Text List

Rubrica 2

Rubrica 2

De temperantia locutionis

¶ De temperantia locutionis et oportuno sermone. Rubrica. 2.

SAlomon in prouerbiis c 17. "Qui moderatur sermones suos doctus et prudens est."

Seneca de moribus: "Magna res est vocis et filentii temperamentum."

/ Idem in prouerbiis: "Tene vocis et silentiitemperamentum."

Auctor l. qui dicitur pamphylus. c. 3 "Nec nimium taceas: nec verba superflua dicas"

Bernardus de improbatione viciorum. c. i. "Uerba nocent aptis si non moderentur habenis. Os quoque nec mutum: nec decet esse loquax."

Henricus samariensis. li. 2. "Stillet in ore fauus: sed mente resultet oliua. Et non sit totus sensus in ore tuus."

Salomon in prouerb. c. 15. "Sermo opor: tunus est optimus."

/ Idem in ecclesiast. c. 3 "Tempus loquendi et tempus tacendi."

Socrates in exhortationibus. c. 2 ad fi. "Duo taxa loquendi tempora: vel que publice nosti: vel que necesse est fari. In his etemsolis sermo prestat filentio. In certis vero silere prestat quam dicere."

Iesus filius sirach. in ecclesiast. c. 20. "Homo sapiens tacebit vsque ad tempus. lasciuus autem et imprudens non seruabit tempus."

/ 22. c. "Musica in luctu importuna narratio. Qui narrat verbum non attendenti quasi qui excitat dormientem a graui somno."

132. c. "Ubi auditus non est non effundas sermonem: et importune noli extolli in sapientia tua."

Tullius de oratore l. i. "Ipsum dicere numquam est non ineptum nisi cum est necessarium."

Macrobius saturnalio l. 3 in prohemio "Nihil tam congruum sapientie quam locis et temporibus aptare sermones."

Isydorus: in synon. soliloquiorum l. 2. c. 3

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 2