Text List

Rubrica 1

Rubrica 1

De prudentia et sapientia

SEcundus liber tertie partis: tractat de prudentia et pertinentibus ad eam sub his titulis.

¶ De prudentia et sapientia Rubrica prima.

IOb historia. c. 12. "In antiquis est sapientia: et in multo tempore prudentia."

/ 28 ca. "Timor domini ipse est sapientia: et recedere a malo intelligentia."

Psalmista 31 psalmus. "Nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellectus."

/ 121 pslamus. "Initium sapientie timor domini."

Salomon in prouerb. c. i. "Audiens sapiens sapientior erit: et intelligens gubernacula possidebit."

/ 2. c. "Inclina cor tuum ad cognoscendum prudentiam Dominus dat sapientiam. Si intrauerit sapientia cor tuum et scientia: anime tue placuerit: consilium custodiet te: et prudentia seruabit te: vt eruaris de via mala: et ab homine qui peruersa loquitur."

/ 3 c. "Beatus homo qui inuenit sapientiam: et cui affluit prudentia. Melior est acquisitio sapientie negotiatione argenti et auri primi et purissimi. fructus eius praeciosior est cunctis opibus: et omniaque desiderantur: huic non valent comparari. Longitudo dierum in dextera sapientie: et in sinistra illius diuitie et gloria. Uie sapientie vie pulchre: et omnes semite illius pacifice. Gloria sapientes possidebunt."

/ 4. c. "Dilige sapientiam: et seruabit te. Glorificaberis a sapientia cum eam fueris amplexatus: dabit capiti tuo augmentum gratiarum et corona inclita proteget te."

/ 7. c. "Dic sapientie: soror mea es: et prudentiam voca amicam tuam"

/ 8. c. "Melior est sapientia cunctis opibus preciosissimis: et omne desiderabile ei non potest comparari. Fingitur dicere sapientia: Per me reges regnant: et legum conditores iuste decernunt. Per me principes imperant: et potentes decernunt iustitiam. Ego diligentes me diligo: et qui mane vigilant ad me: inuenient me. Mecum sunt diuitie et gloria: opes superne et iustitia etcaetera. Beatus homo qui audit me: et qui vigilat ad fores meos quotidie: et obseruat ad postes ostii mei. Qui me inuenerit: inueniet vitam: et hauriet salutem a domino. Qui autem in me peccauerit: ledet animam suam. Omnes qui me oderunt: diligunt mortem."

/ Nono cap. "Da sapientie occasionem: et addetur ei sapientia. Principium sapientie timor domini. Per me multiplicabuntur dies tui: et addentur tibi anni vite. Si sapiens fueris: tibi metipsi eris. Si autem illusor: solus portabis malum."

/ 12. c. "Lingua sapientum sanitas est."

/ 14. c. "Labia sapientium custodiunt eos. Sapiens timet et declinat a malo. Stultus transilit et confidit. Lingua sapientium ornat scientiam. Cor sapientis querit doctrinam."

/ 16. c. "Posside sapientiam: quia auro melior est: et acquire prudentiam: quia preciosior est argento. Qui sapiens corde est appellabitur prudens: et qui dulcis eloquio maiora percipiet. Cor sapientis erudiet os eius: et labiis illius addet gratiam."

/ 17. c. "In facie prudentis lucet sapientia."

/ 18. c. "Auris sapientium querit doctrinam."

/ 22. c. "Inclina aurem tuam: et audi verba sapientium. Uir sapintens et fortis est: et vir doctus robustus et validus."

/ Idem in eccle. c. i. "In multa sapientia: multa est indignatio."

/ 7. c. "Utilior est sapientia cum diuitiis: et magis prodest. Sicut protegit sapientia: sic protegit pecunia: hoc autem plus habet eruditio et sapientia: quod vitam tribuit possessori suo. Noli esse plus sapiens quam necesse est."

/ 8. c. "Sapientia hominis lucet in vultum eius."

/ 9. c. "Melior est sapientia quam arma bellica"

/ 10. c. "Cor sapientis in dextera eius: et cor stulti in sinistra illius. Uerba oris sapientis gratia."

Aristoteles magnorum moralium libro i. ca. 71. "Prudentia est contra operabilia in quibus electio et fuga. Circa operationem et operabilia est prudentia. Prudentia est habitus electiuus et operatiuus: eorum qua in nobis sunt."

/ 73. c. "Sapientia est ex intellectu et scientia composita: quare erit circa hoc: circa que et intellectus et scientia."

/ 74. c. "Circa conferentia est prudentia: sapientia autem non: alterum ergo est sapientia et prudentia."

