Rubrica 3
Rubrica 3
Quando loquendum sit
/ 26 c. "Ne respondeas stulto iuxta stultitiam suam: ne efficiaris ei similis. Responde stulto iuxta stultitiam suam: ne sapiens esse sibi videatur."
¶ Aristotelis topicorum. li. 8. "Nisi planum sit quod dicitur: non pigritandum est dicere et non intelligere."
/ Idem elencorum. lib. 2. "Nulleorum que equiuoca sunt conuenit respondere simpliciter. In quibus est obscurum quod ponitur non concedendum simpliciter."
¶ Iesus filius sirach: in ecclesiast. c. 5. "Si est tibi intellectus responde proximo. Sinautem sit manus tua super os tuum: ne capiaris in verbo indisciplinato et confundaris."
/ 32. c. "Si bis interrogatus fueris habeat caput responsum tuum. In multis esto quasi inscius et audita tacens simul et querens."
¶ Paulus apostolus in epistola. i. ad corinthios. c. 14. "Quomodo dicit amen super tuam benedictionem quicquid dicas nescitur."
¶ Lex dige. ti. de legibus. l. infrascripta. "In ciuile est nisi tota lege perspecta: vna aliqua pticula eius proposita iudicare: vel respondere."
¶ Marcialis cocus l. vndique suscepto. c. 3. "Iratus irato animo respondet alanus. Et se iactat in hoc grande nimis vicium."
¶ Ambrosius de officiis. li. i. c. 2. "Noli respondere irato ad iracundiam eius: siue in prudenti ad imprudentiam."
¶ Macrobius saturnaliorum: lib. 3 improhemio. "Qui vult esse amenus consultor ea interroget que sunt interrogato facilia responsum: et que scit illum sedula exercitatione didicisse. Gaudet enim quisquis cum prouocatur ad doctrinam suam in medium proferendam: quia nemo vult latere quod didicit: maxime si scientia quam labore acquisiuit cum paucis illa familiaris et plurimis sit incognita: vt de astronomia: vel dialetica: ceterisque similibus. tunc enim videtur consequi fructum laboris cum adipiscitur occasionem publicandi: que didicit sine ostentationis nota. qua caret qui non ingerit: sed innitatur vt proferat."
On this page