Text List

Rubrica 4

Rubrica 4

De admonitione: castigatione seu correctione

¶ De admonitione castigatione seu correctione. Rubrica. 4

SAlomon in prouerbiis. c. 9. "Qui erudit derisorem ipse sibi iniuriam facit. Noli arguere derisorem ne oderit te. Argue sapientem et diliget te."

/ 12. c. "Qui odit increpationes insipiens est"

/ 15. c. "Qui abiicit disciplinam despicit animam suam: qua autem acquiescit icrepationibus possessor est cordis."

/ 17. c. "Expedit magis vrse occurrere raptis fetibus quam fatuo confidenti sibi in stultitia sua."

/ 18 c. "Non recipit stultus verba prudentia: nisi ea dixerit que versantur in corde eius."

/ 22 ca. "Stultitia alligata est in corde pueri: et virga discipline fugabit eam."

/ 23. c. "Noli subtrahere a pueto disciplinam. si enim percusseris cum viga non morietur: tum virga percutis et animam eius de inferno liberabis."

/ 27 c. "Si contuderis stultum in pila: quasi ptisanasferiente: desuper pilo non auferetur ab eo stultitia eius."

/ 29. c. "Uiro qui corripiente dura ceruice contemnit repentinus superuenerit interitus: et eum sanitas non sequitur: virga atque correctio tribuet sapientiam."

/ Idem in ecclefiast. c. i. "Peruersi difficile corriguntur."

Cronica de nugis philosophorum. c. 2 scilicet de thalete. "Thales qui primus sapiens nominatus est secundum que et septem sapientes vocat sunt optime interrogatus qualiter quidem: atque iustissime viuimus: ait si quod iubemus aliis ipsi agamus."

Aristotelis rethorico. artis veteris. li. i. 19. "Differunt autem punitio: et castigatio: castigatio quidem enim patientis gratia est: Punitio autem facientis vt sacietur."

Iesus filius sirach. in ecclesiast. c. 19. "Qui odit correctionem minuetur vita."

/ 21. c. "Qui odit correctionem vestigium est peccatoris."

/ 22 c. "Peccator homo vitabit corre ctionem et secundum voluntatem suam inueniet comparationem."

Oratius in epistolis. li. i. c. i. "Nemo adeo ferus est vt non mitescere possit: Si modo culture patientem comodet aurem."

Tullius retho. artis vete. li. 2. c. i. "Docti ab aliquo facile et libenter sententiam commutabimus. non enim parum cognosce: sed in parum cognito stulte et diu perseuerasse turpe est: propterea quod alterum communi hominum infirmitati: alterum singulari cuiusque vitio est attributum."

/ Idem tusculanarum questionum. li. 2. "Hoc turpior quis est: quod in eo peccet cuius profitetur scientiam."

Ouidius de remedio amoris. li. i. "Impatiens animus nec adhuc tractabilis arte Respuit: atque odia verba monentis habet"

/ Idem de tristibus. li. 5. c. 16. et fi. "Qui monet vt facias quod iam facis: ille monenda Laudat et hortatu comprobat acta suo."

/ Idem methamorph. li. i. "Cuncta prius tentanda: sed immedicabile vulnus: Ense resecandum est: ne pars sincera trahatur."

/ Idem de fastis li. 3. "Iudicio peccas turpius ipse tuo."

/ Idem de ponto. li. 3. c. 6. "Nec nocet admisso subdere calcar equo."

Seneca epistolarum ad lucillum. lib. 2. c. 2. "Quicquid insixum ingenitum est leuiter arte non vincitur. Quecunqueattribuit conditio nascendi et corporis temperantia etiam cum multum se diuque animus composuerit herebunt."

/ Li. 4. c. 7. "Initium est salutis notitia peccati. Qui peccare senescit: corrigi non vult."

/ Li. 9. c. 2. "Uitia sua confiteri sanitatis iudicium est."

