Text List

Rubrica 4

Rubrica 4

De consilio

¶ De consilio. Rubrica. 18

SAlomon in prouerb. c. 11 "Ubi non est gubernator populus corruet: saluus autem vbi multa consilia."

/ 12. c. "Consilia impiorum fraudulenta. Uia stulti recta in oculis eius: qui autem sapiens est audit consilia."

/ 13. c. "Qui cum consilio cuncta agunt reguntur sapientia. Astutus omnia agit cum consilio."

/ 20. c. "Cogitationes consiliis roborantur."

/ 24 c. "Salus vbi multa consilia."

/ 25 c. "Causam tuam tracta cum amico tuo."

Tobias. c. 4. "Consilium a sapiente semper perquire."

Isocrates in exhortationibus. c. 2. "Consilians fac exemplum praeterita futurorum: nam ignoti ex noto coniectura certissima nascitur. Consiliare quidem diutius: effice vero visa velociter. Cum protius te expedit consulare quemquam: cerne prius quodo disposuerit sua: nam qui perperam patiatur in propriis nunquam bene consiliabitur in alienis. Sic ad potius consiliandum incitaberis: si calamitates prouenientes ex consilii carentia prospexeris: nam et sanitatismage seduli simus: cum miserias languoris anima vertimus."

Aristoteles ethicorum libro 3. c. 4. "Consilium omne questio est."

/ Lib. 6. e. 3. "Non est consiliari de his que de necessitate sunt."

/ 5. c. "Prudentis maxime hoc opus esse dicimus: bene consiliari. Consiliatur nullus de impossibilibus aliter se habere: neque de quibuscumque non finis aliquis est. Simpliciter bonus consiliator est optimi hominis operabilium coniectatiuus secundum ratiocinationem. Consiliari querem quoddam est."

/ 6. c. "Consilians querit et ratiocinatur. Operari quidem oportet velocitur consi liata: consiliari autem tarde."

/ Idem retho. li. i. c. 2. "Consiliamur de his que videntur contingere vtroque modo se habere."

/ 17. c. "Ex prius factis futura diiudicantes iudicamus."

/ Li. 2. c. 7. "Timor consiliatiuos facit."

/ Idem polliticorum libro 6. c. 11. "Confiliantur melius communiter consiliantes omnes."

Iesus filius sirach in eccl. c. 6. "Multi pacifici sint: et tibi consiliarius vnus de mille."

/ c. 8. "Coram extraneo ne facias consilium: nescis enim quid pariet."

/ 32. c. "Sine consilio nihil facias: et postfactum non penitebis."

/ 37. c. "Ante omnem actum stabile consilium precedat te."

Terentius in eunucho. c. 2. "Dum est tempus etiam atque cogita etiam."

/ 18. c. "Omnia prius consilio experiri quam armis sapientem decet."

In heauton. c. 20. "None id flagitium est te aliis consilium dare: foris sapere: tibi non posse te auxiliare."

Salustius in catilinario: "Prius quam incipias consulto: et vbi consulueris mature: opus facto est. Omnes homines qui de rebus consultant dubiis ab odio amicitia: ira atque misericordia vacuos esse decet: haud facile animus verum prouidet vbi illa officiunt."

Tullius retho. artis vereris li. i. c. 12. "Consilium est aliquid faciendi vel non faciendi recte excogitata ratio."

/ Idem philip. li. 6. "Etiam summi gubernatores in magnis tempestatibus auctoribus amoueri solent."

/ Lib. 11. "Optimus est portus penitenti: mutatio consilii."

/ Idem in oratione pro marco marcello. "Nunquam temeritas cum sapientia commiscetur: nec ad consilium casus admittitur. Iracundia est inimica consilio."

Ouidius de arte amandi li. i. "Nocte latent mende vitioque ignoscitur omni. Horaque formosam quamlibet illa facit. Consule de gemmis detincta murice lana. Consule de facie corporibusque diem."

/ Idem sine titulo seu amorum li. i. c. 3. "Consilium nobis resque locusque dabunt."

