholarium li. 2. "Declamatione creditorum: nihil amarius menti imprimitur."
¶ Cassiodorus epistolarum lib. 12. et fi. e. 2. "Irrite suspenditur quod nullis protractionibus euitatur."
/ 10. e. "Reatus quidam est esse sub debito: nec liber potest veraciter dici qui probatur obnoxius reperiri."
/ 16. e. "Debitum si quidem quod non potest euitari: prona debet mente semper offerri: vt fiat beneficium quod sine compulsione constat illatum."
On this page