Rubrica 7
Rubrica 7
De locutione illatiua passionis animi et electis exemplis huiusmodi
ARisto. petho. li. 3. et fi. c. 8. "Decentia habebit locutio si sit passionis illatiua sed aliquid. Illatiua passionis locutio est: si quid sit contumelia irascentis locutio Si autem impia et turpis moleste ferendo et verendo etiam dicere. Si autem laudabilis: hilariter. Si autem miserabilis: miserabiliter et in aliis autem similiter. Simul compatitur qui audit semper eum qui loquitur passionabiliter. Si mollia rigide: et dura suauiter dicuntur: impersuasibile fit. Nomina dupla et ad iectiua plura et extranea maxime congruunt loquenti passionabiliter. Indulgetur enim irato malum imanifestare prolixe: aut immensum dicere."
¶ Oratius in poetria. "Ut ridentibus arrident: ita flentibus assunt. humani vultus. Si vis me flere: dolendum est Primum ipsi tibi: tunc tua me infortunia ledent. Tristia mestum Uultum verba decent: iratum plena minarumLundentem lasciuia: serenum seria dicta."
¶ Tullius de oratore: li. 2. "Nihil est in dicen do maius quam vt faueat oratori is qui audiet vtque ipse sic moueatur vt impetum quodam animi et perturbatione magis quam iudicio aut consilio regatur. Facilius est currentem incitare quam commoueri languentem."
¶ "Non fieri potest vt doleat is qui auditaut oderit: vt inuideat: vt pertimescat aliquid: vt affectet: nmisericordiamque deducatur: nisi omnes illi motus quos orator adhibere vult iudici in ipso oratore impressi esse ac immixti videantur. Non est facile perficere vt irascatur ei quo tum velis iudex si tuipse id lente ferre videare: neque vt oderit eum quem tu velis: nisi teipsum flagitantem odio ante viderit: neque ad misericordiam adducetur: nisi tu ei signa doloris tui verbis voce vultu cum lachrymatione denique ostenderis. Ut nulla materies tam facilis ad exardendum est: que nisi admota igni ignem concipere possit: sic nulla mens est tam ad comprehendendum vim oratoris parata que possit incendi: nisi ipse inflammatus ad eam et ardens accesserit. Ipsa natura orationis eius que suscipitur ad aliorum animos promouendos oratorem ipsum magis etiam quam quemquam eorum qui audiunt promouet."
On this page