Rubrica 3
Rubrica 3
De doctrina et doctoribus seu magistris
/ 23. c. "In auribus insipientium ne loquaris: quia despicient doctrinam eloquii tui. Ingrediatur ad doctrinam cor tuum et aures tue ad verba scientie."
¶ Aristotelis ethicorum lib. 6. c. 2. "Docibilis omnis scientia videtur esse: et scibile discibile.Ex precognitis est omnis doctrina."
¶ Cronica de nugis philosophorum. c. 28 silicet de aristotelis "Aristoteles crebro solitus erat dicere: quod visus ab aere continente lumen recipit: anima vero a disciplinis vel a documentis."
/ "Idem interrogatus quid intersit inter doctos et indoctos inquit: quantum interest inter viuos et mortuos."
¶ Iesus filius sirach. in ecclesiast. c. 6. "A iuuentute tua excipe doctrinam: et vsque ad canos inuenies sapientiam."
¶ Oratius in poetria. "Segnius irritant animos demissa per aurem: Quam que sunt oculis subiecta fidelibus."
/ "Quicquid praecipies esto breuis: vt cito data Percipiant animi dociles capiantque fideles: Omne superuacuum pleno de pectore manat."
¶ Tullius de amicitia: "Fructus ingenii et vittutis omnisque prestantie tum maximus capitur cum in proximum quemque confertur."
/ Idem retho. artis noue li. 6. et f. c. 10. "Homo indoctus quamuis sit ingeniosus ad virtutem peruenire non potest."
/ Idem de oratore. li. i. "Non ignoro et que bona sunt fieri meliora posse doctrina. Non est omnino ars vlla in qua omnia quae illa arte effici possunt a doctore tradautur."
¶ Lex cod. li. 10. t. de professoribus et medicis. l. magistros: "Magistros studiorum doctoresque: excellere oportet moribus primum: deinde facundia. Quisquis docere vult non repente nec temere profiliat ad hoc munus: sed iudicio ordinis probatur decretum curialium mercatur optimorum conspirante consensu."
/ Lex institur. t. de gradibus. §. fi. "Ueritas magis oculata fide quam per aures animis hominum infigitur."
¶ Marcialis cocus li. vndique suscepto. c. 3. "Ante docere cupis quam discere portio vana. Et affectas regere ne scius ipse regi. Quam male confundit ratio praepostera mores."
¶ Ualerius Maxmius. 5. c. de pietate: "Doctrina proficit vt politiora: non vt meliora fiant ingenia: quoniam solida virtus nascitur magis quam fingatur."
¶ Macrobius de somno Scipionis: "In re naturaliter obscura qui in exponendo plura quam necesse est superfundit addit tenebras."
¶ Boetius de consolatione: libro. 3. c. 22. "Heret profecto semen introrsum veri quod excitatur ventilante doctrina."
/ Idem de disciplina scholarium. li. 3. "Arrogantis magistri sedulitas fideliter vnquam instruxit neminem"
¶ Cassiodorus epistolarum li. i. c. 39. "Focos ipsos apprehendere virgultis teneris inchoamus. Ceterum si robora primis scintillis adhibeas: igniculum opprimis quam fouere contendis Sic animi hominum nisi prius leuitate fuerint imbuti ad hoc quodintendunt idonei nequeunt reperiri."
/ Li. 4. c. 28. "Dignus est inter alios sequenda decernere qui sibi modum visus est legittime conuersationis imponere."
/ Li. 6. c. 6. "Reuerendum honorem sumit quisquis magistri nomen accepit: quia hoc vocabulum semper de peritia venit."
¶ Li. 8. c. 12. "Sicut pernitiosum est doctos praua suadere: sic salutare minus est cum veritatis terminos disertitudo nescit excedere."
¶ Gregorius in pastorali. c. i. "Sunt plerique qui dum metiri se nesciunt que non didicerint: docere concupiscunt: qui pondusmagisterii tanto leuius existimant quanto vim magnitudinis illius ignorant."
¶ Auctor. Rudium doctrine: libro primo. "Quisquis vicem domini retinet de iure magister: Dignus honoris ob hoc quisque ma gister erit."
¶ Mattheus vindocinen. in poetria: partur. 2. c. 2. "Omne bonum in commune deductum clarius elucescit. Lumcerna nihil prodest abscondita."
On this page