/ 75. c. "Sapientia quidem estcirca perpetuum et diuinum: prudentia autem circa conferens hominum."

/ 77. c. "Prudentis et prudentie est opiimam appetere: et horum electiuum esse et operatiuum."

/ 81. c. et pe. "Prudentia sicut architector quidam virtutum est."

/ Libro. 2 c. 7. "Neque absque prudentia alie virtutes fiunt: neque prudentia perfecta est absque aliis virtutibus: sed cooperantur quodammodo ad seinuicem consequentes prudentiam. Sapientia absconsa et thesaurus inuisus que vtilitas in vtrisque"

/ 21. c. "Uerba prudentium statera ponderabuntur."

/ 25. c. "Corona senum multa peritia."

/ 32. c. "Importune noli extolli in sapientia tua."

/ 37. c. "Est sapiens anime sue sapiens. Uir sapientens implebitur benedictionibus: et videntes illum laudabunt."

/ 39. c. "Sapientiam omnium antiquorum exquiret sapiens."

/ 40. c. "Uinum et musica letificant cor: et super vtraque dilectio sapientie."

/ Idem ethicorum libro 6. c. 3. "Necesse est prudentiam esse habitum cum ratione verum circa humana operatiuum."

/ 5. c. "Sapientia est intellectus et scientia honorabilissimorum natura. Prudentia est circa humana: et de quibus est confiliari: prudentis enim maxime hoc opus esse dicimus bene confiliari. Non est prudentia vniuersalium solum: sed oportet et singularia cognoscere actiua enim: actio autem circa singularia Iuuenes non videntur fieri prudentes. Causa autem quoniam et singularium est prudentia que fiunt cognita experientia: inuuenis autem expertus non est: multitudo enim temporis faciet experientiam."

/ 8. c. et pe. "Peruertit malitia et mentiri facit circa practica principia quia manifestum: quoniam impossibile est prudentem esse non entem bonum."

/ Idem retho. li. i. c. 13. "Prudentia est virtus intellectus secundum quam bene consiliari possunt de bonis et optimis dictis ad felicitatem."

/ 20. c. "Sapientia est multorum et mirabilium scientia."

/ Idem politicorum libro 7. c. 6. "Aptum natum est potentiam quidem in minoribus: prudentiam autem in senioribus esse."

/ Idem methaph. li. 2. ca. i. "Sapientia circa principina: scientia est."

/ Idem priorum analeticorum libro 2. c. 70. "Sapientes boni sunt."

/ Idem elementorum libro i. "Quibusdam est magis opere precium videri esse sapientes quam esse et non videri. Sophistica est apparens sapientia: non autem existens."

/ Idem de anima li. 2. "Homo est prudentissimum animalium."

Idem probleumatum: parte. 30. "Parui capitis prudentiores sunt eis qui sunt magni capitis."

Iesus filius sirach in eccl. c. i. "Omnis sapientia a domino deo est. Deus praebet sapientiam diligentibus se. Concupiscens sapientiam: conserua iustitiam: et deus praebebit illam tibi."

/ 5. c. "Honor et gloria in sermone sensati."

/ 6. c. "Inuestiga sapientiam: et manifestabitur tibi."

/ 10. c. "Principatus sensati stabilis erit."

/ "Seruo sensato liberi seruient."

/ 15. c. "A deo profecaest sapientia"

19. c. "Non est sapientia nequitie disciplina: et non est cogitatus peccatorum prudentia."

/ 20 c. "Sapiens in verbis: seipsum amabilem factus. Sapiens in verbis: producet seipsum. Homo prudens: placebit magnatis."

Philon vel philemon lib. sapientie. c. i. "Inmaliuolam animam: non intrabit sapientia: nec habitabit in corpore subdito peccatis."

/ 3. c. "Sapientiam et disciplinam qui abiicit: infelix est: et vacua est spes illorum: et labores sine fructu."

/ 5. c. "Melior est sapientia quam vires: et vir prudens magis quam fortis."

/ 6. c. "Sapientia facile videtur ab his qui diligunt eam: et iuuenitur ab his qui querunt illam. Concupiscentia sapientie deducet ad regnum perpetuum. Multitudo sapientium: sanitas est orbis terrarum. Rex sapiens: populi stabilimentum est."

/ 7. c. "Sapientia est speciosior sole: et super omnem dispositionem stellarum luci comparata prior inuenitur. Sapientia vincit malitiam."

Tullius de officiis li. 2. c. 2. "Sapientia est rerum diuinarum: et humanarum causarum qua quibus he res continentur scientia."

