Text List

Rubrica 1

Rubrica 1

De politia seu ciuilitate

SExtus et vltimus liber secunde partis: tractat de polliticis moribus: sub his titulis.

De pollicia seu ciuilitate. Rubrica prima.

Salomon in prouerbiis. ca. 11. "In benedictione iustorum exaltabitur ciuitas: et ore impiorum subuertetur."

/ 14. c. "Iustitia eleuat gentem: miseros facit populos peccatum."

/ 29. c. "Homines pestilenttes dissipant ciuitatem. Sapientes vero auertunt furorem."

Isocrates in exhortationibus. c. 3. "Ex communibus curis discede non ditior sed gloriosior: nam potius pluribus opibus preconium quod a multitudine."

Cronica de nugis philosophorum. c. 3 scilicet de solone. "Solon qui fuit vnus de septem sapientibus ait: A viris magnatibus perit ciuitas."

Aristoteles politi. li. i. c. i. "Omnem ciuitatem videmus comitatem quandam existentem: et omnem comitatem alicuius gratia boni institutam. Homo natura ciuile animal est: et qui inciuilis propter naturam et non propter fortuuam: aut prauus est aut melior quam homo."

/ Li. 2 c. i. "Ciuilitas communicatio quodam est. Multitudo quadam secundum naturam est ciuitas. Non fit ciuitas ex similibus Amicitiam putamus maximum bonorum esse ciuitatibus."

/ 5. c. "Omnis ciuitas indiget artificibus"

/ 8. c. "Ubi non maxime virtus honoratur: hanc policiam non est possibile firmitur secundum virtutem principari. Pollicia est ordo quidam habitantium ciuitatem. Ciuitas ciuium quadam multitudo est. Ciuis non est per habitare alicubi. Ciuis simpliciter nullo aliorum determinatur magis quam per participare iudicio in principatu. Cui potestas est communicandi principa tu confiliatiuo vel iudicatiuo ciuem dicimus esse huius ciuitatis. Ciuitatem esse talium multitudinem ad aucharchiam vite."

/ 2. c. "Ciuium quamuis dissimilium existentium opus est salus comitatis. Communicatio est pollicia. Ex dissimilibus est ciuitas"

/ Li. 4. c. i. "Pollicia est ciuitatibus ordo: qui circa principatus quodo distribuantur et quid dominans pollicie: et quid quod conferens est communionis singulis."

/ 2. c. "Pollitia principatuum ordo est."

/ 4. c. "Ubi non principantur leges: non est pollitia."

/ 7 ca. "Est pollitia vt simpliciter est dicere mixtio oligarchie et democratie."

/ 9. c. "Pollicia vita quedam est ciuitatis. In omnibus ciuitatibus sunt tres partes ciuium. Hi quidem opulenti valde: hi autem egeni valde: hi autem tertii qui medii bonorum. Qui sunt in excessibus eufortuitorum potentie et diuitiarum et amicorum: et aliorum talium subiici: neque volunt neque sciunt: et hoc statim a primordio existit pueris existentibus propter delicias enim: neque doctoribus subiici ipsis consuetum: qui autem secundum excessum in indigentia horum humiles valde vt hi quidem principari nesciant: sed subiici seruili principatu. Uult ciuitas ex equalibus esse et similibus quam maxime: haec autem existit maxime mediis. Saluantur in ciuitatibus medii maxime ciuium: neque enim ipsi aliena desiderant sicut pauperes: neque substantiam horum alteri: quemadmodum pauperes eaque diuitum concupiscunt: et propterea quod neque insidias patiuntur: neque fraudes moliuntur: sine periculo degunt. Communio politica optima est per medicos: et tales contingit bene pollitizare ciuitates: in quibus vtique multum quod medium. Eufortinium maximum est pollicizantes substantiam habere mediam et suf ficientem. Ubi multum quod inter medium minime fiunt conturbationes et dissensiones polliciarum et magne ciuitates sunt magis sine seditionibus propter eandem causam: quia multum quod medium. In paruis autem facile diuidere omnes in duo: vt nihil reliquatur medium: et omnes fere egeni vel opulenti sunt."

/ Li. 5. t. 6 "Commune est et in democratia et in oligarchia: et in momar chia:et in omni pollicia: neque crescere valde vllum praeter commensurationem: sed magis tentare paruas et multi temporis dare honores quam breuiter magnos: corrumpitur enim et non omnes viri fere bonam fortunam. Legibus sic ordinandum est vt nullus fiat multum excedens potentia: neque amicorum neque pecuniarum. Difficile forte aut impossibile bene legibus regi eam ciuitatem: qua valde multorum hominum est."

/ Idem iconomicorum li. i. "Ciuitas domorum multitudo est et loci et praediorum copia ad bene viuendum."

/ 5. c. "Ciuitas multitudo est non quecumque: sed ad vitam per se sufficiens."

/ 10 ca. "Omnis pollitica communitas constat ex principantibus et subiectis."

/ 11. c. "Plurime ciuitatum bellantes quidem saluantur: Postquam autem obtinuerunt principatu pereunt: rubiginem enim contrahunt sicut ferrum pacem ducentes."

/ Idem retho. li. i. c. 12. "Sunt autem ciuititates quattuor: democratia: oligarchia: aristocratia: monarchia. Est autem democratia ciuititas: in qua sorte distribuuntur principatus. Oligarchia autem: in qua qui in honoribus Aristocratia autem in qua qui secundum eruditionem: eruditionem autem dico ea que a lege posita: qui enim immauserunt in legitimis in aristocratia principatur: necesse autem hos videri optimos. Monarchia autem est secundum nomen in qua vnus omnium dominus est: harum autem que quidem secundum ordinem quendam regnum: quem autem indeterminata tyrannis."

