Rubrica 7
Rubrica 7
De disciplina
¶ Isocrates. in exhortationibus. c. 3. et fi. "Sicut viduimusapem in omnes quidem ascendere plantulas. e singulis autem optima colligentem: sic etiam pueros auidos in nullo quidem inscie se habere. vndique vero seria legere."
¶ Aristotelis ethicorum. li. i. c. 2. "Qui neque ipsemet intelligit neque alium audiens in animo ponet: hic inutilis vir est."
/ Idem rethor. li. i. c. 20. "Addiscere et imutari delectabile estvt ad multum: immitari quidem enim est concupiscere addiscere quare immutabile est concupiscibile. addiscere autem est in id quod secundum naturam consistit."
/ Idem politicorum. lib. 5. c. 9. et fi. "Contingit esse aliquos quos disciplinari et fieri studiosos viros impossibile est."
¶ Iesus filius firach. in ecclesiast. c. 6. "Si inclinaueris aurem tuam excipe doctrinam: et si dilexeris audire sapiens eris."
¶ Tullius retho. artis veteris. li. i. 9. c. "His maxime docilis est qui attentissime est paratus audire."
/ Idem de oratore li. i. "Non est omnino ars vlla in qua omnia que illa arte effici possunt a doctore tradantur."
/ Idem tusculanarum questionum. li. 4. "Audienti discipulo intento opus est animo ne omnia dilabantur si vnum aliquod aufugiat."
/ Idem de natura deorum li. i. "Obest plerumque his qui discere volunt auctoritates eorum qui se docere profitentur. deserunt enim suu iudicium adhibere et habent ratum: quod ab eo quod probat iudicatum vident."
¶ Seneca epistolarum ad lucillum. li. i. c. 2. "Distrahit librorum multitudo. Itaque cum legere non possis quantum habueris: satis est habere quantum legas."
/ 3. c. "Plus tibi et viua vox et conuinctus quam oratio proderit. Homines amplius oculis quam auribus credunt."
/ Libro. 3. c. 3. "Si vis vacare animo vt pauper sis oportet: aut pauperi similis: non potest studium salutare fieri sine fragilitatis cura. fragilitas autem paupertas voluntaria est."
/ Lib. 6. c. 3. "Lectio certa prodest: varia delectat. Que dementia est superuacua discere in tanta temporis egestate."
/ Li. 11. c. 2. "Apes debemus imitari: que vagantur et flores ad mel faciendum idoneos carpunt. deinde quicquid attulere disponunt ac per fauos dirigunt. Nos quoque debemus quacunque ex diuersa lectione congessimus separare. Melius enim distincta seruantur deinde adhibita ingenii nostri cura et facultate in vnum saporem varia ista libamenta confundere."
/ Li. 15. c. i. "Facilius per partes in cognitionem totius adducimur. Quicquid in maius creuit saciliusignoscitur. si discessit in partes quas innumerabiles esse et paululas non oportet. Idem enim vicium habet nimia quod nulla diuisio simile confuso est quicquid in puluerem sectum est."
/ Idem declama. li. 4. in prohemio. "Accutior est cupiditas ignota cognoscendi quod no ta repetendi:"
/ Idem de ira. li. 2. "Nihil est difficile et arduum quod non humana mens vincat et in familiaritatem perducat assidua meditatio."
/ Idem de tranquillitate animi: "Puto multos potuisse ad sapientiam peruenire: nisi putassent se peruenisse. Onerat discente turba librorum non instituit: multo que satius est paucis te auctoribus tradere quam errare per multos."
¶ Lex dige. ti. de fideicommissa. libertatibus. l. apud iulianum. "Cupiditas discendi est optima ratio viuendi."
/ Lex cod. li. 10. ti. de excusatur. artificium. l. ii. "In addipiscendis artibus ocium est accommodandum."
¶ Ualerius maximus li. 4. ti. de studio et industria. "Democritus cum diuitiis censeri posset que tante fuerunt vt pater eius xersis exercitui exemplum dare ex facili potuerit: quo magis vacuo animo studiis litterarum esset operatus parua admodum summa retenta: patrimonium suum patrie donauit."
¶ Auctor libro de for. honeste vite. c. 4. "Docentium esto tacitus auditor. Sapientie cupidus esto et docilis. Que nescis sine occultatione ignorantie tibi postula impertiri."
¶ Macrobius de somno Scipionis lib. i "Facilior ad intellectum per oculos via est quam per sermonem."
¶ Cato capitolo. 4. "Instrue doctrinis animum ne discere cesses. Nam sine doctrina vita est quasi morti imago."
/ Capitulo. 5. et fi. "Disce aliquid. nam cum subito fortuna recedit. Ars remanet vitamque hominis non deserit vnquam. Disce sed a doctis indoctos ipse doceto. Propaganda et enim est rerum doctrina bonarum. Ne pudeat que nescieris te velle doceri. Cum tibi contigerit studio cognoscere multa. Fac discas multa: et vita nescire doceri."
¶ Boetius. li. diuisionum: "Quis non videat plurimum ad bonarum artium effectum valere: si apud mentes hominum nunquam sit desperatio discendi."
¶ Cassiodorus epistolarum. li. 3. c. 11. "Indocilis est animi ad vitia trahi. Edificator liberis locum non relinquit iniuriis."
/ Lib. 8. c. 9. "Magna est insinitaque prudentia quam nemo sic assequitur vt eam non necessario et per alios querere videatur."
/ 42 c. "Quod deesse tibi scientie sentis querere ab aliis. Collatione operta. clarescunt. Conferendo difficilima aperiuntur."
¶ Auctor libro qui dicitur facetus. c. 3. "Scire quidem frustra contendit quisque quod horret. Quod natura negat discere nemo potest."
¶ Auctor rudium doctrine libro. primo: "Queras que sunt ignota frequenter. A quocunque vides posse satisfieri. Prudentis mox est varias inquirere causas Ut valeat animum certificare suum. Et quanto potior tanto prudentior extat. A quocumque potest discere si studeat."
On this page