Text List

Rubrica 10

Rubrica 10

De mercede premio et retributione

¶ De mercede praemio et retributione. Rubrica. 10

IN leuitico c. 19. "No morabitur opus mercennarii tui apud te vsque mane."

Moyses in deteronomio. c. 24. "Non negabis mercedem indigentis: et pauperis fratris tui: vel aduene qui tecum moratur: sed eadem die reddes ei precium laboris sui ante solis occasum: quia pauper est: et ex eo sustentat animam suam: ne clamet contra te ad dominum: et reputetur tibi in peccatum."

Slomon in prouerb. ca. 17. "Qui reddit mala pro bonis non recedet malum de domo eius."

Tobie. ca. 4. "Quicumque aliquid tibi operatus fuerit: statim ei mercedem restitue: et mercennarii merces apud te omnino non remaneat."

Aristoteles iconomicorum libro i. "Sine mercede impossibile est dominari."

Iesus filius sirach in eccl. c. 4. "Non sit porrecta manus tua ad accipiendum: et ad reddendum collecta."

Tullius de offi. li. i. ca. 29 "Uix inuenitur quae laboribus susceptis periculisque aditis: non quasi mercedem rerum gestarum desideret gloriam."

Mattheus in euangelio. c. 10. "Dignus est operarius cibo suo."

Lucas in euangel. c. 10. "Dignus est operarius mercede sua."

Ioannes apostolus et euange. in epistola. 2. c. vnico "Uidete vosmetipsos: ne perdatis que comparati estis: sed mercedem plenam accipiatis."

Paulus apostolus: epistola ad romanos. ca. 4. "Merces non imputatur secundum gratiam: sed secundum de birum."

/ Idem epistola ad corinthios. ca. 9. "Quis militat suis stipendiis vnquam. Qui in sacrario operantur: que de sacra sunt edunt: et qui altari seruiunt: cum altari participant."

Quintilianus declam. declam. 5. "Ei labori oportet incumbere vbi promittatur effectus: stulta cura est que spem non habet."

Uegecius de re militari lib. 3 ca. 26 et fi. "Milites in expeditione spes et premia faciunt meliores."

Iuuenalis lib. 4. satura i. "Quis enim virtutem amplectitur ipsam: praemia si tollas."

Lex codi. ti. de statuis et imaginibus. l. vt virtutum: "Uirtutum premia tribui merentibus conuenit."

Marcialis cocus epigramaton libro. i. "In steriles campos nolunt iuga ferre iuuenci. Pingue solum laxat: sed inuuat ipse labor."

Boetius de consolatione li. 4. c. i. "Imperante florenteque nequitia virtus non solum praemiis caret: verum etiam sceleratorum pedibus subiecta calcatur: et in locum facinorum supplicialuit."

/ 5. c. "Perspicuum est nunquam bonis praemia: nunquam sua sceleribus deesse supplicia. Probos mores sua premia non relinquunt. Sicut probis probitas ipsa fit premium: ita improbis nequitia ipsa est supplicium."

/ 7. c. "Si melioribus animum conformaueris: nihil opus est iudice premium deferente: tuipse te excellentibus addidisti."

/ Libro 5. c. 6. "Equissimum iudicabitur improbos puniri: vel remunerari probos."

/ Idem de disciplina scholarium libro. 2. "Licet a multis destituatur laboris restitutio: tamen ab ali quo promouebitur fauoris adeptio."

Cato. ca. 3. "Cum labor est in damno: mortalis crescit egestas."

Cassiodorus epistolarum lib. i. epistola. 41 "Remuneratio meritorum iustum dominantis prodit imperium: apud quem perire nescit quod quempiam laborasse contigerit."

/ Libro. 2 epistola. i. "Non deficit rei studium: que premium largius habet."

/ 15 epistola "Nutriunt premiorum exempla virtutes: nec quisquam est qui non ad morum summa nitatur ascendere: quando irremuneratum non relinquitur quod conscientia teste laudatur."

/ 21. epistola. "Graue nimis est vt fructu laboris sui fraudetur industria: et cui debet pro sedulitate conferri premium: dispendium patiatur iniustum."

/ 28 epistola. "Tribuenda est iustis laboribus compensatio premiorum."

/ 33 epistola: "Equum est vt vnicuique proficiat labor suus."

/ Libro. 3 epistola. 19 "Fructuosus esse debet publicus labor."

/ Lib. 4. epistola. 3. "Theodoricus rex gottorum cuidam illustri viro hoc ait: Tende itaque adhuc bonis artibus tuos ad potira succensus: sciens gratiam nostram in illo semper augeri: qui se dignum adepto culmini desiderat inueniri."

/ 4. epistola. "Lau re est benemeritis digna prestare."

/ 13 e. "Emolumenta deesse laborantibus non oportet: vt et bone spei aditus aperiatur: et de sudantium querela iusta compensatione claudatur."

/ 25 epistola: "In ipsis conatibus egra languescunt que meritorum presumptionibus non iuuantur."

/ 27 epistola. "Malorum omnium probatur extremum inde detrimenta suscipe vnde credebantur auxilia prouenire."

/ Libro. 5. epistola. 19 "Maiora sibi facit credi quisquis efficaciter iniuncta peregit."

/ Libro. 7 epistola. 5. "Manus larga artium nutrit ingeniam."

/ Libro. 9. e. 13 "Ille dignus est premia consequi qui parere cognoscitur equitati."

/ 21 epistola: "Manifestum est premium artes nutrire."

/ 22 epistola: "Indiscreti hominum mores confusique vagarentur: si aut culpa formidinem: aut virtus premia non haberet."

/ Li. 11. epistola. 19 "Tironibus conceditur spes laboris dum vicissitudo fuerit reddita veteranis."

/ 26 epistola: "Sicut equum est desidiosis laborantium premia denegare: Ita conuenit excubantibus remunerationis optata concedere."

/ 30. epistola: "Equitati videtur accommodum: si efficaci actione laudatis digna moribus vicissitudo prestetur."

/ 31. epistola: "Dignum est vt sequatur vota fidelium fructus laborum: et superior gradus excipiat: quos gestarum rerum integritas effecta commendat."

/ Idem de charitate et di lectione dei. c. 48. "Dignum siquidem est et consonum rationi: vt vicem rependamus amanti: obsequenti officium gratias largienti."

Auctor li. qui dicitur pamphilus. c. 43 "Cum mercede labor gratior esse solet."

Auctor rudium dogmatis li. i. "Optat premia quisque labor."

Andreas ad gualterium de amore libro. i. "Maioribus censetur meritis dignus: qui bona spontanee peregit quam qui ea coactus exercuerit. Coacta nemini sunt grata obsequia: et nullis digna praemiis iudicantur."

Auctor lib. de moribus medicorum. c. 10. "Premia quisque labor optat habere sua. Si labor ipse perit: perit in arte voluntas. Amisso studio fit piger omnis homo."

/ Capitulo. 12. "Omnibus est turpe: sed turpius est generosis Non compensare seruitium merito."

/ Capitulo. 27. et fi. "Si numi desunt: perit omnis sollicitudo. Sollicitum numus quemlibet ipse facit. Sollicitat pigros: studiosos reddit inertes"

Gaufridus de hyronia curie papalis: "Excitat in predam: cogitque sitire cruorem A sue deprehensa portio iacta canes."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 10