Text List

Rubrica 5

Rubrica 5

De preeligibilibus

¶ De pre eligibilibus. Rubrica. 5.

PSalmista 157 psalmus "Beatus qui tenebit."

Paralipomeno li. c. 21. "Cum venisset gad: angelus ad dauid etc."

vt. 8. li. i. ti. de misericordia et clementia dei.

Aristoteles ethicorum libro. c. 3. "Bonorum maius eligibilius semper."

/ Libro. 3. c. 4. "Electio cum ratione et intellectum est."

/ Li. 6. c. i. "Neque sine intellectu et mente: neque sine morali habitum est electio."

/ Libro. 7. c. 5. "Natura eligibilius vnumquodque est propter seipsum"

/ Li. 10. et fi. c. 2. "Omne bonum cum altero bono: eligibilius quam solitarium."

/ Idem magnorum moralium li. 2. c. 3. "Circa operabilia est quod circa electionem et fugam: est autem non absque prudentia: prudentia quidem enim operatiua horum est."

/ Idem rethori. li. i. c. 25 et fi. "Non id quod simpliciter factum est eligit vllus: sed id quod sibi."

/ Libro. 2 ca. 16. "Iuuenes eligunt agere honesta quam conferentia."

/ 20. c. "Esopus in samo populum alloquens cum iudicaretur rector populi ad mortem ait: vulpem transeuntem fluuium propulsam fuisse in lacunam: et cum non possetexire: multo tempore affligebatur: et musce canine multe adherebant ei. Erricius autem errans vt vidit ipsa misertus eius interrogauit si auferebat ab ipsa muscas caninas: eum autem non permisit. Querente autem propter quid: dixit: quia iste quidem iam de me plene sunt et modicum trahunt sanguinis. Si autem has ab stuleris alie venientes famelice potabunt mei reliquum sanguinem. Ita et vos viri samii: iste quidem non amplius nocebit diues enim est: si eum occideritis. Alii venient pauperes qui vos absorbebunt reliqua furantes."

/ Idem topicorum libro 3. "Quod propter se eligen dum est eo quod propter aliud magis eligendum.Quod per se est causa mali: magis fugiendum est eo quod per accidens. Meliora non sunt necessario et magis eligenda. Ergo philosophari melius est quam ditari: sed non magis eligendum indigenti necessariis. Magis eligenda est superabundantia amicitie quam pecuniarum. Quod ad omnia vel ad plura est vtile: magis erit eligendum eo quod non sic. Magis est fugiendum quod magis impedit virtutes."

Terentius in eunucho ca. 17. "Malo ego nos prospicere quam vlcisci accepta iniuria."

Tullius topicorum. c. 22. "Plura bona paucioribus bonis anteponantur: pautiora mala pluribus malis. Diuturniora bona breuioribus bonis anteponantur: longe et late peruagata angustis. Anteponantur ea que per se expetenda sunt his quae propter aliud. Anteponantur sua alienis."

Lex insti. ti. de obli. qua ex delic. nas. §. furti: "Expedit potius pignori incumbem quam in personam agem"

/ Ti d interdic. §. restituende. "Longe commodius est possidere quam petere."

/ Lex auctor. ti. de restitutionibus vt ea que parit etc. §. sancimus. "Ea que communiter omnibus prosunt praeponenda sunt his que specialiter vtilia sunt."

Ualerius max. li. 6. ti. libere dicta aut facta. "Siracusis mulier quedam vltime senectutis omnibus dionysii tyranni exitium propter nimiam morum acerbitatem et intolerabilia onera votis expetentibus: sola quottidie matutino tempore deos vt incolumis ac sibi superstes esset orabat. Quod vbi is cognouit: non debitam sibi admiratus beniuolentiam accerssit eam: et quid ita hoc ait: quo merito suo faceret interrogauit. Tum illa: certa est inquit ratio propositi mei: Puellam enim cum grauem ryrannumhaberemus carere eo cupiebam: quo interfecto aliquanto deterior arcem occupauit. eius quoque finiri dominationem magni existimabam: tertium te superioribus importuniorem habere cupimus rectorem. Itaque ne si tu fueris assumptus deterior in locum tuum succedat caput meum pro tua salute deuoueo. Tam facetam audaciam: punire dionysius erubuit."

Uersificator fabularum esopi. 23 fabum. "Ferre minora volo ne grauiora feram."

Bernardus de improbatione vitiorum. c. i. "Non est pro lolio reiicienda seges."

Prouerb. vulgar: "Baro chi tene: baruculo chi chaze. Loda al monte e tiente al piano. Meio e cum altru partire: cha sol perdere. Dirie parti se vol tore elmem rio."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 5