/ Li. 16. c. 2. "Nihil proficient precepta quandiu mentis error: obtusus est. Omnia honestarum rerum semina anime gerunt: que admonitione excitantur. Ingenii vis preceptis aliter et crescit: vanasque persuasiones adiicit innatis: et deprauata corrigit. Nulla res magis animis honesta induit dubiosque et in prauum inclinabiles reuocat ad rectum quam bonorum conuersatio. paulatim enim descendit in pectora et vim preceptorum obtinet frequenter aspici: frequenter audiri. Id tibi in conuersatione virorum sapientium eueniet: non deprehendens quemadmodum aut quando tibi prosit: prodesse deprehendes."

/ Li. 19. c. 2. "Facile est auditorem concitare ad cupiditatem recti: omnibus enim natura fundamenta dedit semenque virtutum."

/ 10. c. "Uicia nostra quia amamus defendimus et malumus excusare illa quam excutere."

/ Idem de ira. li. 2. "Aliquando incutiendus his metus apud quos ratio non proficit. Difficulter reciduntur viciaque nobiscum crescunt.Naturam mutare difficile est. Quo plus indulgetur pupillo quo plus licet corruptior fit"

/ Idem declama. seu ciuilis causarum li. 7 in prohemino. "Hoc equale omnium est vt viciasua excusare malint quam effugare."

/ Idem in prouerbiis. "Cum his versare qui te corrigent. Secrete admone amicos: palam lauda."

Lex dig. ti. ad. l. acquili. l. et si quecumque. in fi. "Leuis dumtaxat castigatio concessa est docenti."

/ l. infrascripta: "Preceptoris nimia se uitia culpe assignatur."

/ Ti. de actu. emptur. et vendi. li. item quere. §. item iulianus. "Magistri leuis castigatio concessa est."

Ualerius maximus li. 2. ti. de disciplina militari. "Aspero et abscisso castigationis genere militaris disciplina indiget: quia vires: armis constant que vbi a recto tenore desiuerint: oppressura sunt nisi opprimantur."

Marcialis cocus lib. vndique suscepto. c. 3.

"Sunt homines nequem bene de virtute loquentes. Non hos sed verbum pectore fige tuo."

Auctor scil de for. honeste vite. c. 4. "Amonebis libenter. Si merito te obiurgauerit ali quis scito quod profuit. si immerito scito quod prodesse voluit. Non esto acerbus reprehensor: sed sine exprobatione corrector: ita vt admonitionem hylaritate preuenias. Errori facile veniam dato."

Ambrosius de officiis. li. 3. et fi. c. 16. et fi. "Neque monitio aspera sit: neque abiurgatio contumeliosa."

Proculus de decem dubitationibus contra prouidentiam. c. 8. "Magis corrigerentur puniti mox delinquentes: quam post tantum tempus vt non cognoscant propter quod puniantur."

Cato. Capitulo. 2. "Cum moneas aliquem nec se velit ipse moneri: Si tibi sit carus noli desistere ceptis. Que culpare soles ea tu ne feceris. ipse. Turpe est doctori cum culpa redarguit ipsum."

Cassiodorus epistolarum. lib. i. c. 5. "Cogi debet vt sit quietus qui suo vicio renuit esse pacificus."

/ Li. c. 14. "Malum cum perseuerat augetur: et remedicabile bonum est in peccatum. accelerata correctio."

/ Li. 5. c. 4. "Pudoris sustinere iacturam nesciunt qui se prius iudice corrigunt."

/ Libro. 9. c. 12. "Hoc est propria delicta corrigere quod et non facere."

/ 18. c. "Similis sit innocenti quem contingit sub comminatione purgari."

/ Lib. 11. c. 3. "Non facile efficitur viciosus cui admonitor insistit assiduus."

/ Idem de amicitia. c. 24. "Qui sequuntur sue mentis impetum et non rationem: vix ant nunquam incor ripiendo proficiunt. Tardius peccatum soluitur quod per consilium solidatur."

Claudianus. libro. i. "In commune iubes si quid censes ne tenendum Prius visa sibi tunc obseruantior equi Fit populus: nec ferre vetat cum viderit ipsum Auctorem parere sibi."

Auctor rudium doctrine. lib. 2. "Rebus et exemplis est informatio vera."

Prouerb. vulg. "Uerxia non sa fina per al guna meexina."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 4