Rubrica 3
Rubrica 3
De principibus: ducibus et regibus
/ 16. c. "Indiguatio regis nuncii mortis: et vir sapiens placabit eum. In hylaritate vultus regis vita. Clementia regis quasi hymber serotinus. Non decet principem labium mendax."
/ 20. c. "Dissipat impios rex sapiens. Misericordia et veritas custodiunt regem: et roboratur clementia thronus eius."
/ Idem in ecc. c. 30. "Uhe tibi terra vbi rex puer est: et cuius principes mane comedunt. Beata terra cuius rex nobilis est: et cuius principes vescuntur in tempore suo: ad reficien dum et non ad luxuriam."
¶ Cronica de nugis philosophurum. c. 3 scilicet de solone. "Solon qui fuit vnus de. vii. sapiententibus dice bat regem fortissimum vi."
/ 5. c scilicet d pictaco. "Pictacus mitilineus qui vnus de vii. sapieinentibus ait: principatus virum ostendit."
¶ Isocrates in exhortationibus. c. 2. prope finem "Sicut conuersantem in democratia oportet demulcere populum: sic et conuersantem in monarchia decet mirari regem."
/ 8. c. et fi. "Masculus natura femella principalior est. Si principatus non erit sobrius et iustus: quodo principabitur bene: Si vero subiectus quodo subiicietur bene: Principem quidem perfectam habere oportet moralem virtutem."
/ 9. c. et pe. "Qui intellectum iubet principari: videtur iubere principari deum et leges: qui autem hominem iubet apponit et bestiam. Qui concupiscentia et furore principatum habuerit: iandem et optimos viros interiment."
/ Li. 5. c. 6. "Non similiter facile est malignari pauco tempore principantes etmulto. Tria quedam oportet habere futuros principari: principales: principatus. Primo quidem amorem ad consistentem pollitiam: deinde potentiam maximorum operum principatus. Tertio autem virtutem et iustitiam."
¶ Iesus filius sirach in ecc. c. 10. "Principatus sensati stabilis erit. Qualis est rector ciuitatis tales et inhabitantes in ea. Rex insipiens perdet populum suum. Regnum a gente in gentem tranfferetur propter iniustitias et iniurias et contumelias et diuersos dolos."
/ Idem de ponto li. 2 epistola. 9. et antepe. "Regia crede mihi res est succurrere lapsis. Conueniens homini est hominem seruare voluptas. Et melius nulla queritur arte fauor."
¶ Paulus apostolus in epistola ad romanos. c. 13. "Omnis anima potestatibus sub limioribus subdita sit."
/ "Principes non sunt timori boni operis: sed mali. Uis non timere potestatem bonum fac: et habebis laudem ex illa: dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris:time: non enim sine causa gladium portat: dei enim minister est iudex in iram ei qui malum agit."
¶ Seneca tragediarum in thieste. c. 3. "Ubi non est pudor Nec cura iuris: sanctitas: pietas fides: Instabile regnum est."
/ In octauia. c. 10 "Ferrum tuetur principem: Melius fides. Decet timeri cesarem: At plus diligi. Male imperatur cum regit vulgus duces."
/ Idem de clementia. "Natura commentata est regem: quod ex aliis animalibus licet cognoscere vt ex apibus."
/ Idem de consolatione ad marciam. "Turpis est nauigii rector cui gubernacula fluctus eripuit: qui fluctuantia vela deseruit permisit tempestati ratem."
¶ Frontinus li. 4. et fi. ti. 7. "Paulus imperatorem senem moribus dicebat esse oportere: signficans moderatiora sequenda confilia."
¶ Uegetius de re mili. li. i. ti. i. "Non quemquam magis decet vel meliora scire: vel plura quam principem: cuius doctrina omnibus potest prodesse subiectis."
/ Lib. 2. tit. 5. "Maiestas imperatoris secundum deum generi humano diligenda est et colenda: nam imperatori cum augusti nomen accepit: tanquam praesenti et corporali deo fidelis est praestanda deuotio: impendendus peruigil famulatus. deo enim vel priuatus vel militaris seruit cum fidelitur eum diligit qui deo regnat auctore."
