Rubrica 2
Rubrica 2
De auctoribus scientiarum et libris eorum
ARistoteles ethicorum. li. 1 ca. 2. "Uidebitur vtique melius esse forsitan et oportere pro salute veritatis et familiaria destruere aliterque et philosophos existentes. Amboobusenim existentibus amicis sanctum est prehonorare veritatem."
¶ Oratius epistolarum lib. i. c. 1. "Nullius addictus inurare in verba magistri. Quo me cunque rapit tempestas deferror in hospes."
¶ Tullius tusculanarum questionum li. 5. et f. "Acute disputantis alludere non quid quisque dicat: sed quid cuique dicendum sit videre."
¶ Ouidius de tristibus. li. 2. c. 1. "Omne genus scripti grauitate tragedia vincit. Hec quoque materiam semper amoris habet"
¶ Seneca epistolarum ad lucillum li. i. c. 3 "Distrahit librorum multitudo. Itaque cum legere non possis quantum habueris: satis esthabere quantum legas."
/ Idem de tranquillitate animi: "Onerat discentem turba librorum: non instituit: multoque satius est paucis te auctoribus tradere quam errare per multos."
¶ Lex cod. t. de veteri iure enucleando. li. i. § omnibus auctoribus: "Non omnes in omnia sed certi pro certa: vel meliores vel deteriores inueniuntur. Potest vnius forsitan et deterioris sententia: et multos et maiores in ali qua parte superare."
¶ Priscianus in prohemino. "Omnis eloquentie doctrinam: et omne studiorum genus prefulgens sapientie luce a grecorum fontibus deriuatum latinos proprio sermone inuenio celebrasse: et in omnibus illorum vestigiis liberalibus consecutos artibus video."
/ "Grammatice artis auctores quanto sunt minores tanto perspicatiores: et ingeniis floruisse et diligentia valuisse omnium iudicio confirmatur."
/ Li. i. t. de substantiali potestate propria singularum litterarum: "Grecis in omni doctrina auctoribus vtimur."
¶ Cecilius firmianus de beata vita li. 2. "Sapientiam sibi adimunt qui sine vllo iudicio inuenta maiorum probant: et ab aliis pecudum more ducuntur."
¶ Auctor. l. de for. hone. vite. c. 2. "Non te moueat dicentis auctoritas: nec quis sit: sed quid dicat intendito."
¶ Proclus de decem dubitationibus circa prouidentiam in prohemino: "Dum a prioribus dicta placentia nobi sipsis dicimus: nostra vtique dicere videmur."
¶ Boetius de disciplina scholarium. li. 2. "Librorum copiam tue acquiras exercitationi vt cum opus fuerit eam consulas: nec omnino eis credas."
/ "Miseri est ingenii semper inuentis vti et numquam inueniendis: stulcius est magistratus orationibus omnino confidere: sed primo est credendum: donec videatur quid sentiat."
¶ Ugo de sancto victore compendii. lib. 3. c. 5. "Firmior est sententia que auctoritatesapientis inducitur."
¶ Auctor vel qui incipit astrolabi. "Non a quo sed quid dicatur sit tibi cure. Auctori nomen dant bene dicta suo."
/ Li. 4. c. 28. "Dignus est inter alios sequenda decernere qui sibi modum visus est legitime conuersationis imponere."
On this page