Text List

Rubrica 3

Rubrica 3

De prouidentia et premeditatione atque deliberatione

¶ De prudentia et premeditatione atque deliberatione. Rubrica 3

ARistoteles elementorum li. 2. "Prouidere quidem difficile est per va cationem autem facile."

Terentius in adelphis. c. 11. "Istuc est sapere: non quod ante pedes modo est videre: sed etiam illa que futura sunt prospicere."

Tullius de officiis li. i. c. 34. "In omnibus negociis priusquam aggrediare adhibenda est praeparatio diligens."

/ Idem tusculanarum questionum li. 3. "Premeditatio futurorum malorum lenit eorum aduentum"

/ Idem rethor. artis vereris li. 2. "Prouidentia est per quam futurum aliquid videtur antequam fiat."

/ Idem rethor. artis noue li. 4. c. 7. "Solent dium cogitare omnes qui magna negocia volunt agere."

/ Idem philipicorum libro 10. "Sapientis quic quid homini accidere possit idipsum praemeditari ferendum modice si euenerit esse."

Ouidius de tristibus li. 6. et fi. e. i. "Tantum ne noceas dum vis prodesse videto."

Sneca epistolarum ad lucillum lib. 4. e. 3. "Quic quid fieri potest quasi futurum cogitemus"

/ Li. 10. e. 3. "Premeditari mali leuis ictus venit: ac stultus et fortune credentibus omnis videtur noua rerum et inopis nata facies."

/ Libro. 15. e. 8. "Nihil nobis improuisum esse debet in omnia permittendus annis cogitandum non quicquid solet: sed quicquid potest fieri. Cogitanda sunt omnia: et animus aduersus ea que possunt euenire firmandus."

/ Libro 17. e. 3. "Quodcumque lesurum est multo antequam accidat speculare et aduertere."

/ Li. 19. e. i. "Id agendum est ne quid nobis inopinatum sit.Et quia omnia nouitate grauiora sunt hoc cogitatio assidua praestabit vt nulli sit malo tyro."

/ Idem in prouerb. "Deliberare vtilia mora est tutissima. Mora omnis odio est: sed sapientem facit. Male geritur quicquid geritur fide fortune."

Lex diges. ti. de minoribus. l. verum. "Quod facto contingit cuiuis patrifamilias quamuis diligentissimo potest contingem."

/ Ti. commodati: li. ad eos. "Qua eura vel diligentia consequi possumus: ne ab aliquo damnum nobis iniuria detur."

/ Ti. de actio. emp. et vendi. li si. ea res. "Custodia aduersum vim parum proficit."

/ Ti. de administratione rerum ad ciuitatem perti. l. 2. §. si eo tempore. "Fortuitos casus nullum hominum consilium prouidere potest."

Ualerius max: li. 8. ti. de studio et industria "Roscius nullum vnquam spectanti populo gestum nisi quem domi meditatus fuerat ponere ausus est. Quapropter non ludrica ars roscium sed roscius ludricam artem commendauit: nec nulli tantum fauorem verum et principum familiaritates amplexus est."

Auctor libri de formula honeste vite. c. 2. "Tunc per rationem recte viues si omnia prius estimes et perpenses. Prudentis proprium est consilia examinare: et non cito facili credulitate ad falsa prolabi. Si prudens esse cupis in futura prospectum intende: et que possunt contingere animo cuncta propone. Nihil tibi subitum sit sed totum ante prospicias: nam qui prudens est non dicit non putaui hec fieri: quia non dubitat sed expectat: nec suspicatur: sed cauet. Presentia ordina: futura praeuide: praeterita recordare. Nam qui nihil de preterito cogitat: perdit vitam. qui nihil de futuro premeditatur in omnia cautus incedit. Prepone in animo tuo et mala futura et bona: vt illa sustinere possis: et ista moderari."

Ambrosius de officiis lib. i. c. 37. "Nisi explorentur aduersa cito occupant."

/ Libro. 2 c. 30. et fi. "Ante factum cogitate: et cum diu cogitaueritis tunc facite quod probatis."

Cato. c. 3. "Prospice qui veniunt hos casus esse ferendos. Nam leuius ledit quicquid prouidimus ante."

Beotius de consolatione lib. i. c. 8. "Existimatio plurimorum non rerum merita sed fortune: spectat euentum: ea quae tantum iudicat esse prouisa qua felicitas commendauerit."

Cassiodorus epistolarum li. 3 e. 49. "Ideo prouidentia dicitur vt que sunt futura tractentur."

/ Libro. 8. e. 13. "Omnia deliberata sunt robusta."

/ Lib. 9. e. 23. "Quis de illa re existimet deliberandum vbi nihil reperitur ambiguum"

Gregorius in pastorali. ca. 47. "Dum contra ictum quisque paratior redditur: hostis qui se inopinatum credidit eoipso quo preuisus est eneruatur."

Isidorus in sinonima sololiquiorum li. 2. ca. 20. "Aduenientes impetus praemeditatio frangit. Expectata mala tolerabiliter feruntur. Precogitatio molestias futuras attenuat. Preuisio malorum lenit aduentum Inopinatum: malum fortiter frangit. Improuisa mala grauiter feriunt. Repentinum malum: cito frangit. Quod prouisum non est vehementer affligit. Improuisus hostis fortiter opprimit."

/ Capitulo. 41. "Ancipitem dium delibera sententiam. Age nihil ex praecipitio magnum."

Uersificator fabularum esopi. 20 fa. "Nam preuisa minus ledere tela solent."

/ Fabula. 50. "Preteriti ratio scire futura facit"

Auctor rudium doctrine li. 2. "Omnibus in rebus res est discretio summa. Et modo in rebus res facit esse bonas. Nam quecumque facis si non discerneris ante. Ad reprobum finem sepe venire solent."

Heinricus samariensis li. i. parte. i. "Sapiens deliberat antequem faciat."

Gaufridus anglicus in poetria. c. 2. "Siquis habet fundare domum: non currat ad actum. Impetuosa manus: intrinseca linea cordis Premeditatur opus: seriemque sub ordine certo. Interior praescibit homo totaque figurat. Ante manus cordis quam corporis: et status eius Est prius arthetipus o quam sensibilis. Non manus ad calamum praeceps: non lingua sit ardens Ad verbum: neutrum manibus comite regendusFortune: sed mens discreta praeambula facti Ut melius: fortunet opus suspendat earum. Officium tractetque diu detemate secum. Circinus interior mentis praecircinet omne. Materie spacium: certus praecliminet ordo. Uni parripiat cursum stilus aut vbi gaudes Fiat opus tuum prudens in pectoris arcem Contrahe: si que prius in pectore quam sit in ore"

/ Capitulo 31. "Gressus praecurrunt oculi: preconsule mentem."

/ Capitulo 200 "Nihil facias quod postmodum nolles. Non fieri sed mens sit cauta praeambula facti"

Andreas capellanus: pape innocentii quarti li. de dissuasione vx. "Diligentis animi est morbo prius occurrere quam post morbum queritare."

Iacobus beneuentanus. c. 46. "Nemo potest facta cauere sua. Uix valet imperio fortune quippe resisti. Que sunt supposita que vagus orbis habet"

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 3