¶ Lex diges. ti. de offi. praesi. li. congruit. "Congruiit bono et graui praesidi curare: vt pacata atque quieta sit prouincia quam regtt."
/ Boetius de consolatione lib. i. c. 8. "Plato ait beatas fore res publicas si eas vel studiosi sapientie regerent: vel si earum rectores studere sapientie contigisset."
¶ Cassiodorus epistolarum li. i. e. 8. "Tuta est conditio subiectorum vbi viuitur sub equitate regnantium."
/ 15 epistola. "Regnantis facultas tunc fit ditior cum remittit: et acquirit nobiles thesauros fame neglecta vilitate pecunie."
/ 22 epistola. "Decet regalis apicis curam generalitatis custodire concordiam. Ad laudem regnantis trahitur si ab omnibus pax ametur."
/ Libro. 2 epistola. 2. "Sub imperio boni principis omnium fortune proficiet. In laudem regnantis proficit quod subiectus acquirit"
/ Libro. 3 epistola. 11 "Beneficia siquidem sunt que regna sublimant: et liberalitatis domus iugiter potest crescrere: si sibi subiectos studeat ampliare."
/ 12 epistola. "Facilius est quippe si dicere fas est errare naturam quam dissimilem sui princeps possit formare rem publicam."
/ 29 epistola: "Hec sunt regia dona quod semina: sparsa in segetem coalescunt: et in vnum coacta depereunt."
/ 44 epistola. "Theodoricus rex gottorum ait: Nobis propositum est deo iuuante sic vincere vt subiecti se doleant nostrum dominium tardius acquisisse."
/ Libro. 5. epistola. 2. "Semper prodest diuitum regum acquisita concordia: qui dum paruo munere liniuntur maiore semper compensatione prospiciunt."
/ 39 epistola. "Quies suauissima populi: et dispositio tranquilla regionum preconium probatur esse regnantium."
/ 44. e. et fi. "Sic est in principibus humilitas gloriosa: quemadmodum in mediocribus odiosa potest esse iactantia"
/ Li. 6. e. 16 "Omnia sine principeconfusa sunt: et dum vnusquisque iuxta voluntatem suam cogitat viue: reregulam cognoscitur amittere discipline."
/ 27. e. "Utile est semper eligere: cui reliqui debeant obedire: quia si voluntas diuersorum vaga relinquitur confusio culparum amica generatur."
/ 13 e. "Dona regalia quamuis parua sublimant: quia simul et meritorum gratiam recepisse creditur: qui principali munere subleuatur."
/ Li. 11. e. 2. "Hoc est profecto difficillimum regnandi genus exercere iuuenem in suis sensibus principatum."
/ Li. 12. et fi. e. 2. "Omnes qui gremiorum celsa petimus: vitiorum humilia deseramus: sit in nobis frons libera: vt aliorum possimus emendare peccata."
/ 3 epi "Uarium poscit remedium diuersa qualitas passionum. Sic qui populis pesse cognoscitur non vno consilio praedicturus inuenitur feroces districtione premendi sunt: mansueti ciuiliter admonendi: dolosi caute: simplices sub leuitate tractandi sunt. Sub continentia irascere: sub maturitate distringe."
/ 13 e. "Pietas si quidem principum totum custodit imperium: et dum illis vicissitudo digna redditur incolumia rei publicem menbra seruantur."
¶ Gregorius in pastorali. ca. 18. "Sit rector bene agentibus per humilitatem socius: contra delinquentium vitia per zelum iustitie erectus Tunc necesse est vt rectores a subditis timeantur quoniam ab eis deum timeri minime depraehendunt: vt humana saltem formidine peccare metuant: qui diuina iudicia non formidant Summus locus est: bene regitur cum his qui praeest vitiis potius quam fratribus dominatur."
¶ Ioannes solobriensis anglicus in policratone li. 5. "Traianus optimus imperator arguentibus eum amicis quod in omnes et vltra quam imperatorem deceat communis esset: respondit se talem velle imperatorem esse priuatis quales imperatores sibi esse priuatos optasset."
¶ Gualterius de castellione li. i. "Parce humili: facilis oranti: frange superbum. Non murus non arma ducem tutantur auarum. Instabile est regnum: quod non clementia firmat"
On this page