Text List

Rubrica 6

Rubrica 6

De exemplo et imitatione

¶ De exemplo et imitatione Rubrica. 6.

IN exodo c. 23 "Non sequeris turbam ad faciendum malum: nec in iudicio plurimorum acquiesces sententie vt a vero deuies."

Psalamista 36 psalmus: "Noli emulari in malignantib usneque zelaueris facientes iniquitatem: quoniam tanquam fenum velociter arescent: et quemadmodum olera herbarum cito decident. Noli emulari in eo qui prosperatur in via sua: in homine faciente iniustitias. Noli emulari vt maligneris: quoniamqui malignantur exterminabuntur."

Salomon in prouerbiis. c. i. "Si te lactatuerit peccatores ne acquescas eis."

/ 3. c. "Ne emuleris hominem iniustum: nec imiteris vias eius."

/ 11. c. "Sectatio malorum preperat mortem."

/ c. 23. "Ne emuletur cor tuum peccatores."

/ 24. c. "Ne emuleris viros malos: nec desideres esse cum eis."

Aristotelis retho. li. i. c. 2. "Est exemplum quidem inductio: entimema autem syllogismus. Uoco autem entimema quidem rethoricorum syllogismum. exemplum autem rethoricam inductionem."

/ 25. c. et fi. "Prouerbia testimonia sunt."

Li. 3. et f. c. 19. "Exempla sunt magis concionalia: entimemtaaautem magi iudicialia."

Terentius. in heauton. c. 5. "Periculum ex aliis facito tibi quod ex vsu fiet astutus."

In adelphis. c. 11. "Inspicere tanquam in speculum vitas hominum iubeo: atque ex aliis summere exemplum sibi."

Salustius in catilinario. "Omnia mala exempla ex bonis initiis orta est. Romanis superbia non obstabant quo minus aliena instituta si modo proba erant imitarentur. arma atque tela militaria a samitibus insigniis magistratus a tuscis pleraque sumpserunt. Postremo quod vbique apud socios aut: hostes indoneum videbatur cum summo studio domi exequebantur. Imitari bonos quam inuidere bonis malebant."

Tullius retho. artis noue. li. 4. c. i. "Exempla testimoniorum locum obtinent. Ut testimonium: fic exemplum reiconfirmande causa sumitur. non ergo oportet hoc nisi a probatissimo sumi: ne quid aliud confirmare debeat: egeat idipsum confirmationis."

/ 4. c. "Rerum imperiti qui vniuscuiusque rei de rebus ante gestis exempla patere non possuit: hi per inprudentiam facile deducuntur in fraudem. At hi qui sciunt quid aliis acciderit: facile ex aliorum euentu suis rationibus possunt prouidere."

/ Li. 6. et f. c. 11. "Exemplum est alicuius facti aut dicti preteriti cum certi auctoris nomine propositio"

Tullius de oratore li. 3. et fi. "Commemoratio antiquitatis exemplorumque prolatioauctoritatem orationi affert et fidem. Habet autem vt in etatibus auctoritatem senectus: sic in exemplis antiquitas."

Ouidius de fastis li. 6. et fi. "Exempla parantur: Cum iudex alios quod monet ipse facit."

Quintillianus declamati. 2 declama: "In exemplum vicia facilime proficiunt. Quo ad altiorem quisque hominum gradum extenditur: magis in exemplum spectantibus patet. Hec est conditio superiorum: vt quicquid faciunt precipere videantur. Pernitiosissimus est maximus quisque auctor."

Seneca epistolarum ad lucillum. li. 2. c. 3. "Longum iter est per precepta breue et efficax per exempla."

/ Li. 16 c. 2. "Nemo sibi vni: sed dementiam spargit in proximos: accipitque inuicem"

/ Idem declama. seu ciuilis causarum. li. 9. c. i. "Facilius vt quid imitandum et quid vitandum sit docemur exemplo."

/ Idem in prouerbiis. "Bonum est fugienda aspicere in alieno malo. Ex vitio altcrius sapiens emendat suum."

Iuuenalis li. 3. satura 2. "Omne animi vicium tanto conspici in se crimen habeti: quanto maior qui peccat habetur."

/ Lib. 5. et finali. satura 2. "Uelocius et citius nos: corrumpunt viciorum exempla domestica."

Paladius de agricultura. c. i. "quod est prohemium. Non quos reprehendimus imitemur."

Cato capitulo. 4. "Multorum disce exemplo que facta sequaris. Que fugias vita est nobis aliena magistra."

Cassiodorus epistolarum li. 5. c. 44. et fi. "Instructius redditur animus in futuris quoniam preteritorum commonetur exemplis"

/ Li. 10. c. 13. "Res minor ad potioris currit exemplum: et alieni facti iure inuidiam substinet qui peccatis prestat exemplum."

/ Li. 12. et fi. c. i. "Sicut discipuli magistri scientiam produnt: sic nos obsequentium mores aperiunt."

Plaudianus. libro. i. "Componitur orbis Regis ad exemplum: nec sic inflectere sensus Humanos edicta valent quam vita regentis. Mobile mutatur semper cum principe vulgus."

Gregorius in pastorali. c. 3. "Nemo in ecclesia magis nocet quam qui peruerse agens nomen vel ordinem sanctitatis habet. In exemplum culpa vehementer extenditur quando pro reuerentia ordinis peccator honoratur."

Isidorus in synon. soliloquiorum lib. i. c. 10. "Aspice ex alieno tormento quod timeas. Respice in alieno exitio quod pauescas. Euita foueam in qua vides coram te alium cecidisse. Pericula aliene vite pertimesce."

/ Lib. 2. c. 43. "Que verbis doces exemplis ostende."

Uersificator fabularum esopi. f. 5. "Proficit exemplo merito cautela docendi."

Auctor rudium doctrine. lib. 2. "Rebus et exemplis est informatio vera."

Auctor l qui dicitur facetus. c. 8. "Si malus est dominus fit populusque malus."

Gaufridus in poetria. c. 29. "Seruiat exemplum doctrine."

Auctor l qui incipit astrolabi: "Dictis doctorum: factis intende bonorum."

Prouerb. metric. extraordi. l. vag. "Casus dementis corretio fit sapientis."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 6