Rubrica 1
Rubrica 1
De taciturnitate et loquacitate
¶ Palmista. psalmus. 161. "Oratio dauid: Pone domine custodiam ori meo: et hostium circunstantie labiis meis."
¶ Salomon in prouerb. c. 10. "In multiloquio non deerit peccatum: qui autem mo: derabitur labia sua prudentissimus est."
/ 13 c. "Qui custodit os suum custodit animam suam. Qui autem inconsideratus est ad loquendum sentiet mala."
25. c. "Sicut vrbs patens et absque murorum habitu: ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum."
¶ Cronica de nugis philosophorum. c. 4 scilicet de chilone. "Chilo lacedemoniis qui fuit vnus de septem sapiententibus videbat dominari lingue: et presertim in conuiuio."
/ 7. c. scilicet de cleobolo. "Cleobolus vnus de septem sapiententibus consulebat: diligere magis audire quam loqui."
/ 20. c. "Est tacens qui inuenitur sapiens. Odibilis est: qui procax est ad loquendum. Qui vtitur multis verbis ledit animam suam."
/ 32. c. "Audi tacens: et pro reuerentia accedet tibi bona gratia. Adolescens loquere in tua causa. vix in multis: esto quasi inscius: et audi tacens simul et querens. Ubi sunt senes non multum loquaris."
¶ Quintillianus declamationum li. 17. et fi. declama. "Ex omnibus quibus humana pectora senis grauioribusque complectuntur affectibus: nullam difficiliorem quam silentii credo virtutem. Promptissimo sermone deliquimus facile."
¶ Iacobus apostolus: epistola. i. c. i. "Sit omnis homo velox ad audiendum: tardus antem ad loquendum et tardus ad iram."
/ Idem de moribus. "In hoc incumbe vt libentius audias quam loquaris. Auribus frequentius vtere quam lingua. Qui nescit tacere nescit loqui."
¶ Macrobius saturnaliorum. li. 3. in prohemio: "Solet cibus cum sumitur tacitos efficere: potus loquaces. Philosophus: non minus pro tempore tacendo quam loquendo philosophatur."
¶ Boetius de consatione. lib. 2. c. 13. "Cum quidam adorsus esset quendam hominem contumeliis qui non ad vere virtutis vsum: sed ad superbiam gloriam: falsum sibi philosophi nomem induerat adiecissetque sciturum an ille philosophus esset: si quidem illatas iniurias leuiter patienterque tollerasset: ille patientiampaulisper assumpsit: acceptaque contumelia velut insultans iam tandem inquit: Intelligis me esse philosophum. Tum ille nimium mordaciter: Intellexeram inquit: si tacuisses"
¶ Cassiodorus epistolarum: li. 10. e. 4. "Hec est regalis proculdubio virtus celerius necessaria sentire: et tardius in verba prorumpore."
¶ Gregorius in pastorali. c. 39. "Plerumque nimis taciti cum nonnulla iniusta patiuntur eo in acriorem dolorem prodeunt quo ea qui sustinent non loquuntur. Qui linguam non refrenat concordiam dissipat."
¶ Isydorus soliloquiorum lib. 2. c. 31. "Sint verba tua pauca. Tolle verbositatem sermonis superflui. Multiloquium non effugiet culpam. Linguosus homo imperitus est. Sapiens vero paucis vtitur verbis."
¶ Auctor l. qui dicitur facetus. c. 2. "Pauca loquendum qui vult vrbanus haberi. Nec prorsus taceat: sed meditata ferat."
¶ Iacobus beneuentanus. c. 5. "Lingua loquax odium parit et facit tibi litem. Efreni lingua surgere bella solent. Per linguam multi iam periere viri."
On this page