IOb de historia. c. 5. "Uirum
stultum interficit iracundia."
¶ Psalmista 31 psalmus. "Nolite fieri
sicut equus et mulus: quibus non
est intellectus."
¶ Salomon in prouer. c. i. "Sapientiam atque
doctrinam stulti despciiunt."
/ 3. c. "Stultorum exultatio ignominia est."
/ 10. c. "Quasi per risum
stultus operatur scelus."
/ 12 ca. "Stultus
transilit et confidit."
/ 14. c. "In ore stulte
virga superbie."
/ 15. c. "Os fatuorum ebulit
stultitiam."
/ "Stultitia gaudium stulto."
/ 17. c. "Omnes stulti miscentur contumeliis."
/ 18. c. "Non recipit stultus verba sapientie: nisi ea
dixerit que versantur in corde eius."
/ "Labia
stulti inmiscent se risis: et os eius iurgia
prouocat."
/ "Os stulti attricio eius."
/ 19. c. "Pestilente flagello stultus sapientior erit."
/ 22. c. "Si contuderis stultum in pila quasi ptisanas
ferientem desuper pillo: non auferetur ab eo
stultitia eius."
/ Idem in eccl. c. i. "Stultorum
infinitus est numerus."
/ 2. c. "Stulius in tenebris
ambulat."
/ 7. c. "Noli esse stultus ne
moriaris in tempore non tuo."
/ 10. c. "Cor stulti in
sinistra illius."
/ "Labia insipientis
praecipitabunt eum. Stultus verba multiplicat."
¶ Isaias propheta. c. 32. "Stultus fatua
loquitur: et cor eius faciet iniquitatem."
¶ Iesus filius sirach in eccl. c. 5. "Lingua
imprudentis subuersio est ipsius."
/ 10. c. "Rex
insipiens perdet populum suum."
/ 20. c. "Homo
sapiens tacebit vsque ad tempus: lasciuus autem
et imprudens non seruabit tempus. Datus
insipientis non erit vtilis tibi: oculi enim illius
septemplices sunt: exigua dabit et multa
improperabit. Fatuo non erit amicus: et non erit
gloria bonis illius. Ex ore fatui reprobatur
parabola: non enim dicet illam in tempore suo"
/ 21. c. "Narratio fatui quasi sarcina in via.
Fatuus in risu exaltat vocem suam. Pes
fatui facilis est in domum proximi. Stultus a
fenestra respicit in domum: vir autem eruditus
foris stabit. Stultitia hominis auscultare per
hostium. Labia imprudentium stulta narrabunt
In ore fatuorum cor illorum: et in corde sapientum
os illorum."
/ 22. c. "Cum dormiente
loquitur qui narrat stulto sapientiam: et in fine
narrationis dicet: quis est hic: Luctus mortui
septem dies: fatui autem et impii omnes dies vite
illorum. Cum stulto ne multum loquaris. Cum
insensato ne abieris: serua te ab illo vt non
molestiam habeas. Arenam et salem et massamferri facilius est portare quam hominem
imprudentem et fatuum et impium."
/ 27. c. "Stultus
sicut luna immutatur."
¶ Terentius in adelphis. c. 4. "Homine
imperito nunquam quicquam iniustius est: qui nisi quod ipse
fecit nihil rectum putat."
¶ Oratius in odis li. 2. c. 6. "Misce stultitiam
confilii breuem. Dulce est desipere loco."
/ Idem in sermonibus li. i. sermo. 2. "Dum vitant stulti vitia in contraria currunt:"
¶ Tullius tusculanarum questionum libro. 3 "Proprium stultitia est aliorum vitia cernere
obliuisci suorum. Insipientia quasi insanitas quidam
animi est. Insipientia nullum maius malum est."
/ Lib. 5. et fi. "Stultitia et si adepta est quod
concupiuit: nunquam tantum se satis consecutam putat."
/ Idem rethor. artis noue lib. 2. c. 6. "Omnium
malorum stultitia mater est atque materies."
¶ Seneca de tranquillitate animi: "Aliquando
insanire iocundum est. Nullum magnum ingenium sine
mixtura dementie fuit."
/ Idem in prouer. "For
tunam quem nimis fouet stultum facit."
¶ Cecilius fir. de beata vita li. 3. "Nunquam
potest esse iustus qui stultus est. Stultitia est
in factis dictisque per ignorantiam recti ac
boni erratio."
¶ Cato. c. 3. "Insipiens esto cum tempus
postulat aut res.
Stultitiam simulare loco prudentia summa est."
¶ Boetius de consolatione li. c. 8. "Sibi semper mentiens est imprudentia."
¶ Cassiodorus epistolarum libro. 2 e. 7. "Non est sapientia profutura contemnere."
/ Li. 3. e. 52. "Expedit interdum desipere."
¶ Auctor lib. qui dicitur facetus. ca. 7. "Nemo
placet stulto nisi dicat quod libet illi.
Et malus efficitur qui sociatur ei."
¶ Auctor lib. de moribus medicorum. c. 2. "Ignarus medicus: mortificare solet.
Naturam morbi qui non agnoscit eundem.
Quodo curabit: est sua cura mala.
Ignari medici demit medicina salutem.
Dum prodesse putat: semper obesse solet."
/ Prouer. vul. "Endarno e matto chi nol sente
Aseno cargao ben ambla.
Chi loa el matto silfa saiire.
Chi vsa el matto ale persege: el geua cum le
pertege.
El matto non fa pato: se no con so damno fato.
Ogno matto enso core e sauio.
Uilano per vendema fauelare el no degna.
Un matto si enfa quatro."