Text List

Rubrica 2

Rubrica 2

De populo

¶ De populo. Rubrica. 2.

ISocrates in exhorta tionibus. c. i "Conuersantem in democratia oportet demulcere populum."

Aristoteles rethori. li. 3. et fi. c. 14. "Quantofuerit maior populus: tanto remotior intellectus."

/ Idem polliticorum libro 6. c. 3. "Optimus populus est qui terrrecultiuus est."

Tullius retho. artis noue li. 7. et fi. circa fi. c. 17. "Noli saturnine nimium populi frequentia tutus esse: multi iacent graci."

/ Idem philippicorum li. 2. "Charitate et beniuolentia ciuium sceptrum oportet esse: non armis."

/ Idem tusculanarum questionum li. 2. "Philsophia paucis est contenta iudicibus: multitudinem consulto ipsa fugiens: eique ipsi et suspecta et inuisa est."

Quintilianus declamationu. 10 declam. "Non habet vlla turba prudentiam singulorum: siue quod publicos minus capimus affectus: siue negligentior est qui se non putat soluere debere rationem: et multa fiducia facimus omnium Nihil est crudelius morte hominum quos populus occidit."

/ Seneca tragediarum in octauia. c. 4. "Uis magna populi est."

Capitulo. 19. et fi. "O funestus multis populi Uirusque fauor: qui cum flatu Uela secundo ratis impleuit: Uexitque procullanguidos. idem Deserit alto seuoque mari."

/ Idem epistolarum ad lucillum li. 4. e. 8. et fi. "Nunquam volui populo placere: nam que ego scio non probat populus: que probat populus ego nescio. Quis cui placet virtus placere potest populo: Malis artibus fauor popularis queritur. Malis tibi placere quam populo."

/ Libro. 8. e. 2. et pe. "Hos mores habet populus: hos imperitissimus quisque in secreta irrumpere cupit."

/ Idem in prouerbiis. "Frons nostra populo conuenit. Meliorem vitam sequemur quam vulgus: non contrariam."

Lucanus li. 3. "Nescit plebs ieiunia timen. Damna mouent populos si quos sua iura tuentur. Non sibi sed domino grauis est que seruit egestas."

Ualerius maximus libro. 5. ti. de ingratis. "Ligurgo neque vite summe syncritas neque constantissimus erga parriam amor neque leges salutariter excogitate auxilio esse potuerunt: quo minus infestos ciues experiretur. Sepeenim lapidibus petitus publico furore. priuatus etiam oculo: ad vltimum ipsa patria lacedemonum pulsus est. Quid alie facient vrbes vbi etiam illa que constantie et moderationis et grauitatis eximiam sibi laudem vendicauit tam ingrata aduersus tam benemeritum extitit."

Lex codi. ti. de penis. l. decurionum filii: "Uane voces populi non sunt audiende."

Marcialis cocus li. vndique suscepto. c. 2. "Predicat hermagoras: non omnibus esse placendum. Elige de multis: regule cui placeas."

Cecilius firmianus de beata vita lib. 2. "Ueritas a vulgo solet variis sermonibus dissipata corrumpi."

Claudianus lib. i. "Mobile mutatur semper cum principe vulgus."

Cato. c. 3. "Iudicium populi: numque contempseri vnus Ne nulli placeas: dum vis contemnere multos."

Beotius de consolatione lib. 3. 11. c. "Plures magnum sepe nomen falsis vulgi opinionibus abstulerunt. Sapiens bonum suum non populari minore: sed conscientiae veritate metitur. Popularis gloria nec iudicio prouenit: nec vnquam firma perdurat."

Heinricus samariensis li. i. parte. 2. "Migrat in exilium virtus: vitiumque triumphat. Regnat in populis. grande tribunal habet."

Cassiodortis epistolarum in prohemiis: "Alimoniam supra omnis populi plus requirunt."

/ Lib. 6. e. 18. "Nescit plebs tacere. Plebs interdum: et haec loquitur quod a nemine perpetratur."

Prouerb. vulgar. "Quel che pouolo endeuina: de raro chel no sea."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 2