/ Idem de tristibus lib. 6. et fi. e. i. "Consilium resque locusque dabunt."

Mattheus in euangelio. c. 15. "Cecus si ceco ducatum praestet ambo in foueam cadunt."

Seneca epistolarum ad lucillum li. 2. e 5. "Consilium rerum omnium sapintens spectat nisi exitium."

/ Libro. 17. e. 3. "Quicquid consilio prospicere potes prospice."

Lex codi. ti. de repudio. li. iii. "Dubium non est omnia que consilio recte geruntur iure meritaque effectu et firmitate viri."

Marcialis cocus li. vndique suscepto: "Pannorum veterum facile contenuuntur vsus. Non sic consilium posthume superne senum. Consilio inuuenum fidis melibee ruinam. Expectare potes: dum sine consilio es."

Uegetius de re militari li. 3 ti. 26 et fi. "Nulla consilia sunt meliora quam illa que ignorauerit aduersarios antequam facias. Cum consilium tuum cognouerit aduersarius proditum dispositionem mutare te conuenit."

/ "Quid fieri debeat tractato cum multis: quid vero facturus sis cum paucissimis vel potius ipse tecum."

Ualerius maximus li. 7. ti. vafre. dicta aut facta. "Hanibal a iulio proconsule nauali prelio victus timensque classis amisse penas dari: offensam astutia auertit: nam ex illa infelici pugna priusquam cladis nuncius domum perueniret: quendam ex amicis compositum et formatum cartaginem misit. Qui postquam ciuitatis eius curiam intrauit: consulit vos inquit hanibal cum dux romanorum magnas secum maritimas trahens copias aduenerit an cum eo confligere debeat. Acclamauit vniuersus senatus: non esse dubium quin oporteret. Tunc illic conflixit inquit id factum damnare quod ipsi fieri debere iudicauerunt."

/ Libro. 8. ti. sue quemque artis etc. "Quintus sceuola legum claris simus et certissimus vates quotienscumque de iure praetorio consulebatur ad furium et caselium: quia huic scientie dediti erant consultores reiiciebant. Quo quidem facto moderationem suam magis commendabat quam auctoritatem minuebat. Plato conductores sacre are modum et formam eius secum sermonem conferre cognatos: ad euclidem geometrem ire iussit scientie eius tendens vno professioni."

Auctor libri de for. honeste vite. c. 2. "Prudentis proprium est consilia examinare: et non cito facili credulitate ad falsa prolabi."

Ambrosius de officiis li. i. c. 31. "Unusquisque beniuolentis se magis quam sapientis credit consilio."

/ Lib. 2. c. 8. "Promptius nos iusto viro quam prudenti committimus."

Macrobius saturnaliorum li. i. c. 15. "Conceptum mentis consilia nascuntur."

Cato. c. i. "Antequam voceris ne accesseris ad consilium. Tum te consule."

/ Capitulo. 4. "Utile consilium dominus ne despice serui. Nullius si prodest sensum contempseris vnquam"

Cassiodorus epistolarum li. 6. epi. 19. "Omnis prudens consilium querit."

/ Lib. 10. epi. 4 "Consilium mutare detractat improuidus. Sapientiam ille querit in alto penes quem est scientie magnitudo."

Gregorius in pastorali. c. 57. "Tardius peccatum soluitur quod per consilium solidatur."

Uersificator fabularum esopi. fab. 14. "Prudentia summa est. Credere prudenti."

/ Fabula. 20 "Utile consilium qui spernit inutile sumit."

Auctor libri qui dicitur pamphilus: "Conuenit ad nostros modus et prudentia casus. Quodque sequi deceat querere consilium."

Gaufridus in poetria. c. 23. "Si vis bene duci: Te certo comite duci."

/ Idem in hironia curie papalis: "Consilium prudens sepe minoris habet."

Bertrandus iconomica. c. 13. "Si consulis amico non queras placere ei: sed rationi. Dicas in consulendo amice sic mihi videtur. Non precise sic agendum."

Iacobus beneuentanus. c. 41 "Fidum consilium fidus amicus habet."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 4