/ Idem tusculanarum quodnum li. i. "Nihil est hominis prudentia dulcius quam vt cetera auferat: affert certe senectus"

/ Libro 3. "Sapientia sanitas est animi."

/ Li. 5. et fi. "Sapientia semper eo contenta est quod adest."

/ Idem rethorica artis vereris lib. 2. ca. 9. "Prudentia est rerum bonarum malarumque vtrumque scientia."

/ Li. 2. c. 2. "Prudentia est calliditas: que ratione quadam potest delectum habere bonorum et malorum."

/ Idem de legibus li. i. "Ratio cum adoleuit atque perfecta est nominatur rite sapientia."

Idem de diuinatione li. 2. "Sapientem esse portentum est: sepius enim in vllam peperisse arbitror quam sapientem fuisse."

Iacobus apostolus epistola vnica. c. 3. "Que desursum est sapientia. Primum quidem pudica est: deinde pacifica: modesta: suadibilis: bonis consentiens: plena misericordia et fructibus bonis: iudicans sine similitudine."

Paulus apostolus epistola ad roma. c. 8. "Prudentia carnis mors est: prudentia autem spiritus vita et pax."

/ 12. c. "Non plus sapere quam oportet sapere"

Seneca in epistolis ad lucillum li. 3. e. 3. "Repraesentat opes sapientia."

/ Li. 15. e. i. "Sapientia perfectum bonum: est mentis humane."

/ Libro. 19 e. 11. et fi. "Sapientia est mens perfecta: et ad summum optimumque perducta."

Uegetius de re militari li. i. ti. 2. "Prudentia et modestiam seruat in castris: et non parum prodest in dimicatione consiliis."

Auctor libri de for. honeste vite. c. 2. "Prudens falli non potest: non fallere vult."

Ambrosius de officiis li. i. c. 23. "Prudentia in veri inuestigatione versatur: et scientie plenioris infundit cupiditatem."

Cecilius firmianus de beata vita li. i. "Primus sapientie gradus est falsa intelligere: secundus vera cognoscere."

/ Lib. 3. "Uirtus cum scientia coniuncta sapientia est. Sapientia nisi in aliquo actu fuerit quo vim suam exerceat inanis et falsa est. Nunquam potest esse iustus qui stultus est: neque sapiens qui fuerit iniustus. Calliditas et astutia in multis animalibus sunt: vel cum insidiantur aliis: et dolo capiant et deuorant: vel cum insidias aliorum vario genere deludunt. Sapientia vero in hominem solum cadit."

/ Libro. 6. "Nemo potest iure dici homo: nisi qui sapiens est"

Augustinus in epigramatibus prosperi. 74 emp. "In magna egestate sunt diuites: sapientie thesauros non habentes."

Fulgentius mitologiarum lib. 2. fabula. 2. "Sapientia etiam in tenebris proprium fulgorem possidet."

Cato. c. 2. "Sermo datur cunctis animi sapientia paucis."

/ Capitulo. 3 "Insipiens esto: cum tempus postulat aut res. Stultitiam simulare loco prudentia summa est."

Boetius in arismetrica. c. 2. "Sapientia est earum rerum que vere sunt cognitio et integra compraehensio."

Cassiodorus epistolarum li. 6. e. 10. "Sapientia est que honores meretur. Sola prudentia quae nemo sic assequitur vt eam non necessario et per alios querem videatur. Senes ipsi sapientiam consiliis discunt."

/ Libro. 10. c. 4. "Sapientiam ille querit in alto penes quem est scientie magnitudo."

/ Li. 12. et fi. e. 3. "Ubicumque probatur esse necessaria prudentia: quoniam rebus omnibus videtur adhibere accommoda."

/ Idem de anima. c. 7. "Circa confusa et incertata prudentia vtiliter adhibetur."

Isidorus in sinonima soliloquiorum li. 2. c 42. "Dilige sapientiam: et monstrabitur tibi."

Hugo de sancto victore in didascalo li. i. c. i. "Omnium expetendorum prima est sapientia in qua perfecti boni forma consistit. Summum in vita solamen est studium sapientie quam qua inuenit felix est: et qui possidet beatus."

/ Libro. 2 c. 13. "Omnes pene virtutes corporis mutantur in senibus et crescente sola sapientia decrescunt cetera."

/ Idem in compendio philosophie in prohem. "Uniuersorum expetendorum sapientie est per quam acquiritur perfectorum omnium bonorum forma. Summum solamen animorum exercitatio sapiente est."

Gaufridus de hironia curie papalis "Multa vident paucis pectora magna notis."

Prouerb. metrice extraor. li. vag. "Non de ponte cadit qui cum sapientia vadit."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 1