Text List

Rubrica 1

Rubrica 1

De rethorica et poetria et eloquentia facundia: oratione et oratore atque poeta

SExtus et vltimus liber tertie partis: tractat de eloquentia sub his titulis suquentibus

¶ De rethorica et poetria et eloquentia facundia ione: oraoratoreatque poeta. Rubrica. i.

ARistoteles rethoricorum li. i. c. i. in princi. "Rethorica est ars secutiua dialetice."

/ 2. c. "Rethorica est potentia contra vnumquodque considerandi contingens persuasibile."

/ 5. c. "Rethorica componitur ex dialetica: scientia et ex ea que circa mores polytica."

/ Li. 3. et finali. c. 19. "Concionari difficilius est quam iudicio contendere: merito: quia circa futurum: ibi autem contra iam factum quod est scibile iam."

Oratius in poetria: "Ut pictura poesis erit que si propius stes: Te capiat magis: quedam si longius abstes Hec amat obscurum: volet hoc sub luce videri. Iudicis argutum: que non formidat acumen. Hec placuit semel: hoc decies repetita placebit."

Tullius retho. artis veteris. li. i. in prohemio: "Me quidem diu cogitantem ratio ipsa in hanc potissimum sententiam ducit vt estimem sapientiam sine eloquentia parum prodesse ciuitatibus: eloquentiam vero sine sapientia nimium obesse plerumque: prodesse nunquam. Si quis omissis rectissimis atque honestissimis studiis rationis et officii consumit omnem operam in exercitatione dicendi: is inutilis sibi pernitiosus patrie ciuis alitur"

/ Idem de orator. l. i. "Quid tam iocundum cogitatu atque auditum quam sapientibus sententiis grauibusque verbis ornata onio et polita."

/ Quid potest esse in oratore: "aut iocundius aut magis proprium humanitatis. quam sermo facetus ac nulla in re rudis. hoc proprium oratoris est oratio grauis et ornata et hominum sensibus ac mentibus accommodata. Is orator erit mea sententia hoc tam graui dignus nomine qui quecunque inciderint: que sint dictione.explicanda prudenter et composite et ornate et memoriter docet: cum quadam actionis dignitate etiam finitimus est oratori poeta: numerus astrictior paulo: verborum autem licentia liberior: multis vero ornandi generibus socius ac pene par. Sunt quidam aut ita lingua hesitantes aut ita vultu motuque corporis vasti atque agrestes: vt etiam si ingeniis atque arte valeant: tamen in oratorum numero venire non possunt. Sunt autem quidam ita in iisdem rebus habiles ita nature muneribus ornati vt non nati: sed ab aliquo deo electi esse videantur."

/ "Magnum est quiddam onus atquemunus suscipere atque profiteri se esse omnibus silentibus vnum maximis de rebus magno in conuentu hominum audientium. adest enim fere nemo quando acutius atque acrius vitia indicet quam recta videat."

/ "Ut quisque optime dicit: ita maxime dicendi difficultatem variosque euentus orationis expectatione hominum pertimescit. Qui vero nihil potest dignum redignum nomine orationis: dignum hominum auribus efficere atque edere. is mihi etiam si commouetur indicendo: tamen impudens videtur. Quotiens dicimus: totiens dcnobis iudicatur. Permulta sunt que nisi orator a natura haberet non multum a magistro adiuuaretur."

/ Li. 2. "Oratoris omnis actio opinionibus non scientia continetur. Nihil est perfecto oratore preclarius."

/ "Multo turpius est oratori nocuisse cause quam non profuisse. Habet multitudo vim quandam talem: vt quemadmodum tibicen sine tibiis canere: sic orator sine multitudine audiente eloquens esse non possit."

/ Li. 3. "Nihil est tam tenerum: neque tam flexibile: neque quod tam facile sequatur quocumque ducas quam oratio."

/ "Is est eloquens qui et humilia subtiliter et alta grauiter et mediocria temperate potest dicere."

/ "Is erit eloquens qui poterit parua submisse modica temperate magna grauiter dicereus. Hec sapientia maxime adhibenda eloquenti est: vt sit tem porum personarumque moderator: nam nec semper apud omnes eodem modo dicendum arbitror. Prudentia hominibus grata est lingua suspecta. Uersus ratione non est cognitus: sed natura atque sensum que dimensuratio docuit quid acciderit. Ita notatio nature et animaduersio peperit artem."

Ouidius sine titulo. siue amorum. l. 3. et fi. c. 12. "Exit in immensum iocunda licentia vatum. Obligant hystorica nec sua verba fide."

/ Idem de tristibus: libro secundo: epistola vnica "Discitur innocuas vt agat facundia causas. Protegit haec sontes: immeritosque premit."

/ Libro. 4. epistola. 10 ait ouidius. "Scribere tentabam verba soluta modis. Sponte sua carmen muneris veniebat adapti Et quod tentabam scribere: versus erat."

Seneca declama. seu ciuilis causarum. lib. i. in prohemio. "Quo plura exempla inspecta sunt plus in eloquentia proficiscitur."

/ Li. 3 in prohemio: "Magna et varia res est: eloquentia quae inuitis placeat se indulsit vt tota contingeret."

/ Li. 10. et fi. in prohemio: "Magna debet esse elequentia que inuitis placeat: cum ingenia fauor hominum ostendat fauor alat quantam vim esse oportet que inter obstantia erumpat."

Fulgentius nutologiarum. li. i. fa. 18 "Poetica garrulitas semper de falsitate ornata est."

Boetius in musica. li. i. c. vlt. "Genus poetarum non potius speculatione ac ratione quam naturali quoddam instinctu fertur ad carmen."

Cassiodorus epistolarum in prohemio. "Dictio semper agrestis est que aut sensibus electis per moram non committitur: aut verborum minime proprietatibus explicatur."

/ "Loquinobis communiter datum est solus ornatus est qui discernit indoctos."

/ Li. 5. c. 4. "Nimis rarum est solide loqui: et cum multa dicere suppetunt titubantia non proferre."

/ 21. c. "Age: netua tibi obiiciatur oratio: quia pondus pudoris est grauissimi propria voce conuinci."

/ 22 c. "Multum facundior est qui sententiam dictat quam ille quae supplicat: libertas verba nutrit. metus autem copiam frequenter intercipit."

/ Lib. 9. c. 21. "Sola reperitur eloquentia que tantum romanorum dominiis obsecundat. hinc oratorum pugna ciuilis iuris classicum canit. hinc cunctos proceres nobilissima disertitudo commendat."

/ Li.10 c. 6. "Oratoriam artem ornamentum omnium literarum esse fatemur. quicquid enim in qualibet disciplina concipitur: ab insta sub decore pro fertur. Naturale est inuenire: sed facundi decenter asserere. Quale est cunctis desiderantibus loqui: et res communes ita diserte loqui quas etiam prudentes se mirentur audisse."

Gaufridus in poetria. c. 98. "Rem tria perficiunt: ars cuius lege regaris: vsus quem serues: meliores quos imiteris. Ars certos: vsus promptos: imitatio redit Artifices aptos: tria concurrentia summos."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 1