Rubrica 1
Rubrica 1
De philosophia et scientia litterarum
TErtius liber tertie partis tractatus de philosophia doctrina ac disciplina: et his connexis sub his titulis.
¶ Hysocrates in exortationibus. c. 2. "Presertim strennue videberis agere si fueris amator sciente::eris et eius auctor. que siquidem nosti conseruans lectionibus: que vero nodum didicisti: assistens disciplinis."
/ Li. 10. et f. c. 7. et fi. "Uidetur philophiaadmirabiles delectationes habere puritate et firmitate"
¶ Cronica de nugis phiolosophrum. c. 28 scilicet de Aristoteli: "Aristotelis interrogatus quid assecutus esset ex philosophia: respondit: vltro facere que quidam pauore legum faciunt."
¶ Tullius in ortensio: "Philosophia rationibus progredi debet. Duo hec sunt maxima in philosophia: iudicium veri: et fiuis bonorum"
/ Idem tusculanarum questionum. li. i. "Omnium artium que ad rectam viuendi viam pertinent: ratio et disciplina studio sapientie que philosophia dicitur: contra."
/ "Meum iudicium semper fuit omnia nostros aut inuenisse per se sapientius quam per grecos: aut accepta ab illis fecisse meliora."
/ Li. 2 "Philosophia paucis est contenta iudicibus: multitudinem consolto ipsa fugiens: eique ipsi et suspecta et inuisa est."
/ "Philosophia videtur animis: inanes sollicitudines detrahit: cupiditatibus liberat: pellit timores."
/ Idem de fine bonorum et malorum libro i. "Ita sentio et sepe deserui: latinam linguam non modo non inopem sed locupletiorem etiam esse quam grecam."
¶ Seneca epistolarum ad ilucillum. lib. 7. c. 5. "Adeo philosophia sacrum quiddam et venerabile est vt etiam si quid illi simile est mendacio placeat."
/ "Philosophie tres partes esse dixerunt et maximi et plurimi auctores: moralem: naturalem: et rationalem. Prima componit animum. Secunda rerum naturas scrutatur Tertia proprietates verborum exigit: et structuram: et argumentationes: ne pro vero falsa subrepant."
¶ "Quid est quare existimen non futurum sapientem eum qui litteras nescit: cum sapientia non sit in libris: res tradit non verba."
¶ Cecilius firmamus de beata vita. lib. 4. "Multis artibus opus est vt ad philosophiam possit accedi."
¶ Boetius in aritmetica. c. 1. "quod est prohemium. Ferre nulla: sic cunctis absoluta partibus nullius indigna suis tantum est scientia nixa presidiis: vt non ceterarum quoque artium adiumenta desideret."
¶ Cassiodorus epistolarum libro. 3. c. 33 "Gloriosa est scientia littearum: quia quod primum est in homine mores purgat. quod secundum verborum gratiam subministrat. Ita vtroque beneficio mirabiliter ornat tacitos quietos."
/ 53 c. "Geometriam quippe vbi est hominum genus acutissimum atque sollicitum: caldei primum inuenisse memorantur."
/ Li. 6. c 19. "Inter vtilissimas artes quas ad sustentandam humane fragilitatis indigentiam diuina tribuerunt nulla praestare videtur aliquid simile quam potest auxiliariis medicina conferre. ipsa enim morbo periclytantibus materna gratia semper assistit. ipsa contra dolores pro nostra imbecillitate configit: et ibi nos nititur subleuare vbi nulle diuitie nulla potest dignitas subuenire."
/ Li. 9. c. 21. "Grammaticorum schola est pulcherrimum fundamentum litterarum: mater gloriosa facundie: quae cogitare nouit ad laudem loqui sine vicio hic incursu orationis sic errorem cognoscit absonum: quemadmodum boni mores crimen detestantur externum. Grammatica magistra verborum est."
/ Li. 10. c. 3. "Eruditio litterarum naturam laudabilem eximie reddit ornatam. Inde prudens inuenit: vnde sapientior fiat. Ibi bellator reperit: vnde animi virtute roboretur. Inde princeps accipit quemadmodum populos sub equalitate componit: nec aliqua in mundo potest esse fortuna quam litterarum non auget gloriosa notitia."
On this page