/ Idem ethicorum libro 10. et fi. c. 8. et fi. "Desiderantibus de politica scire opus esse vi detur experientia."

/ Idem magnorum moralium li. i. c. i. "Oportet siquis debet in politicis practicus esse secundum mores esse studiosum. Polticaest optima potentia."

/ 61. c. "Politicum est quod lege est non quod natura."

Iesus filius sirach in eccl. c. 10. "Ciuitates inhabitabuntur per sensum prudentium."

Salustius in catilinario. "Labore ac iustitia res publica crescit. Semper in ciuitate quibus opes nulle sunt: bonis inuident: malos extollunt: vetera odere: noua exoptant: odio suarum rerum mutari omnia student."

Tullius philipicorum libro i. "Bene de re publica mereri laudari coli diligi gloriosum est. Metui vero et ob id odio esse inuidiosum detestabile imbecillum caducum."

/ Libro. 2 "Charitate et beniuolentia ciuium septum oportet esse: non armis."

/ Lib. 7. "in corpore si quid huius modi est quod reliquo corpori noceat: vri secarique patimur: vt membrorum aliquod potius quam totum corpus intereat. Sic in rei publice cor pore vt totum saluum sit: quicquid est pestiferum amputetur."

/ Lib. 12. et pe. "Omnibus bonis expedit saluam esse rem publicam: sed in his quifortunati sunt: magis apparet."

/ Idem inuectiuarum in catilinam li. i. "Fuit quondam in hac re publica virtus: vt viri fortes acrioribus suppliciis ciuem pernitiosum quam acerbissimum hostem cohercerent."

/ Idem inuectiua in salustium "Plerumque res publica priuatis crescit inimicitiis: vbi nemo ciuis quilis sit potest latere."

Seneca in epistolis ad lucillum li. 14. e. i. "Nemo eorum qui in re publica versantur quos vincat: sed a quibus vincatur aspicit: et illis non tam iocundum est multos post se videre quam graue est aliquem ante se habere."

Ualerius max. li. 2 ti. de institutis antiquis "Romani adeo magna charitate patrie tenebantur: vt archana consilia patrum conscriptorum multis seculis nemo senator enunciauerit."

/ Li. 4 ti. de moderatione: "Stasippus teieates:orantibus amieis vt grauem in administratione reipublice et emulum sibi vehementem aduersarium: sed alioquin probum et ornatum virum qualibet ratione vel tolleret vel submoueret: negaret se facturum. Neque in tutelam patrie bonus ciuis locum obtineret malus et improbus oc cuparet: sed qua vehementi aduersario vrgeri quam patriam egregio aduocato carere praeoptauit"

/ Ti. de his qui ex inimicis iuncti sunt amici ria. "Emilius lepidus bis consul et pontifex maximus splendoreque horum par vite grauitate diuitias inimicitias cum fuluio flacco eiusdem amplitudinis viro gessit. Quas simul vt censores renunciati sunt in campo deposuit. Existimans non oportere eos priuatis inimicitiis dissidere qui publice summa iuncti essent potestate. Sextus liuius salinator etsi neronis odio ardens in exilium profectus fuerat testimonio eius praecipue afflictus: tantum postquam eum inde reuocatum ciues collegam illi in consulatum dede runt: et igenii sui quod erat acerrimum et iiurie quam grauissimam acceperat obliuisci sibi imperauit: ne si desidente animo consortionem imperii vsurpare voluisset pertinacem se exhibendo inimicum malum consulatum agere. Que quidem mentis ad tranquiliorem habitum inclinatio in asperso ac difficili tempore articulo plurimum salutis vrbi atque italie attulit: quia pari virtutis inpetu: connisiterribilesperuincas vires contuderunt. Pitacus mitileneus cuius aut meritis tantum ciues debuerunt aut moribus crediderunt: vt eius suffragiis tyrannidem defenderent: tandiu illud imperium sustinuit quandiu bellum desigacocum atheniensibus gerendum fuit. Postquam autem pax victoria parata est: continuo reclamantibus mitileneis deposuit: nec dominus ciuium vltra quam rei publice necessitas exegerat permaneret. Atque cum recuperati agri dimidia pars consensu omnium offetretur auertit animum ab eo munere: deforme iudicans virtutis gloriam magnitudine prede minuere."

Cato. c. i. "Pugna pro patria."

Cassiodorus epistolarum li. i. epi 70. "Unicuique patria sua carior est."

/ 38. e. "Interdum expedit patriam negligere: vt sapientiam quis possit acquirere."

/ Li. 2 e. 29. "Res publica siquidem iure semper equitatis augetur."

/ Li. 3 e. 6. "Letam reddit faciem publicam honorata frequentia."

/ 10. e. "Nobilissimi ciuis est patrie sue augmenta cogitare."

/ 19. e. "Fructuosus esse debet publicus labor."

/ Li. 4 e 30. "Decet quidem cunctos patrie sue augmenta cogitare: sed eos maxime quos res publica summis honoribus obligauit."

/ Li. 5. e 31 "Utilitatem publicam diuturnam conuenit ludificatione differri."

/ Lib. 7. e. 2. "Dum tempus potestatis prolixum queritur: culparum obprobria non vitantur."

/ Libro. 6. e. 11. "Constat felicem esse rem publicam que multis cuiuibus resplendet ornata."

/ Li. 8. e. 30. "Ciuis animum non habet qua vrbis sue gratia non tenetur."

/ Libro. 9. e. 17 "Quorum gratia impetrare prasnt qui suis ciuibus displicere meruerunt."

/ Li. 10. e. 6. "Necessarium probatur esse reipublice prosonas dignitatibus aptas eligere."

/ Li. 12. et fi. e. i. "Ad vtilitates publicas esto sollicitus iniuncta morali compulsione procura."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 1