Text List

Rubrica 6

Rubrica 6

De argumentationibus et argumentis: rethoricis et dispositione eorum

¶ De argumentatione et argumentis rethoricis et dispositione eorum. Rubrica. 6.

ARistotelis retho. li. i. c. i. "Persuasio est demonstratio. Tunc credimus maxime quando ostensum esse existimamus. Est autem ostensio rethorica entimema. Necesse est per communia fieri persuasiones et orationes. Semper vera et meliora natura silogizabiliora et persuasibiliora sunt. Omnes persuasiones faciunt per ostendere: aut exempla dicentes: aut entimemata: et preter hoc nihil."

/ Lib. 3. et fi. c. 19. "Exempla sunt magis concionalia. entimemata autem magis iudicialia. Non oportet continue dicere entimemata.sed intermisceri: si autem non: offendunt in uicem. Est enim et quanti terminus sui amicus: quoniam tot dixisti quot vtique sapinens vir: sed non talia. Quando passionem feceris ne dicas entimemata: aut enim expellet passionem: aut frustra deinde entimema. Expellunt enim motus inuicem qui simul: aut exterminant: aut debiles facient."

/ Idem ethicorum. li. 2. c. 2. "Oportet de immanifestis manifestis: signis et testimoniis vti."

Tullius retho. artis vereris: li. i. c. 10. "Fabula est in qua nec vere nec verisimilies res continentur. Hystoria est gesta res ab etatis nostre memoria remota. Argumentum est ficta res que tamen fieri potuit. huiusmodi est apud Terentium."

/ Idem retho. artis noue: li. i. c. 5. "Fabula est que neque veras ne que verisimiles continet res vt he que tragediis tradite sunt. Argumentum est ficta res: que tamen fieri potest velut argumentum comediarum."

/ Lib. 2. c. 6. "Infirma ratio est que videtur per rationem afferri: si idem dicit quod in expositione dictum est."

/ Lib. 3. c. 4. "Argumentationum dispositiones huiusmodi conuenit habere firmissimas argumentationes in primis et in postremis cause pertibus collocare mediocres: et neque inutiles ad deducendum neque necessarias ad probandum: que si separatim ac singule dicantur infirme sunt: cum ceteris coniuncte firme et probabiles sint: interponi et medio collocari oportet. Nam et statim re narrata expectat animus auditoris ex qua re confirmari eam possit. Quapropter continuo firmam aliquam oportet inferre argumentationem. Et quoniam nuperrime dictum facile memorie commendatur vtile est cum dicere desinamus recentem aliquam relinquere in animis auditorum bene firmam argumentationem."

/ Idem de oratore: li. 2. "Eos reprehendo qui qua minime firma sunt ea prima collocant. Res hec postulat vt eorum expectationi qui audiunt quam celerrime succurratur: cui si in initio satisfactum non sit multo plus in reliqua causa laborandum."

/ Ut in oratore optimus quisque sit: in oratione firmissimum: "quodque sit primum dum illud tamen in vtroque teneatur: vt ea que excellunt seruetur etiam ad perorandum si qua erunt mediocria. Principia dicendi semper eum accurata et acuta et instructa sententiis apta verbis: cum vero causarum: propria esse debent. Prima enim est quasi cognitio et commendatio orationis in principio: queque continuo eum qui audit permulcere atque allicere debet. Non est dubium quin exordium dicendi vehemens et pugnas non sepe esse debeat. Illustriora sunt: tam qua in principiis quam que in mediis causis dicuntur: aut arguendo: aut referendo"

/ Li. 3. et fi. "Omnis translatio que quidem sumpta ratione est: ad sensus ipsos admouetur: maxime oculorum: qui est sensus accerrimus."

Macrobius saturnaliorum: lib. 3 in prohemio: "Plebeia ingenia magis exemplo quam ratione capiuntur"

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 6